Caroli Mariae Maddii, clarissimi viri, insignis poetae, olim in Palatino Gymnasio Mediolani scientiae Graecomoralis eruditissimi magistri, & excellentissimae ejusdem urbis a secretis, Anecdota posthuma miscellanea, nuper inventa, in ordinem redacta,

발행: 1728년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Cum metuis probrum , quod primo incurrit in ora , Tunc quoque subsidio sanguis in ora venit. Est timor amnis culpae, quoque pallida culpa est, Par color & mores indicat esse pares. Pulchra veraeundo potius contermina Virtus 3 de hunc virtutis purpura pulchra decet.

Iustitia servanda . EPIGRAMMA.

III litiam servandam aliis edicimus omnes φRari ipsi colimus, verbaque fallit Opus. Vix aliquis justus, tamen optat quisque videri , Et magis amisso munere nomen amat. Sed frustra simulat , nequeunt pulcherrima fingi, Nee falsum justo eoneinuisse potest. Discite iustitiam , quam digna sit intus amari , Nec sit mentito murice picta genas. Non est indigno conspectus pulcher ab astu , Sed placet ingenio Virgo decora suo. Oh si quis noscat, notamque probaverit usu, Quantus ab experta mente flagrabit amor lSemper justus erit quacumque in sorte beatus 3 Sentiet in sanctis moribus esse Deum . . . . . - .

112쪽

Princeps colat Artes liberales.

ELEGI A. OUisquis amat Populis regno prodesse paterno ἰ

Hie amat ingenuis artibus esse pater. Quisquis amat Populos, Populorum hic optima curat, Et potiore fovet munere mentis OpeS. Quod metuunt nosci, Musas odere Tyranni ;His, quod amant nosci, mitia sceptra favent. Conciliat Gentes regnis sapientia justis: Esse solet cultae mentis alumna dides . Barbara perfidia est, sceleri mens nulla furenti , Rarus & in stulto corde quietis amor. Pacem Musae ornant, & mentem viribus addunt i Iusta docent, muleent tristia, laeta regunt. Ferre docent animo dura aequo, laeta modesto, Quem regem imposuit Numen, amare patrem . Principis omcium non est, per damna suorum Finibus antiquis addere Marte novos. Principis est munus, Populos fecisse beatos a Gentibus haec regni maxima causa fuit. Humani generis sunt haee elementa tuendi , Huie status in Terris optimus est sapere. Ergo servatis Musis provincia felix , Non modo fert regnum, sed sapienter amat Gratia par solo potis est ab amore referri: Solus cuncta aequat, cuncta rependit amor .

. . . . .n . N .

113쪽

Mulier febris est.

ELEGI A.

FAma est , Romanos posuisse altaria febri ,

Ne Latium flammis ureret illa suis . Nunc templum morbo saerabit nemo, sed iras Exoptat durae quisque tepere Deae. Tu , qui plectra tuo iam tractas aemula Phoebo , Tristia castaliis Numina flecte modis. Scire voles, ubi dira malae sit regia febris Certus ut infaustum limen adire queas Qua styx, & Phlegeton coeunt, eit regia Mortis , Mnestae valvas obsidet illa domus. Ignitae cireum fervent per littus arenae sContractisque palus lurida fervet aquis . Iuxta tetra sedet macies , languorque dolorque , Et sitis, de circum pallida turba iacet. Illuc pervenies, qua venit & orpheus arte, Qui plectro melior tutius ire tes. Sed tu Traicii relegens vestigia Vatis 3 Traicii vatis fata imitere velim. Sis memor Eurydicen , quod non abduxerit Oreo 3

Ne tecum redeat febris ad astra, cave.

Uxorem hic liquit, tu febrim linque sub umbris:

Iste. quod invitus, tu patiare luDem. Tum nos plaudentes Elieonis turba canemus et En pari exibis liber uterque malo.

Non redeam stygiis, vel si eompellar, abundis, Uxor, vel febris si velit ire eomes . Utrum

Diuitiatio by Corale

114쪽

Utnim Prod us, an Avarus magis noceat Reipublicae

ELEGIA.

DRodigus interdum PopuIo eensetur amandus ,

A Nempe in multorum eommoda spargit opes. MXoIus Populo semper eensetur Avarus, Multorum damno nempe recondit opes..quae contra verax rerum indicat usus ,

Quam sit deterior Prodigus, inde scies. P' hoc vitium vitiis turgere videmus ... 3ula jactat opes, alea , luxus, amor. Absumptis opibus, vitii stis impioba restat Prodigus hine inhiat, quod male perdat adhue. Tunc & avaritiae 2rdes habet , undique raptat , Expleri ut vitii multa vorago queat. Non raro hine luget clades Respublica magnas ιPauper, luxuries pessima in urbe lues. Sie in discrimen Romam adduxere Nepotes sncti tyopes vitiis, hine Cathilina rapax. Magnifici speciem malὸ eautis Prodigus odere, Et sie fronte magis decipiente nocet. Turpis Avarus habet sordes in fronte patentes , Illico despicitur; sie nocet ille minus. Qtiod sibi de victu demae, sibi demat honores , Tunc sibi, non aliis sponte malignus obest. Se se humilem praebet, nemo est urbanior illo, Quodque valent nummi, verba valere cupit. Non sequitur lites fugiens dispendia litis ,

Tristis eum terret, ne violenta paret. Prodigus utendo, servando excedit Avarus 3 Stultum est non uti, perdere flagitium.

115쪽

o . Mala opinio circa Honorem. ELEGIA:

SPlendet honor doctis, quamvis sumum esse fatentur,

Esca est magnanimis, sit licet esea levis. Sit licet inconstans, est grata potentibus aura, Uirtutis saepe est umbra, sed umbra fugax. Ultimus exuitur tamen hic sapientibus error , Fortibus hic flagrat morte luendus amor.

Huic labor a Musis, sangliisve a Marte dicatur .

Hunc quaerunt nummi, carmina, bella, togae, . Dicitur aeternus, quasi nulla hunc tempora laedant, Post sera has etiam fata paramus opes. Sie damus extinctis laudes, istoque videmur, Cum jam non erimus, munere posse frui. Sed fruitra aeternae pulchra haec mendacia iamae Exercent magnos tot per acerba viros. Noster ut humanis abscessit spiritus auris, Ista levis pariter nominis aura perit. Qiiod si tantisper tenuis rumusculus errat, Ultra lethaeum non sonat ille vadum.

Quid mihi si tribuant, ubi jam non sentio laudes

Optatas, ubi tunc sentio, flamma Iuat Moribus at prodesta quamvis sit vana cupido , Est multis etiam fraude paranda salus. Virtutem ut quaerant omnes, Deus aequus amavit, Uti sed vulgus nescit amante Deo. opprobrii plerique metu mala turpia vitant,

Multi, quod sit honor dulcis, honesta gerum Formandus tamen est sapiens, lices optima rara Haec

116쪽

IosHaec quoque . ni fierene, optima nulla serent.

Curet virtutem sapiens, nil curet honorem: Negligit hunc ratio provida, sancta fugit . Hunc levis ambitio saepe infeliciter optat, Si fugiatur honor, splendet honore fuga. Si famam nolis, nolentem fama sequetur δQuae venit invitis gloria, pulchra venit. Sed ne dum spernis, cupias sprevisse videri, Hic quovis Iastu turpior astus erit. Attente est omni purganda modestia fastus Qui tumide laudes despicit, intus amat. Vult laudem augeri qui laudibus obstrepit ardens Has veluti placidum flumen abire sinas. Est in spernendo quandoque superbia plausu,

Spernendis etiam plausibus esto pudor. Ipsa etenim virtus amat esse modesta modeste, Esse intus cupiens sic timet esse palam. Ne fingas: sucum nam rubra modestia nescit, Scit solum ingenio pulchra rubere suo. Quamvis virtutem simulent mille arte colores, Hane decet a vero, nullus ab arte color.

In rerum novarum studiosos .EΡIGRAMMA.

G Rati a non semper rerum est qiLercnda novarum a

Non est sana novis semper anhela fames..Uelicias mutant stomacho fallidia laeso, Vel post mutatas non quietura das S.

1 Ianigit tentata graves Respublica pinnas,

117쪽

IM Si novit rebus quem studuisse novis. Sie scelus, di morbus praesentia quaeque recusant , Esi saltem levitas , quae nova semper amat . Ergo ne desit gravibus conitantia Musis, subito magnum: pulchra paranda diu.

Plus nocet dolosus amor , quam odium professum. E P I G R A M M A.

ME syneerus amet qui se declarat amantem, Ne se amicitiae noxa retecta fide. Nam bello manifesta suo minus odia laedunt, Quam tectus placida fronte dolosus amor. Sic nocuere magis , quas celant aequora, syrtes, Quam seopulus fractis qui sonat altus aquis. ,

Marmorea Niobis statua . EPIGRAMMA.

V Ixi olim Niobe; fecerunt Numina marmor: Me vivam reddit marmore Praxiteles. Nil refert, qiibd sensus abest; & abesse decebat ,

Numina quod laesi, famina quodque sui. In

118쪽

In idem s

EX IULIANO AEGI PTIO.

VEra tibi miserae Niobes offertur imago, Quali natorum pertulit ore necem. duod si sensus abest, ne tu damnaveris artem , Iccinina eum suerit, debuit esse lapis.

AD AMICUM,

Ut ad eum, in villa degentem, epistolas mittat. ELEGIA.

TE salvere meis, oli Vir doctissime, verbis

Hare jubet immodico garrula charta metro . Quaerimus, ut loculis arrideat alea vestris, Quid rerum vacua solus in urbe geras Exundet ne lacu felix vindemia vestro, Villicus & veteres poscat ab urbe cados An reddat mutuum, mutuum qui sumpsit Amicus, An tibi cum nummis gratia parta perit

scribe, quibus recreent te laeta lasomnia visis, E 6 Quaeque

119쪽

inaeque emis in eoenam euret an arte Coquus Collige rumores, verbosa ut in urbe feruntur, Hos seri , & dubiam ne vereare fidem. Scribe quod & garrit per compita vana repellus , Quidquid & ante socum vestra loquatur Anus . Syllaba quaeque tuis veniet signata tabellis, Plusquam Romanas afferet historias. Illud adhue peterem et interdum reminiscere nostris Tantum sed noster non sibi sumit amor . Sed tu si facies, illudque adscripseris unum, An oua tuum subeat pectius imago mei, Litterulis paucis haec otia nostra beabis, Delicium nostri pagina ruris erit. Saepius haec gaudens relegam , validisque tabellis Noster , & in tuto , credo quiescet amor. 'Τum: mihi de doctas totus versabere chartis , Hoe licet infixus pectore semper ades. Sed licet hoc plenum dulci sit imagine pectrus , i Divinum ingenium mens mea nulla cupit. Ergo a me caros mihi fas est sumere vultus, 'Sed doctam mentem mox tua charta feret.

Poetarum infelicitas. l

ELEGIA.

MEndicet tristi plorans sub ponte Poesis,

Non obolum doctae barbara turba dabit. irrident ultro: hoc miseris super omnia durum , Saeva est in summis sanna ferenda malis .

Quaerent , anne satis stiva, sat fonte ιevarine r

120쪽

Lam ea baccha famem eastalis unda sitim ei Musae nulla malis pietas, ut sponte paratis , Illa insoecundum sponte Helicona colit. Quando allis mala nostra dolent, sunt mitia nobis,l Nulla cui pietas ingemit, ille miser.

. At tandem laudant: votorum haec summa Poetis, Tot miseri aerumnis munus inane Petunt. Nunus inane petunt, munus non utile vivis, Non dulce extinctis, munus utrisque nihil.

Asthoc quam parce , quam dira a fronte superbum tinam laus saepe solet ferre maligna notam Qitot sunt, ut laudent, & saeva, & stulta ferenda. Laudari hoc pretio turpius opprobrio est. Laus haec magnanimum sustollit; ad aethcra vatem , Quod nulla expectans praemia dulce iuvat. '

Antiquitas ,

AUGUSTISSIMAE DOMUS

AUSTRIA CAE.

A Ustria Saturni gessit pia sceptra vetust I,

Principiumque probant aurea regna vetus ἰ Austriadum in thalamis Majestas nupsit Amori , Saecula cum sanctus prima bearet Amor. Hane tulit Imperiis aetas innoxia gentem, . Rursus ut antiquam nosceret aula fidem. Iam regnat culpa stirps haec antiquius ipsa: Haec nato nondum crimine nata domus. - D:

SEARCH

MENU NAVIGATION