Psallentis Ecclesiae harmonia tractatus historicus, symbolicus, asceticus ... Opus nouum, & curiosum, ac multiplici eruditione illustratum auctore D. Ioanne Bona ..

발행: 1653년

분량: 683페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

6쪽

HARMONIA

De diuina Psalmodia, eiusque Caufis, Mysteriis, ει disciplina , deque variis Ritibus omnium Ecclesiarum in Psallendis diuinis Offieijs. Opus nouum, ct curiosum, ac multiplici Eruditione illus,artim

D, IOANNE BONA.

7쪽

. t.

8쪽

Augustissimae Coelorum Reginae

MARIAE DEI PARAE

In Subalpinis Italiae propE Montem Regalem MIRACULIs CORVS CANTI

D. IOANNES BONA'

Eius Ecclesia indignus Abbas i

D. D.

MDSTO pauens, ac tremens altari tuo, Gloriosissima Virgo,& hunc primum ingenioli mei foetum, qui

tua pCtenti manu obstetricate in lucem eductus est,pedibus tuis Venerabundus aduoluo. Audies hic psallentis Ecclesiae Filij tui dilectissimae Sponsis mysticania harmoniam , audies ploratum multum captiuae filiae Sion ab hoc miserrimo exilio, in quo Inco latus eius prolongatur, suspirantis ad patriam Iaudies moesta cantica, quae labia fidelium eructant coelestis tua: Hierusalem aemulantium gau-

9쪽

dia: audies inquam. & exaudies. Quid enim

suauius potest in auribus tuis resonare, quam preces & hymni seruorum tuorum Deum iugiter collaudantium , & ad ipsum clamantium die, ac nocte Hoc huius meae lucubrationis argumentum est,hic scopus. Sacram si quidem,& diuinam Psalmodiam,elinque hiltoriam, mysteria, & asceticam institutionem noua methodo explicare conatus sum : teque coeptis aspirante , te vires subministrante , quod nequaquam me posse sperabam, tandem perfeci. Indignussorem deinceps tuo patrocinio, Clementissima Mater, ni hoc tuum beneficium ad te rediret.

Suscipe igitur qua soles benignitate hoc qualecunque munusculum, quod templi huius tholo

inter tot quae circumpendent aurea, & argentea anathemata reus voti iam pride in concepti

affigor nec enim minus pretiosum, vel tibi gratum sore confido, quam si ex auro vel gemmis compactum esset. Excipe illud&soue munifico amp'exu; placidissimus affulgeat illi obtutus tuae incomparabilis pietatis tanquam solare iubar ,

Ut per omnes orbis Ecclesias radios emittat: ut modum laudandi Numinis omnibus indicet , atque in aeternum tui nominis gloriae elucescatcPoisi de me ut rem tuam , is suprema coelorum Regina , & cum volueris in hac tibi dicata aede aegris mortalibus tot impedere beneficia . ne me

in donatum hinc patiaris abire . Innova signa,

10쪽

immuta mirabilia, si hic coecorum oculos discussa caligine, ut Solem aspicerent, aperuisti: oculos mentis meae clarissima tua luce persunde, Ut lumen vultus Dei, quod signatum est supernOS, puro semper intuitu perspiciam. Si obturatas surdorum aures reserasti; da gaudium M

laetitiam auditui meo interno, ut audiam vΟ-cem sponsi loquentis in silentio ad cor Hierusalem . Si mutarum linguarum vincula. dirupisti , tribue ori meo sermonem rectum & bene sonantem , ut cum diurnas concino laudes, placeant verba mea in conspectu aeterni Regis. Si male affectis pristinam v letudinem depulso morbo restituisti, sana me diuturna infirmitate labo antem , ut integer animus meus sine ulla aegritudine prauae assectionis in die nouisIimo inueniatur. Id precor humillime ante hanc mi. rificam imaginem tuam in genua prouolutuS 3 hac die solemni, quam nobis venerabilem reddidit Natale tuum, Anno post Uerbi in utero tuo admirabilem Incarnationem CID ID CL.

SEARCH

MENU NAVIGATION