De transfuga simulatore, vom verstellten überläuffer. Pauca disserit Io. Christianus Hedlerus, d

발행: 1743년

분량: 31페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

VIII

belli ducem non tum sortem, sed etiam astutum esse debere. Et Parmenio, peritissimus inter duces artium belli, furto, non Praelio, opus esse censebat. CVRT.

Lib. IV. U. t .

Hanc ob rem Exploratores adhibentur, qui Iocorum situm, regionis naturam, hostiumque exercitum perquirant, & omnia dicta, facta, uisa, audita, studiosissime obstruent. Maximi semper fuit momenti ad omnes res bellicas, ut fidissimi & diligentissimi Exploratores habeantur, eaque de causa nullis parcatur sumtibus, quoniam unicum hostium consilium opportune & mature cognitum, potest aliquando uniuersum negotium ad optatum finem perducere, aut aliquas copias ex imminenti periculo conseruare. Et duX honus nunquam facile hostem aggredietur, priusquam & uires ejus, & copiarum numerum accurate

explirauerit. oei enim uere de suis hostiumque copiis Iudicare potest, dissicile uincitur. Speculatores propterea in omnes partes dimittunt, eum in finem, ut, si accidat, quosdam ab hoste intercipi, reliquirem omnem conficiant. Sunt enim multis expositi periculis, praetereaque grauissimis, si capiuntur, poenis affiguntur, nec facile ulli tam licet esse felici, ac lquidem licuit Exploratori ab Aldegundio in castra Alexandri Farne siti mis . Hic enim exploraturus pontis formam, hostiumque consilia, agnitus captusque, sed contra, quam metuebat, ab Alexandro Farnesilo ex- ceptus jussusque est circumire castra, contemplari

12쪽

structuram pontis, numerare naues, tormenta, prO-

pugnacula, deinde ad eum dicit , Uade liber ad eos, qui te speculatum miserunt , & Postquam, quae ocu- .lis ipse tuis usurpasti, omnia percensueris, adde, firmum fixumque esse Alexandro Farnesio, ab obsidione non ante discedere, 'uam aut sub illo, & pontem demonstrauit) tumulum sibi condat, aut per illum in urbem sibi uiam sternat. FAMI AN STRA D. Dec.

IL Lib. VI. de Best. Bel. foc a R . VI. Minime raro Transfugarum nomine quosdam emi tunt, ut per hos damnum, quacunque fieri ratione possit, hostibus inseratur. Pessimum hocce ge. nus est. Exploratores enim, quantum fieri potest, clanculum & tecte intrare solent. At ejusmodi transfugae simulatores publice ueniunt, speciemque boni uiri prae se ferunt, justasque causas obvertunt, propter quas castra priora deseruerint. De his jam nobis

breuiter res erit, quoniam haec ad statum praesentis temporis conuenienter dici non dubitamus. Vocem Transfugae, vocem simulatoris, grammatice non considerabimus. Norunt significatus pueri. Transfuga non is solus accipiendus est, qui aut ad hostes, aut in bello transfugit: sed & qui per induciarum tempus ad eos, cum quibus nulla amicitia est, fide suscepta tranSfugit, Leg. U. q. δ. F. eaptiuis cs postlim. Α transfuga differt qui diu uagatus ad castra regreditur, & desertor qui per prolixum tempus umgatuS reducitur, L 3.1. de re milite quoniam ad hostes

13쪽

ltransfugisse non dicuntur. Transfugam distinguimus in uere talem,' & simulate talem. Ille est, qui uexillo, quod sequebatur hucdum, relicto, transfugit ad copias alterius, animo nunquam redeundi. Hunc . Cujacius definit, quod sit proditor, qui fide mutata ad hostes transit. Si fit, ut ad hostem e nostris deficiant, utile aliquando est, edere in uulgus, nostro jussu abiisse. Hujus rei excellentissimum habet exemplum L IV: Lib. I. c. r . sequentem in modum: Abeuntibus Albanis acie Tullus in re trepida duodecim uouit Salios, fanaque Pallori ac Pavori, equitem clara increpans uoce, ut hostes eXaudirent, redire in praelium jubet , . nihil trepidatione opus esse : suo jussu circumduci Albanum eXercitum, ut Fidenatium nuda terga invadant: idem imperat, ut hastas equites erigere jubeat id factum magnae parti peditum Roma.norum conspectum abeuntis Albani exercitus inter- sepsit: qui uiderant, id, quod ab rege auditum erat rati, eo acrius Pugnant. Refert IVLIUS. FRONTINUS II. e. VII. seqq. Sulla, cum praefectus eius, comitante non e igua equitum manu, commista

jam praelio ad hostes transfugisset, pronunciauit jussit

suo id factum ἡ eaque ratione militum animos non tantum a confusione retraXit, sed etiam quadam spe utilitatis, quae id consilium secutura esset, confirmauit. Congruunt haec praeceptis O NOS ANDRI c. u. Imperator interdum, si in dextro suorum cornu sit, exclamet: milites, qui in laeuo sunt,

dextrum hostium cornu uincunt , Si in sinistro sit, di- cat, superiores esse in dextro, siue ita uere fiat, siue

secus.

14쪽

seeus. Necessarium enim mendacium dici oportet, certamen ubi extitit ingens. Item, si longiuscule absit hostium dux, aut si in altero cornu uersetur, aut medium agmen cogat, rursus profuerit exclamari, interfectus est hostium Imperatori atque haec tanto clamore pronunciari debent, simul ut hostes exat diant. .

Sed ad Transfugarsimuia ores applicari nequit C acii

definitio. . Transeunt quidem etiam ad hostes, sed non fide mutatai Transfugae igitur Simulatores si sunt, qui transfugiunt adhostes animo non solum redeundi demum, sed etiam iis interea, ad quos confugerunt , nocendi, suisque, a quibus tantisper disces serunt, inseruiendi. Quam circumspecte igitur hic agendum, & quam caute res accuranda omnis, ne transfugis temere fides habeatur, quis est, qui non intelligit φ Dauides transfugerat ad Philistaeos , necessitate coactus, timore mortis compulsus , quam Saulus minabatur. Philistaeis castra aduersus Israelitas mouentibus, bello interesse uolebat Davides, sed Philistaei respuebant comitem, quod facile putabant, fore, ut inter arma ipsorum adversarius eXisteret, iisque, a quibus profugisset, in ipso praelio accederet, L Sam. Neminem fore, qui uoc consilium explodat rideatque,

hujus potius facti memoria posse quemvis erudiri putamus , quam sollicite & circumspecte cum transfugis agendum, & quam caute fides iis sit habenda. g. VIII. Transfuga uere talis peccat in eos, a quibus ausu-git. Transfuga Simulator peccat in hos, ad B a quos

15쪽

XII quos transfugit. Transfuga uere talis, uidelicet qui animo nunquam redeundi discessit a suis, si inferci. pitur ab iis, a quibus aufugit, recto punitur. Deserit uexillum, cui defendendo se jurejurando ad. strinxit, inuocauitque Deum testem uoluntatis suae, quod non uelit fallere. Frangit igitur fidem , jurato datam, nec, eam ob causam, fidem ei ab his ha- bendam esse putamus, ad quos transfugit. Ubi enim semel quis pejerauerit , ei credi postea, etiamsi perplures Deos juret, non oportet. Grauissimae eos Poenae mgnent, si capiantur a suis. Proditores, transfugae, plerumque capite puniuntur, & exauctorati torquentur. Nam pro hoste, non pro milite haben- , tur. . L. F. F. de re mitit. & uerba sic se habent Maximi

reui diret morden, Art. 88. γ er ven einer Compagni

16쪽

ticulis bellicis Petri I. Russorum Imperatoris, cap. XII. haec continentur: SeIdine vor beni geindet ober

17쪽

Uerben. Et in ordinatione Friderici Augusti de sto. 1698. haec Art. VIII. disposita leguntur : mielmehe

Sic sequitur grauissima legum poena scelus, & sis

est, ut poenas diis hominibusque meritas debitas. que persoluant hujuscemodi discincti homunciones & Purgamenta seruorum. Tantum uero abest, ut m btius cum Transfugis simulatoribus agendum, ut Potius in hos animaduertendum grauius, durioremque Poenam temeritatis ab his repetendam esse existimemus. In hos enim peccant Transfugae simulatores, ad quos confugiunt. Hoc stratagemate non semel decepti sunt hostes, ut non abs re uideantur esse,

quae habentur in her Neutero Testallung Maximiliani II. de ata I Io. Art. 88. Ulo einer ober mehr tinter obgei

18쪽

morabile habemus exemplum apud LIVIVM Lib. I. t. Π.wsδ Tarquinii Superbi, qui filium, ut transfugeret eX composito Gabios, patrisque in se saeuitiam

intolerabilem conquereretur, non dubitauit uerbe.

rare, quo ei, simulanti transfugam, apud hostes hinc fides esset. Benigne ab Gabinis exceptus quum semsim ad rebcllandum primores Gabinorum incitaret, ipse cum promtissimis juvenum praedatum atque in expeditiones iret, &, dictis factisque omnibus ad fal- lendum instructis, uana accresceret fides: dux ad ultimum belli legitur. Ibi quum inscia multitudine quid ageretur, praelia parua inter Romam Gabiosque fiea 'rent, quibus plerumque Gabina res superior esset: tum certatim summi infimique Gabinorum Sextum Tarquinium dono De lim sibi missum ducem credebant. Apud milites uero obeundo pericula ac labores, pariter praedam munifice largiendo, tanta caritate extitit, ut non pater Tarquinius potentior Romae, quam filius Gabiis esset. Itaque postquam satis uirium collectum ad omnes conatus uidebat, tum e suis unum suscitatum Romam ad patrem mittit, quaenam se facere ueIletr quandoquidem, ut omnia unus Gabiis posset, et Dii dedissent. Huic nuncio, quia, credo,

dubiae fidei uidebatur, nihil uoce responsum est;

19쪽

rex uelut deliberabundus in hortum aedium transiit sequente nuncio filii: ibi inambulans tacitus, summa papauerum capita dicitur baculo decussisse. Interrogando expectandoque responsim nuncius sessus, ut re imperfectia redit Gabios, quae dixerit ipse, quaeque uiderit, refert, seu ira, seu odio, seu superbia insita ingenio, nullam eum uocem emississe. Sexto ubi quid uellet parens, quidue praeciperet, tacitis amba- gibus , patuit, primores ciuitatis criminando alios apud populum, alios sua ipsos inuidia opportunos interemit. Multi palam: quidam, in quibus minus speciosa criminatio erat futura, clam interfecti. Paruit quibusdam uolentibus fuga , aut in exilium acti

sunt, absentiumque bona juxta atque interemtorum

diuisa fuere. Largitionis inde praedaeque & priuati

dulcedine commodi, sensus malorum publicorum adimebantur, donec orba consilio auxilioque Gabina res regi Romano sine ulla dimicatione in manum traditur.

Hujus rei Historiam lege ulterius apud VALERIVM MAX. 7. . a. PLINIUM N. 1'. & O VID I UM FASTOR I. cujus uerba jucunditatis elegantiaeque plena hic reserenda sunt:

i ima Tarquinius Romanae Gentis satibae Regna: Vir injustus, fortis ad arma tamen.

Ceperat his alias, alias euerterat urbes:

Et Gabios turpi fecerat arte suos. Namque trium minimus, stroles manifesta Superbi, . In medios hastis nocte fiunte uenit.

20쪽

Nuda ne giarios: Occidite, disit, inermem:

Hoc cupiunt fratres , Tarquinis que Paςer. . mea crude i iacerauis uerbere terga; Dicere ut hoc posset, uerbera passia erat. -

Lana fuit. Spectant juvenem, gladosque recondunt: Tergaque, deducta uese, notata uident. Hent quoque, eae ut secum tueatur leta, precantur I . E dus ignaro annuit illi uiris. Iamque potens misso genitorem anestat amico :Perdenssi Gabios quod sibi monstret iter. Hortus odoratis suberat custissimavi herbis, Sectus humum riuo sene sonantis aquae. IED Tarquinius mandata carentia nati Accipis: s uirga filia summa metit. . Nuncius ut rediit , decussaque lisia dixit rFiliu/, agnosco jussa parentis, ait 'Nee mana: principibus eae s ex urbe Gabina Traduntur ducibus moenia nuda suis.

Simile stratagema Zopyri est apud JUSTINUM L

ro. s. Namque cum A ssyrii desciuissent, & Babyloniam occupassent, difficilisque urbis expugnatio esset, aestuante rege, Zopyrus domi se uerberibus lacerari toto corpore jubet: nasum, aures, & labia sibi praecidi: atque ita regi inopinanti se offert. Attonitum & quaerentem regem, Darium, causas aucti

SEARCH

MENU NAVIGATION