Marculfi monachi aliorumque auctorum Formulae veteres, editae ab illustrissimo viro Hieronymo Bignonio advocato regio, cum notis ejus auctioribus & emendatioribus. Accessit Liber legis salicae olim editus a clarissimo viro Francisco Pithoeo nunc vero

발행: 1665년

분량: 716페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

LIBERis. Quod s cuiuslibet seruus deserens suum dominum ad Ecclesias confugerit, & ibi primitias

dominus eius aduenerit, contentio excusatur ,

reddatur furtum, ut se de pretio redimat.16. Si quis ad vestigium minandum, ves latronem persequendum admonitus venire noluerit,

v. sol. condamnetur.

i . Ea quae in Dei nomine pacis tenore co stituimus, in perpetuum volumus custodire. 18. Hoc statuentes, ut si quis ex iudicibus hoc decretum violare praesumpserit, vitae periculum subiacere cognoscat.

392쪽

LEGIS SALICAE.

HAEC SUNT CAPITULA

QUAE GLORIOSISSIMUS KAROLUS

IN LEGE SALICA MITTERE PRAECEPIT.

De Homicidiis Clericorum. I ouis subdiaconum incciderit, Mei fuerit adprobatum, CCC. solidus componat. Si quis diaconum, CCCC. componat. Si quis Presbyterum, sol. DC. componat. Si quis Episcopum DCCCC. componat. Si quis monachum occiderit, CCCC. solidis culpabilis iudicetur. Σ. Si quis in immunitate damnum aliquod fecerit, DC. solidos componat. Si autem homo furtum, aut homicidium focerit, vel quodlibet crimen foris committens in fra immunitatem fugerit, mandet Comes illi Episcopo, vel Abbati, vel vicedomino, vel quicunque locum Episcopi vel Abbatis tenuerit, ut reddat ei reum. Si ille contradixerit, di eum reddere noluerit, in prima contradictione , XV. sol.

in iij

393쪽

34 LIBER

culpabilis iudicetur. Si ad secundam inquisitio

nem eum reddere noluerit, X X X. solid. culpabilis iudicetur. Si nec ad tertiam inquisitionem consentire voluerit, quidquid reus damni fece

rit, totum ille qui eum infra immunitatem reti inet, nec reddere vult, soluere cogat. Et ipse Comes veniens licentiam habeat ipsum hominem infra immunitatem quaerendi, ubicunque eum inuenire potuerit. Si autem statim in prima in

quisitione Comiti responsum fuerit, quod reus infra immunitatem quidem fuisset, sed fuga lapsus sit, statim iuret, quod ipse eum ad iustitiam cuiuslibet diffaciendam fugere non fecisset, &sit ei in hoc satisfactum. Si autem intranti in ipsam immunitatem Comiti collecta mani, quilibet resistere tentaverit, Comes hoc ad Regem, vel ad Principem deferat, ibique iudicetur. ut si cui ille, qui in immunitate damnum fecit, DC. solid. componere debuit, ita, qui Comiti collem manu resistere praesumpsit, DC. solid. culpabilis iudicetur.3. Si quis ad Ecclesiam confugium fecerit, in atrio ipsius Ecclesiae pacem habeat, ne sit neces stas Ecclesiam ingredi, & nullus eum inde per vim abstrahere praesumat: sed liceat ei confiteri quid fecit, de inde per manus bonorum hominum ad discussionem in publicum perducatur. . Si quis hominem in iudicio iniuste contra

alium altercantem adiuuare per malum ingenium

praesumpserit, atque inde coram iudicibus vel Co-

394쪽

mite i ncrepatus fuerit, & negare non potuerit j xv. solidis culpabilis iudicetur. s. Si quis ae libertate sua fuerit interpellatus& timens ne in seruitium cadat, aliquem de pro pinquis suis, per quem se in seruitium casurum timet, occiderit, id est, patrem, matrem, patruelem , auunculum , vel quamlibet huiusmodi propinquitatis personam , ipse, qui hoc perpetrauit, moriatur , agnatio eius, & consanguinitas in seruitium cadat, & si negauerit se illum occidisse, ad nouem vomeres ignitos iudicio Dei

examinandus accedat.

6. Qui res suas pro anima sua ad casam Dei tradcre voluerit, domi traditionem faciat coram

testibus legitimis. & quae hactenus in hoste fa sunt traditiones, de quibus nulla est quaesitio, stabiles permaneant. Si vero aliquis alij res suas tradiderit, & in hostem profectus fuerit, &ille , cui res traditae sunt, interim mortuus ne rit , qui res tradidit cum reuersus fuerit, adhibitis testibus coram quibus traditio facta est, res suas recipiat. Si autem & ipse mortuus fuerit, heredes eius legitimi res traditas recipiant. . Si quis per cartam ingenuitatis a domino suo legitime libertatem est consecutus, liber permaneat. Si vero aliquis eum iniuste inseruire tentavcrit, & ille cartam ingenuitatis suae ostenderit, dc aduersarium se inseruire velle comprobauerit, ille qui hoc tentauit multam, quae in car ta descripta est, soluere cogatur. Si vero carta

395쪽

L I B E R non paruerit, sed etiam ab illo qui eum lint-uire voluerit diffacta est, Vueregelaum eius com ponat , duas partes illi quem inseruire voluerit, tertiam Regi, & ille iterum per praeceptum Regis

libertatem tuam Conquirat.

8. Liber qui se loco Vuad ij in alterius pote statem commiserit, ibique constitutus damnum aliquod cuilibet fecerit, qui eum in locum V dij suscepit, aut damnum soluat, aut hominem in mallo perductum dimittat , perdens simul debitum propter quod eum Vuadio suscepit, de qui damnum fecit dimissus iuxta valitatem Regi cogatur emendare. Si vero liberam foeminambabuerit usque dum in pignus extiterit, & filios habuerit, Iiberi permaneant. s. Omnia debita quae ad partem Regis solui de bent, solid. XII. denariorum soluant, excepta fre-da, quae in lege Salica conscripta est. Illa eisdem solidis . quibus ceterae compositiones solui de

bent, componatur.

io. Si quis causam iudicatam repetere in mallo praesumpserit, ibique testibus conuictus fuerit, aut ri . solid. componat, aut XV. ichus ab iis scabinis, qui cauiam prius iudicauer L ac cipiat. 'ri. Optimus quisque in pago , vel ciuitate intestimonium assumatur , & cui, si contra quem testimoniare debet, nullum crimen possit in

dicere

396쪽

LEGIS SALICAE.

de causis admonendis. E Ecclesiis emendandis, de ubi in

uno loco plures sunt, quam necesse sit, ut destruantur quae necessariae non sunt, & aliae construanturix. Vt presbyteri non ordinentur prius quam examinentur, & ut excommunicatio passim & sine causa non fiat.

3. Vt missi nostri scabinos, aduocatos, notarios , per singula loca eligant, & eorum nomina quando reuersi fuerint, secum scripta deferant. 4. De his, qui legem seruare contempserint, ut per fideiu res ad praesentiam Regis dedu

cantur.

s. Vt illi, qui haribanum soluere non debent,

coniectum non faciant ad haribannatorem. f6. De fugitivis & peregrinis ut distringantur, ut scire possimus qui sint, aut unde venerint. 7. Vt bauga θ: bruniae non dentur negociat tibus.. 8. De mensuris, ut secundum iussionem nostram aequales fiant. . . v. Ut non mittantur testimonia super vestitu ram domni Pipini regus.' IO. V nec colonus, nec fiscatinus possint aliubi traditiones facere. n

397쪽

II. Vt nullus praesumat hominem ad iudicium sine causa lectare, nisi iudicatum fiat.12. Vt liber homo, qui in monasterio regulari comam deposuerit, & res suas ibidem delegaue rit, promissionem factam secundum regulam fir

miter tenear.

13. Vt omnia, quae Vuadiari debent, iuxta quod in lege continetur, pleniter secundum ipsam legem reuuadiata fiant, & postmodum vel domnus Rex , vel ille, cuius causa est, iuxta quod ei placuerit, misericordiam faciat

, . De Episcopis, Abbatibus, Comitibus, qui

ad placitum nostrum non Venerunt. 11. Ut nullus ebrius suam causam in mallo pota sit conquirere, nec testimonium dicere, nec placitum Comes habeat, nisi ieiunus.16. Vt nullus praesumat alium cogere ad bi bendum vii . De missis nostris discurrentibus, vel ceteris hominibus propter utilitatem nostram iter agentibus , ut nullus mansionem contradicere prae

Ig. De canibus, qui in dextro armo tonsi sunt, ut homo qui eum habuerit, cum ipso cane in praesentia Regis veniat. i'. Vt populus interrogetur de Capitulis quae in lege nouiter addita sunt, & postquam omnes consenserim, subscriptiones, vel manufirmationes suas in ipsis Capitulis faciant. ao. Vt nullus ad placitum banniatur, nisi qui

398쪽

LEGIS SALICAE. 99

causam suam quaerit, aut alteri quaerere debet, exceptis scabinis, vel qui ad omnia placita praeense debent. Σ1. De falsis testibus ut non recipiantur. 12. Vt nullus praesumat per vitam Regis, aut filiorum eius iurare. 13. De Saxonibus qui uxores non habent.1 . De Signatis qui mentiendo vadunt Σ3. Vt missi nostri, qui iam breues detulerunt de adnuntiatione, volumus adhuc adducant de

opere.

1 G. Qiranti moram faciant in unoquoque loco, & quot homines secum habent.1 . De prudentia & constantia mitarum no

strorum.

18. De falsis monetariis requirendum.

400쪽

GLOSSARIUM F. PITHOEI,

SIVE INTERPRETATIO

ο BSCURIORUM VERSO RUM qua in lege Salica habentur.

Eois sax IcIEJ Francorum quos consuetudo Salios vocitauit, sicut Amni. Marcen. scribis. Fortasse a saliendo. Sidon. Tibi vincitur illic Cursu Herulus, Chunnus iaculis, Franckssue natatu. Sauromata cupes , Salias pede, falce Vetonus. Et in prologo harum legiam, Gens Francorum inclyta fortis in armis, audax, velox est aspera. Lex simpliciter dicitur, Synod. Cabillon. de Rhemens videantur Ado, Einardus, ottho Frising. Sigebertus, Trithemius& Nicol. Vignet. libell. cui titulus est, T ite de ι'estates origine des anciens OF is. TIT. I. MAt xv MJ plodoard. ex epistol. Hinemar. Quia depri tero ct Ecclesia, ad Episcopor er 'noHdeseisitio pertineat, non ad malium, vel ciuiliam iudicum dis'UPionem. Vide Glossar. ad Capitular. Quid enim repetam qiue ibi habentur MANN irvs J monitias, semom. Matinitiones, semonces ct ad Oum

nemens, Norrmannis.

SEARCH

MENU NAVIGATION