Encomiorum tomus primus alter ... auctore Io. Baptista Masculo Neapolitano è Societate Iesu Encomiorum tomus alter continens encomia illustrium uirorum , ac foeminarum ueteris historiae sacrae vnà cum collatione exterorum, qui sub diuersis imperiis,

발행: 1641년

분량: 528페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

VIRI CONSTANTES

pro religione combusti. Synop. Antiocho insequente Iustos, qui ad EUnicorum LMub.6. ritus non transirent, quidam dum in occulta specu Sabbatbi diem celebrant Iimmissuccens sunν, non ausi se defendere,ut exam diei ritum seruarent.

Nihil vobis accidit ad memoriam illustrius, quam latuisse sub specu: non vos abdidit ignauia,sed virtus; ut addictum diuinae requieti diem celebraretis & ipsi quiete.

non vos exarmauit hostis,

sed religio. maluistis perire feriati,

quam ferire irati. noluistis interturbare pacatum diem . l. tubarum, S lituorum sono. non alia iecistis tela, quam vota; satius putastis cadere, quam caedere. non potuit de victoria gloriari hostis, quia non robore vos strauit suo, facile fuit occupare in pugna

non repugnantes.

quanquam egit ille non impie modo, sed stulth quia,Vt vos extingueret pietate incensos, circumiecta obsedit flamma. addidit etiam decus, nam qui obscura latebatis in specu, facti estis ignis luce praeclari. nulla mors quietior vestra, quia propter obseruantiam quietis accepta.

442쪽

. Foecundus fuisti pater heroum, sed fiscundior laude, duam prole. qui diruo lati mihis,ac fatam praec Iarius, qui hostem si e fani eo nomento Illustrem Antiochum R egeni, sed i mpi una lnon tole ani thi pepstrinxit aciem tui sui vel nomini, fulgore, vel muneris; quin immo obtuitus es oculis iri et ortis ipsam securium aciem. stulte ili ut sibi adcenderet nomen Illustre, sustu Iit aureum delubri lychnucum: at tu cum spoliatas vidisti aras, scidisti vestem, sed integrum seruasti robur,

i Vt conscinderes hostem gladio. asperas induisti setas, ut exasperatum lenires Deum. ante dexteram tuis imbuisti lacrymis, tu i quam hostili cruore. t 'Li. V; ut consereres fortius manus in campo, Leas sustulisti precando mollius in Coelum. nihil tam pium putasti,quam delere impios. nlinquam tim grata fecisti victima, iquam cum confecisti ad aram ferro victimarium falsi Numinis

443쪽

Salve heroum fortissime, castrorum gloria, robur militiae, Ducum norma, lex cum pLIuet quae tam sublimisae aequati it oratio lai quippe :qui giganti dimis es similis ipq non

muni jit lorica pectus, sed firmius vfrtus.. leonas quoque dictus es similis, uagtametsi tandem deuouisti te victimam

vbi hostem misisti sub iugum,

ti si uisti te iugulari. In non te furor euocauit in campum, sed pietas, S religionis ardori, a obiecit tuum ferro caput, scd laureatum, u

444쪽

Incensurus videlicet hostium urbes, & sana tecum tulisti cinerem,quo seruares ignem. iussisti clangere tubas ad aram, antequam ad pugnam. , accendisti ad bellum Coclites votis, antequam milites classico.

nihil in te virtus est passa vulgare, ideo initurus pugnam dimisisti vulgus. abire iussisti eos, qui aedificare coepissent; ratus es non facere ad publicae fastigium gloriae,

fundamenta priuatarum aedium; non posse militem excurrere animose in campua, qui clauderet inter parietes animum

putasti in Solem sine laude prodire, qui latet mente sub tecto;

nihil habere commune bellatoris arma cum caementarij trulla;

nihil auratum laquerare cum pellibus; non sub tecto,sed sub dio cubandum, non sedendum pugnatori,sed standum, eos admisisti,qui non domos extruerent suas, sed destruerent hostiles. dimisisti quoque ex acie sponsos, scilicet fabulas exosus incestas, noluisti Martem conuenire cum Venere. non ea vis est uxorijs taedis, ut accendant ad pugnam. hostes non sub ijciet iugo, qui intentus est coniugio. non feret in triumpho captiuos, qui recentis thalami colligatus est nexu;

non erit idem & victor,& vinctus; virilis non erit,quandiu se cogitat virum.

445쪽

Militis est tubas praeferre non taedas, epinicion, non epithalamion canere. coelibatus strenuum sicit, non coelibaris hasta.

miles sponsus facilE despondet animum; a dum propagando generi studet, is in propagando imperio degener languetiat strenui bellatoris est libertatem habere pro liberis;

mauult tueri patriam, Ua; i quam appellara pater. nihil quoqne putasti praelo commune cum praelio, praeter finitimum nomen: nepe militi non vina sunt exprimenda, sed saguis, non botrus calcandus pede, sed hostis. . non palmites tractandi,sed palmae, numerantur inter instrumenta bellica vineae, sed quae arcent tela praedonum, non quae inuitant ad praedam. ad belli consilia opus est sobrio. non rastris est res agenda, sed hastis;

non falce,sed gladio;

non is cruorem eliciet hostilem, icui sanguis cogitur metu. non rubescet caede,qui pallet. Apollonium in primis aggressus es pugna, u) accepisti omen ex hoste Apollineae laurus. frustra etiam victoris iactauit nomen victus a te Nicanori ostentasti praecisum eius caput non tam militibus in castris, quam sacrorum ministris ad aram,

't iugulata perlitarer hostia.

446쪽

RI Praecidi iussisti manuis, uuam in augustum extenderat Numen. . m. merito suspendisti ex aduerso templi a . I induersariam religioni dexteram. iapustiactam,quam spoliauerat, aedem

.i 1nud,st arepe init inspoliam tot cirsetan linguam saeuijsti aerius, quam Ecuerat in Deum impio nouum irrmasti supplicium, sed idoneum. comminutam dedisti auibus escam; in hoc habuit sex victoris nomine Nicano lincit quod in talites incidit praeda,iqui praedabatur spe alatae victoriae. Non Mitrer.&lcum Antiocho congressus es hoste; spoliauit hic templum, sed spoliatus est vita.

dum in triac tuos inueheretur celera curru, I

ti in cecidi inde diuinitus ti bi debilitatuMac fractus currus, quo se gestandum putabat

triumphali cum pompa, . l l le essit in feretrum. inon habuit monitorem mortis, ut victor, sed in ipsam incidit mortem,ut victus. Dcbui t etiam plurimum Religio tibi, cum pseudohierarcham exaugurasti Alcimuφ,' quis ne lege liberior. Ivsurpabat sibi iura sacrorum; indignum pontificia putastitiara 2 caput tine mente , sratus es sacerdotalem infici byssum

non erat sacris oenandum, insign i bns pessus, quod vano tumebat fastu. v

447쪽

i Nesas ab eo tangi infulato aram, qui delubri effoderat muros. aspirare non debuit ad honoris culmen,

qui monumenta euerterat Uatum.

trepidauit Mundus, ne si gestaretur a turpi pectori intextus incesto, inditum sibi ab ornatu amitteret nomen hunc tu Alcimum bellicis debilitasti armis; sed fregit quoque Deus insanabili morbo; scilicet elinguis est factus ore, qui e logeo edere assectabat oracula; iacuit sine motu, qui munus ambitu quaerebat indebitum At nulla te res magis fecit illustrem, quam iniecta in fana Deorum flammaz cum eo perfugisset hostis, ibi incensus est, ubi incendebat thura, in sua mactati sunt ara;

Vna cultores arsere cum D ijs; ubi hos consueuere rogareν

ibi a te iis extructus est rogus. per te delubro splendor est redditus, Q. cum sacrum accendisti lychnuchum, quem hostis religionis extinxerat; sed ut clarior explendesceret flamma, adhibita est antea supersti tioni delendae. auream quoque intulisti cum panibus mensam post collectam uberem gloriae messem. ornasti delubri frontem praeclaris insignibus, i aureis videlicet coronis, &scutulis: coronis religio vel est inaugurata regina, vel declarata victrix; scutulis tela retudit belli.

Dignus

448쪽

Dignus laude, qui reseruasti religioni, non tibi trophaea,& ornamenta victoriae; dicasti delubro lauream, ut ibi viresceret,ubi sun debas lacrymas. non ampla suspendisti arma, sed scutula; quippe hostilis retunditur furor pietatis umbone vel paruo. quam nobile agmen duxisti, quam tutumlin quo pugnare visi sunt Coelites, iacientes in hostem vel tela,vel fulmina; quam tu illustris imperator, ac felix, ad cuius signa relucto Signifero Superi deuolauere victorealpost triumphum olim de Erebo partum pene illi tuis militauere stipendijs. fecisti,ut terrenae labis immunes - .colligerent campi pulverem. euocasti eos e coelestis odei concentu ad raucum lituorum strepitum,ac tubarum. aureis venere decori fraenis, ut armatum ferro inhiberent hostem. militarem induere visi sunt chlamydem, ut tu barbaricas indueres exuuias. immo armis ipse pugnasti coelestibus, cum impar esset in terris omne genus armorum uesi quidem obtulit se tibi per visum Vates: is, qui ab utero prodiit victor primigeniae labis,ac monstri, aureum tibi porreXit gladium, . ic hoc fuisti vel clarior Orione, vel charior, quod votis serenasti iratum sceleri coelum, nec viventes modo ciues amasti, sed mortuos, soluisti pecuniam,vi soluerentur a poenis. Pul

449쪽

Pulchrior incessisti de tuorum funere atratus, qu1m de hostium sanguine purpuratus. nunquam explenduit argentum purius, quam cum expensum in emortualibus sacris. pallor in auro nuo quam pulchrior visus, quam inter pallidos Manes. profudisti non modo ex oculis lacrymas,

sed ex arca nummos, hoe est margaritas, & aurum.

multa digna immortalitate gessisti, sed maxime te immortalem 'cit

pietas erga mortuos. vivis in ore omnium .

quod iis succurristi, qui vixerant. fuit clara belli virtus in Sole,

at clarior in er sepulchrales Vmbras, ne parcus esset miserendo Deus,

fuisti prodigus in miseros. ubi , te victimarum effusus est sanguis, effudit ipse pietatem; lvhi arae excitatus est ignis, dolentium sopitae sunt flammae. inter caesarum halatus oviumeessarunt miserorum Manium gemitus; inter acutas pontificum secespitas

vindex retusus est mucro.

eecidisti tu quoque tandem in pugna, sed more fulminis, qu, coruscando, qu1 feriendo. merito in Mausoleo,quod frater extruxit; insculptas habuisti nauest quia ad quietis portum pios aduexeras Manes, proreta sinus ex Duce. Eee 2 ELEA .

450쪽

vir fortis. Synop .mne Iuda Machabri fratrem nonnalli dico t. in mena conspicarus insignem elephanιum,ac ratus eo M. I Ma b. tioebum regem invebi ,successis utero, ferroq; belluam confossit,cuius casu oppressussirenae cecidiι.

Parum contentus pugna campestri, De isti belli campum etiam theatri ca eam non modo polemachus, sed thirtomachus, pugnasti cum bestiis, ut expugnares impios, qui vincebant immanitate belluas: nempe ab homine didicerunt ferae per artem esse inhumanae; elephas ab opacis lustris est euocatus in Solem,

coepitrelictis tacitis siluis,& silentibus lucis inter tubas, lituosq; versari, ac pene mereri stipendia. militauit sub aquila agrestis bellua; quasi parum armata vel vastitate,vel ira,

induit etiam loricam aeneam. rubuit cruore mortalium,

cui Natura dentis est largita candorem ;violatum est ebur non ostro,sed caede. onerata sunt turribus terga, Vt terga verteret hostis in fugam. stupuit Natura monstro, cum mobiles peregrinatae sunt turres . sine fundamentis,ac basibus. ri . armis suis bellua tulit armatos, quinetiam saeuitiae addita est vafrities, ixam uuae succo mentiti sunt sanguinem. - Bacchi

SEARCH

MENU NAVIGATION