Oratio comitis Antonii Montecatini consistorialis aulae aduocati coram sanctissimo D.N. Vrbano octauo in publico consistorio supplicantis pro beato Andrea Corsino carmelita et Fesulano episcopo in sanctorum numerum referendo habita die 20. Martij 162

발행: 1629년

분량: 18페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

LVI A vohiptatis hortus Ecclesia,

quem Tu rite claudis aperis, Beatissime Pater,uer agit perpetuum,quia semper habet suaviter adspirantem Favonium,aeternae Spiritum veritatis Quod si Christiani per omnes partes Imperii iugiter vernat florulenta foecunditas.Florentiae praesertim non semel,seculorum decursu labentium, florida sanistimonia germinauit ut laudum omnium genere florens urbs, hoc etiam haberet omen in nominerquod integerrimae vitae flores parturiret, qui conser rentur in terris,transferrentur in Coelum. Ex his unuis ego prae caeteri V. propono, Beatissimum Virum A dream Corsinum Carmelitam olim , de Fesulanum Episcopum ut eum florem Sanctitas Vestra, si di gnum iudicauerit, humano generi non tam odorandum piroferat, quam adorandum . Quamquam qui bonus odor est Christi, dum virtutis fragrantiam pargit honorem colligit venerationis Liceat igitur mihi per Maiestatem istam, quae Vicaria Diuinitatis detesereret omnino dicentem , nisi magni pectoris hospite humanitate mitigaretur liceat inquam, res ab Andrea sancte gestas non exornare oratorie, sed historice

3쪽

enarrare Magnanim quippe virtutum sola commemoratio , solet est luculenta laudatio Florentiae, in Etruscarum urbium flore Italiaeque horto amoenissimo, de nobilissima stirpe Corsina ortum

duxit Andreas, natus anno a Virginis partu Millesimo trecentesimo primo. Neque immerito Corsinam si lmiliam nobilissimam appellaui qua iam inde ab anno salutis ducentesimo octogesimo secundo supra millesimum, supremos Florentiae Magistratus frequenter administrauit quae in grauissimis bellis optimos Florentinat Reipublicae suppeditavit Duces ex qua prudentissimi prodiere ad maximos quosque Principes Legati: quae demum huic Sanctissimo Christianae Reipublicae

Senatui Petrum Corsinum obtulit, Florentinum prius Episcopum, deinde purpuratos inter Patres adnumeratum. Ex hac igitur vetustissima progenie flos ille sanctimonia suum deriuauit genus . Quamquam de Coelo verius originem duxisse dici potest, qui ab effae ltis parentibus Nicolao,4 Peregrina, effusis in Coelum precibus,& Coelestis Reginae beneficio impetratus suit. Habuit hoc ipse decus commune cum alijs, vel sanctitate, vel alia quavis egregia laude praestantibus, ut hominum precibus, maximae Virginis beneficio nasceretur

Verum, o breues humani veris illecebras talos ille satus precibus , lacrymis irrigatus, sub sydere

Virginis ortus, iuuentutis miseri, sed non mira cata .mitate, facile degenerauit in spinasci quae tam acriter parentum animos pupugerunt , ut viam inierint

omnem, qua procliues in malum unici fili mores ad

bonam fiugem reuocarent. Sed haec mutatio Dexterae

tantism Excelsi reseruabanu quia nimis'm vitiorum nobis

4쪽

nobis ipsi fabri sumus , virtutum Artifex Deus est Etago contemnenti salutaria parentu monita iuueni subirata aliquando Peregrina Mater Tu scilicet, ad eum ait, execrabilis ille lupus es, quem ego quondam me parere somniaui Ad hanc Andreas vocem diuinitus animatam exterrefactus, quid illud esset somnij, praeter solitum mansuete demit seq. percunctatur. Cui Mater Ut te filium vere lacrymarum, ac votorum,ab uteri sterilitate negatum, a Dei Magnaeq. Virginis benignitate impetraremus, religiosa sponsione promisimus, primitivum ventris mei fructum Principi rerum , et q. Parenti sanctissimae dicatum iri sequutus est ratum votum Deli euentus . Verum paulo antequam ederetis in lucem ego somno correpta visa mihi sui per quietem non hominem eniti partu, sed ferocem aspectu tu, pum, qui tamen postea Templum ingressus,in candidissimum conuersus est Agnum . Utinam quemadmo dum somnij principium hactenus, ita finis verus ini

sterum comprobaretur Penetrarunt amantissimae parentis haec non verba, sed tela, diuino dirigente conilio, cor fili iam doloris, mox audi . Novae compos mentis Andreas in se reuersus,anteactae vitae idem reus, accusator, iudex, ad animi Tribunal causam coepit orare. Postero vero die Carmelitanae familia Templuadit ibi Dei Parentis ad Aram prouolutus in genua ssupplices tendit manus, rorantibus oculis veniam ex poscit, atque ad supremum Iudicem patrocinium Vi .ginis essicax obtestatur. Audiuit Benignissima Parens Orantis preces respexit lacrymas poenitentis neque solum veniae spem, sed etiam nouam Andreae mentem impetrauit a Filio praepotente. Discedit Iuvenis inde spei securus, animi certus Prouincialem sacri eius Or-

5쪽

dinis enixe rogat, ut se Dei, ac Virgi his Matris famulorum cooptet in numerum . Desertur id ad parentes: quibus propterea vehementer istantibus, ultroq. iam deuotum pignus offerentibus,Carmelitana familiae dat nomen Andreas aut potius flos hic iam delibatus e spinis,in amoenissimo Carmeli vertice collocatur. Et

sapienter ille quidem hanc sibi prae caeteris Religiosam familiam selesit, quae tum originis antiquitate , quam vel ab ipsis Prophetis Helia atque Helisero repetit, tum

Instituti integerrimi sanctitate, tum Illustrium vita do-orinaq. Virorum copia in Christiana Republica floruit semper, ac magis magis q. floret in dies. 3In hoc amoenissimo laudum eximiarum horto,quam ille protulit virtutum variaru pulcritudinem l quantum undique sparsit odore sanctimoniae quam inusitatae fuit aspicientibus vel admirationi,vel voluptati Admirabilem se plane praebuit in ea praesertim tenacitate propo. siti, quam artibus malignis, ac fraudibus frustra te nistatus ostendit. Ad spiritus antiquos instingendos, vilissimis quibusque ministeriis ponebat Andreas rudimenta tyrocinii sui. Cum igitur aliquando ianitoris officio sungeretur: ecce tibi nobilis quidam Civis eius consanguineus, homo sane carnis, sanguinis siue, ut alij crediderunt, humano sub aspectu teterrimus humani generis hostis. Is Andream ubi vidit ignobili munere occupatum, extenuata facie, pannosiis vestibus; medius admirationem inter atque indignationen e Ita ne vero, inquit, Andreas Corsinus hic est, iuuenum

paulo ante flos, splendor Florentinae nobilitatis Θhuc illa recidit apud omnes gratia singularis' huc illa

gloria omiserum iuuenem falsa quadam opinione

deceptunal o mentem sero, sed fiustra redituram in sel

6쪽

Quid tuorum annorum flori cum austris Quid tuae familiae luci cum istis tenebris Age Iuuenum amicis time; re itere dum licet,ad pristina solatii si re

concessis bonis utere sorte, riuuentute tua . Sic ille vel tentator hominum, vel tentatoris interpres, atque

administer . cuius verbosae suadela inuicto silentio, Igno civiliam esso fronti respondit Andreas . sit, responso,aut verius repulis,deuictus ille, Mus , ac pro 'figatus est

Quid iam de assiduis Elii precibo dicam quid de prosxis vigilijsi quid de stequentibus ieiun is

quid de reliquis corporis amictationibus ξ quid de palam emendicata stipe publicis praesertim in vij , in quibus ipse spectaculum antea dederat mignificeti . tiae suae ut vere Deo consecratum agnosceret Flore tia florem illum, quem sibi mundi pompae dolo malo subripuerant . Neque sibi selum, sed alijs quoque re matus ad meliorem vitam Andreas videbatur . Ex e dem Corsina familia Ioannes erat; qui ctim inexplebili daboraret ingluvie, seu lupae morbo, nullum incacius remedium existimabat, quam sese penitus volumitibus ingurgitare Andreas in confinguineo suo mistis ratus animi calamitatem, corporis ii praescripsit, caperniciosis ludis abstineret, diebus septem ieiu, a se precibusq. sanitatem opesceret a Deo, iq. a

dimina Genitrice. Quae sane aptior multo fuit utrique morbo medicina: siquidem contraria curari contrarijs, certissimum est medicar artis effvum. Ita Ioannes, Andreae consiliis adiutus, meritis; mente, Hecorpore incolumis euasit, admirante uniuersa Ciuitate. Vbi vero Sacerdotio fuit vir integerrimus initian

7쪽

conuiuia sed una illa contentus urensa, in qua Panis vivus apponitur , qui de celo descendit i in suburbano Coenobio, cui nomen est a siluis, Divinae Trinitati sacrorum primitias obtulit. At ubi desiderati sunt ho.

minum apparatus, non desuere coelestes . Incruen.

tum enim libant sacrificium Andreae videndam incla. ra luce se praebuit Angelorum stipata choro maxima Virginum , Coeli Regina eumque his est vocibus alloquuta Seruus meus es tu , quoniam eligite O in te gloriabor. O gloriam in terris raram in Coelo speciabilem lLongum hic esset recensere multa , quae vivens Miracula patrauit Andreas restitutam uenione Coeco usuram oculorum , dum ille Parisijs Florentiam reuertens Patruum suum postea S. R. E. Cardina lem viseret hydrope laboranti redditam sanitatem: euentura veraciter ab eo praedicti aliaq. complura.

Vnum illud omittere non possum, quod sub eius inaugurationem inlesulanum Antistitem mirabiliter contigit. Extincto eius Vrbis Episcopo, omnium ad quos noui Antistitis spectabat designatio,in unum Andream Corsinum conspirauere suffragia. Florentinum tunc ille Carmelitanorum Coenobium cum summa prudentiae, ac sanctimoniae fama moderabatur. Id ipse via per nuntium comperit, in remotissimum locum tacite se recepit, ut delatum fugeret munus quare diu quaesitus, nusquam inuentus fuit. Sed quando non tam humanitus creatus quam destinatus diuinitus Episcopus Andreas erat: cum ad alium designandum conuo catus suisset coetus Ecce tibi puer trium amaorum eκ improuiso voce altissima exclamauit, Elegit Deus Andream in Sacerdotem Abi: eum in cares ense Mona-

8쪽

serio precibus vacantem reperietis . Eodem tempore puer quoque visus Andreae diuinam voluntatem sigiu- scauit, qua vetabatur impositum onus detrectare . Illud igitur cum subterfugere non posset, aequa mente suscepit & quam patienter subijt, tam sapienter ad , ministrauit. Mitis in omnes,in te unum seuerus,cathena ferrea se constringebat Ieiunijs ipse addictissimus, gregem suum pascebat non solum verbo veritatis, exemplo virtutis, sed etiam pane liberaliter dispensato . Quam liberaIitatem, ut ostenderet sibi gratissima, insigni Miraculo cumulavit Deus. Cum enim largiendo exhaustum aliquando esset quicquid erat panis in arca, iussi ab Andrea serui rursus eam scrutari, quam reliquerant vacuam,panibus abundantem admirabun

di repererunt.

Sed admirabilior sertasse suit, quem exponania ,

euentus . Consueuerat Beatus Antistes hebdomadae cuiusque quinta seria, Christi Domini sequutus humilitatem, egenis aliquot suis manibus pedes abluere . eorum unus insebo graui ulcere pedes proferre non audebat id ubi cognouit Andreas, addidit animum eos alaci iter religit, lauit, abstersit, in cumulum beneficis, in praemium tolerantiae,sanauit. Atque ut alia praetermittani, quae Viri sanctitatem non sine hominum admiratione testantur: unum

illud ante obitum factum praeclarissimum attingam cia quo quantum iudicio, ac vitat integritate floreret, palam omnibus secit . Christianae Reipublicae clauum ea tempestate Urbanus Quintus regebat qui ut optime nouerat Andreae virtutes, ad componenda quaedam in urbe Bononiensi Ciuium dissidia, illum sui Nuntij nomine summa cum potestate transmisit ciuit ille Bo.

9쪽

noniam audiuit partes composuit dissensiones Dacem bissima odia extirpauit, amicissimam insevit pacem ut usurpare merito potuerit Caesareas illas voces: Veni, vidi, vici. Vnde quis non intelligit, in Urbanorum manu Pontificum Andreae Corsini gloriam videri diuinitus collocatam ξ cum ab Vrbano Quinto meritorum

ingentium opportunitas illi fuerit oblatari iisdem vero meritis ingens gloria respondens ab Vrbani Octaui benignitate suppliciter expectetur. Nimirum, Vrbium

incolumitati prospicere, Orbis terrarum preces humaniter audire, vere Urbanum est

Vitam denique sanctissime traducta scelicissima morte coronauit Andreas; qua ipse nocte Epiphaniam sub sequente obeundam, Virgine sibi visa praedidicit Natali Christi Domini nocte post sacrum celebratu;alijsq. praedixit. quique pallidus antea squallidusq. videbatur,

exinde visus est prae laetitia roseo quodam rubore iuue nescere. Vbi sortunata nox accessit,eadem Dei Mater ad eius animum in Coelum comitandum quod promiserat redij t. Cumq cubiculum uniuersum meridiana luce fulgeret flos ille virtutum pulcherrimus ex Eremo terrarum,Virginali manu translatus est in Coelestem Paradisum : unde plurima mortalibus edidit suae scelicitatis argumenta . Nam4 eius corpus incomruptum, admirabilem iugiter fundit odorem, sanandis aegritudinibus salutarem adeo vel ipsum floris huiusce Cadauer odoratum est: sepulcrum innumeris est ira lustre Miraculis: patrocinium Patriae Florentiae filii in insigni de Hostibus victoria Iuculentum. Rem, uti gesta est,paucis perstringa. Eugenio Qua toriummo Pontifice Florentiae commorante, Philippus Maria Mediolanensis Dux per Nicolaum Piccininum

10쪽

strenuissimum Ducem, Florentinis Ciuibus atque ipsi Fontifici Bellum grauissimum indixit,atque intulit. Etiam de statis circumiectis Fli rentiae Oppulis, ipsimet urbi, cum simma Pontificis, ac purpuratorum Patrum fornudine,postrema calamitas imminebat. In tam praesenti discrimine cum parum tuto subsidijs humanis se dendum'Metetur , ad Diuinaeconsigieti inesse cen fuerunt. Quambrem ad Carmelitanorum Templum, ubi Beati Andreae sacra ossa quiescebant , magna populi religione concurritur . Eu Adolestenti cuidam videndum se praebet Vir sanctus iubet, ut ad Belli Prae. sectos suo nomine reserat si quinta die post sacram ML,inniBaptistae lucemcum Hoste conserant manus , IVmtificios. Idcomta,milites victoriam de hin, hus reportaturos . Paret ipse iubenti Andreae sequum tu illi consilium .di diebellum gerunt, Hostem debellant. Qin tum gratiae, quae acclamatione, quae grati deuot . animi significationes erga Alidreas exhibitae qui concursus ad Templum i quae sacrorum ossium veneratio quae dona, quae promissa persolutat Eugenius ipse Pontiae ob hoc tam hisigne Misac tum tot alijs additum, eum in Beatorum numerum adsscripsit. Reliquum iam est, ut Tu Beatissime Pater, qua maxima post Deum polles auctoritate , debita virtutibus

tantis praemia rependas inueni Coeso donauit Deus, mules Tu quoque veneratione terrarum . Nam

quod olim a Paulo Secundo Sinnmo Pontifice maximis precibus Florentina Respublica postulauit quod a nis consequentibus Christianissimi Galliae Reges Henricus Quartus , maria Medicea magnus Etruriae Dux Iridinandri, Generalis Ordinis Carmelitani,&

SEARCH

MENU NAVIGATION