De transfuga simulatore, vom verstellten überläuffer. Pauca disserit Io. Christianus Hedlerus, d

발행: 1743년

분량: 31페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

SISTORII ECCLESIASTICI, .QVOD LUBENAE EST, ' ASSES SORI MULTO GRA ISSIMO,

3쪽

COLENDO HA S P A GIN A S

DEDICAT

4쪽

eculi nostri faciem tot hellorum tempestates terra marique obnubilant, ut ad leuissimam belli mentionem cohorrescamus omnes. Maximi momenti res est bellum , ex quo mala plurima etiam in innocentes redundant. Graphice Caesar bessi Catianaris c. st. calamitates belli describit apud. Sallustium. Plerique eorum, inquit, qui ante me sententias dixerunt, composite atque magnifice casum Reipublicae miserati sunt, quae belli saeuitia esset, quae uictis acciderent; enumerauere, rapi uirgines, pueros, diuelli liberos a parentum compleXu, matres familiarum pati, quae uictoribus collibuissent, fana atque domos eXspoliari, caedem, incendia fieri, postremo armis, cadaueribus, cruore, atque luctu omnia

5쪽

compleri. Hac in causa dubitatio nulla est. Namque belli non aduentus solum . sed etiam metus affert calamitatem. Cum hostium copiae non longe absunt, etiamsi irruptio facta nulla sit, tamen pecora relinquuntur, agricultura deseritur, mercatorum nauigitio conquiescit, CIC. pro Leg. Man. e. ε. In bello nullus aratro dignus honos , squalent abductis arua colonis. VIR G. I. Georg. v. s. Graviter LIVIVS dicit: Quaedam belli jura esse , quae ut facere, i a pati sit fas: fata exuri, dirui tecta, praedas hominum pecorumque agi, eaque misera magis, quam indigna, patienti. Scelera eunt per cunctas domos, nullum caret exemplo nefas, . SENE C. Hipp. Act. a. u. 1U. Et, bone Deus , quae est effusio sanguinis uis Deus, o Musae, Paribus tot funera uerbis euoluat, tantisque umbris in carmine digna quis lamenta ferat 'Si LIV S IT A LIC U S Lib. V. Quae etiam quae' sunt caedes 8 Quis cladem illius noctis, quis funera fando explicet, aut possit uerbis aequare dolorem φVIRGIL. Lib. II. AEneiae uel ut graphice canit, beatus Paulus Gerhardus: Mult unὁ niemant, be Nex

templis, multaque rubentia caede lubrica saxa madent, nulli sua promit aetas, LUCAN. Lib. a. Occidere

uictos ju5 buli appellatur, quin & sacra dc profana

6쪽

eripere ius militare est. Homicidium cum admittunt singulid crimen est; uirtus uocatur, ' cum publice geritur; impunitatem sceleribus acquirit non inhocen tiae ratio' sed saeuiriste magnitudo. Usque adeo nihil m bello sanctium, saluum nihil, nihil incolume relin- '

intur, non sacra, non Profana, non homines, nonGaelites. Cruentus Mars omnii promiscua, nihil pensi, ni hil moderati habet. Non Iura solum gentium, sed &Naturae in contrarium mutare sustinet bellum. Accedunt alia mala. Aerarium exhauritur; conuertitur in usum militum omnis pecunia. TACIT. Hi r. l. v. l. Pauperem populum faciunt bella, & prouinciaS eneruant. Intuere, inquit Caenus ad Alexandrum, corpora exsanguia, tot perfossa uulneribus, tot cicatricibus putria. Jam tela hebetia sunt: jam arma deficiunt. Quoto cuique lorica est' quis equunt habet Θomnium uiatores, omnium inopes sumus. Nec luxuria laboramus, sed bello. Instrumenta belli con- sumsimus. Hunc tu pulcherrimum eXercitum nudum objicies belluis Quodsii adhuc penetrare in Indiam certum est, regio a meridie minus uasta est, qua subacta licebit decurrere in illud mare, quod rebus humanis terminum uoluit esse natura. CVR T. Lib. IX. . c. I. nito, seqq. Belli incommoda utut maxima, miseriaeque grauissimae, tantum tamen abest, ut bella minime gerenda esse putemus , ut potiuS, cum non omne bellum

juri Naturae aduersari sciamus ex GROTIIs a. . de I. B.mP. quaedam omnino suscipienda esse A a firmi-

7쪽

firmiter statuamus. Pacis quidem' potior debet esse ratio, quam belli, sed patria, libertas, ciues, atque adeo ipsi reges latent in tutela ac praesidio bellicae uirtutis. Duo enim sunt, quibus omnis Respublica seruatur, in hostes Fortitudo, & domi Concordia.

ARISTO T. 4 . qui locus Aristotelis fundamentali sua grauitate & generalitate memorabilis est. Cum enim duo sint Reipublicae tempora, belli nimirum & pacis, ideo altera curarum imperii pars studiis hellicis nunquam non impendenda est. Decet igitur Principem promtum semper paratumque esse, ad res

bellicas. Non enim ignauia magna imperia conti-

nentur. Sunt, qui bella in genere, etiam justa, detestantur, quia effundere sanguinem humanum, cum humanitate ,. quam φιλανθ οπ ν uocant, e diametro Pugnare uideatur, & ab . hominis natura nihil magis abhorreat, quam mutuis saeuire armis. Sed enim

uero hic illud ualet: Justum bellum, quibus necessarium, & pia arma, quibus nulla nisi in armis relinquitur spes, LIV. p. 1. r. In eum, qui jure agere& satisfacere paratus est, nefas bellum sumere, tan quam in injurium; at si abnuit, resque retinet, quid est, quod contra vim sine ut fieri possit. CIC. Lib. ιαυ. I. Hoc in casu licet, semperque licuit, unicuique ius suum, auxiliis undecunque accersitis, tueri, TANVS, Lib. LXXIX. Non igitur alio dii igenda sunt arma, si pura ea esse uis, quam ad tranquillitatem &tutelam. Ita bellum suscipiatur, ut nihil aliud, quami Pax

8쪽

pax quaesita uideatur. CIC L. de caue Bellum gerimus, inquit ARIS TUTELES, ad Nicom. X. c. o. ut

in pace degamus. Sapientes pacis causa bellum gerunt, & laborem spe otii sustentant. De Mauritio, Principe Auriaco, scribit Daniel Heinsius in Oratione senebri sequentem in modum: Sic bellum gessit, ut hic pacem habeamus, ita pacem inter arma conseruauit, ut calamitatem belli nemo, praeter hostem publicum, sentiret.

g. m. Quamuis autem bellum iustum suscipi posse statuamus, tamen, cum justa causa oblata est, non statim descendere in Martium campum suademus. Magna res est, ideoque deliberationem postulat, eamque lentam. Tecum prius ergo uoluta haec animo , ante tubam galeatum saepe duelli poenitet. IVVEN. dat. r. Nam scito omne bellum sumi facile, caeterum aegerrime desinere, nec in ejusdem potestate initium & finem esse, SALLUST Iugurabo D. s. Facile est, oh-jicere se periculis, sed reuocare gradum , non ita eX- peditum ; nec raro spes, quas manibus tenere uidemur , subito elabi , securitatemque eludere nostram sentimus. Incertus belli dubiusque Mars est, TH c TD. Orat. Arabidami ad mitites Pesoponsos. Fortuna, quae plurimum potest, cum in reliquis, tum praecipue in bellis, paruis momentis magnas rerum commutationes essicit, CAESAR Lib. In is beΩ Ciui . &tib. VI. de beE. Gage. - Licet omne tecum Graeciae robur trahas , licet arma longe miles ac late explicet,

Fortuna tamen belli semper ancipiti in loco, SENE.

9쪽

C Α Neb. u. 3δ. atque ut per omnia humana, ita maxime in res bellicas potens est, LI U. I. 17. I. Hannibal, ad prospicienda cauendaque pericula uir peritus, nec minus in secundis aduersa, quam in aduersis secunda cogitans, J V STIN. Lib. V. c. a. toties uictor, tandem in Africa a Scipione uictus oberrauit. Nusquam minus, quam in bello, euentus respondet, incerti sunt exitus pugnarum, Marsque est communis, qui saepe spoliatuem jam & exultantem euertit ; αquamuis mens nil, quam secundos praefiguret exitus, obseruatum tamen longa experientia fuit, plurima, quae & recte consulta uideri potuissent, turpiter cecidisse, suosque auctores spe sua defraudasse. Simul Parta ac sperata decora unius horae fortuna euertere Potest, LIV. so. F. idque uariis fieri casibus solet. Magnus ille Imperato , Scipio, ad Hannibalem uerba faciens, ait: Humanae infirmitatis memini, & uim fortunae reputo, & omnia, quaecunque agimus, subjecta esie mille casibus scio, LIUIU S, Io. Hos quis enarrabit omnes φ Quis nouit fortunae modoS omnes, lususque Nostrum non est, qui sumus umbratici, qui nunquam hostem, nunquam castra uidimus, nunquam denique partem ullius bellici muneris attigimus;

CI C. a. de Orat. c.

g. IU. Huc tamen pertinere putamus Stratagemata, quae Brassidas beati furta, dicens: illa belli furta pulcherrimam laudem habent, per quae hostes maXime decipiuntur, & amici juvantur, THUCYD. s. a. s.

10쪽

Tacitus uero infris degeneres nominat. Dantur uulea stratagemata improbant, dicentes, esse ueri militis

Imo uiri, non Daude, neque occulic, sed sal a matum hostes suos ulcisci, TACITUS Anna a II.

ir nemo mentis. altae clanculum uelit occidere ho

stem, ait EURIPIDES: in Rheso, Mors. Tunei

satius, quam malo more uincere, uidebatur Scauro apud Sallustium Sed de . hujus controuer me tantopere non disputabimus. Venit enim in mentem hostem esse, in quem ea usurpantur, quem perdereis uero reseri, quomodo Z Tritum

. UIRG. a. 'ne 4 Ecce uenator etiam se.

i listir, Solaqueis aut retibus captat, quis reprehenditi ic prudentes & callidi belli duces arte, quam uiuictoriam parare, fallere sine periculo, quia cum ne riculo decertare, utilius interdum rentur. Confirmat hoc Vegetius, quando scribit: Eos optimorum ducum nomine fungi, qui non casu, sed arte dimicant qui non aperto Marte praelium, in quo est commune periculum, sed ex occulto semper attentant ut integi is suis, quantos possint, hostes interimant certe ac terreant Hoc nimirum illud est, quod Sallustium probare solitum Seruius & Isidorus scripserunt: Duces laudasse, qui incruento exercitu uictoriam deportarunt. Porro astus & dolus plerumque solet apertaui longe esticacior esse in bellicis praesertim tumulti. bus. Ob hanc causam Spartani ad bellum accincti Ofierebant Marti, & uiasem, hio docentes:

belli

SEARCH

MENU NAVIGATION