Decreta synodi Crotonen celebratæ in cathedrali ecclesia ejusdem civitatis sub die 20 mensis Decembris anni 1795. Præsidente ill. et rev. domino f. Ludovico Ludovici ordinis S. P. Francisci min. observ. ..

발행: 1796년

분량: 54페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

28 virtute aequisitum gradum juxta Canonum sancti nes, ac suas leges, ti instituta cohonestare tenentur. In nostro Capitulo sex sunt Dignitates, Videlicet Archidiaconus, Decanus, Cantor, TheSau rarius , Λrchipresbyter cum Paenitentiaria anneXa , Sc Primicerius; sunt autem Canonici duodeviginti, ex quibus quindecim cum Haebenda , reliqui tres sine ulla prorsus Praebenda. Hi in tres hebdomadas distributi , cum quatuor Parochia, duodecim Presbyteris Portionariis, seu Participantibus V setis, aliisque Supra numerariis Choro, aliisque se

Ut Pastoralis ossicii nostri partes impleamus,

nonnulla, quae ad ipsum Capitulum attinent, Praemacribenda, seu Potinsί nfirmanda. esse duximus.

Quibus igitur diebus: Choro, aliisque Divinis

muneribus explendis. Dignitates, Canonici, aliique Participantes, S: Supranumerarii adesse tenentur , statuta hora, postquam horae quadrans a dato Campanae signo effluxerit, juxta horariam Tabellam in Sacristia existentem, Ecclesiam adventare debent, alia 3 punctaturae subjiciantur. Tabellam ipsam horariam , pro temporum diversitate coinpactam , nemo omnino audeat immutare; at si necessitas aliquam do postulet, A urgens ait, , pro ea Vice tantum Chori Praesectus diversificare valeat, spatio non amplius, quam horae quadrantis; nec spatium hoc excedere

Valeat, nisi obtenta prius Nostra , vel Nosri Generalis Vicarii licentia . Si autem Canonici, aliique Choro. addicti proprio muneri velint satisfacetres

32쪽

re, Sc fructus, ac distributiones rite percipere, ii,

Choro canere, ac divinas laudes recitare tenea tur , quum non sussciat eas submissa voce legere , aut percurrere et omnes sub punctaturae poena Choro , divinis ossiciis, aliisque functionibus, ad quas obligantur, intersintς hinc Punctatores in Domino hortamur, ut , dato; jurejurando in nostris manibus de servanda fide in punctando, juxta justitiae tramitem se gerant, ti in libro adnotent. Si quando autem ipsi absint, hebdomadae Praefecti conscientiam

meramus, ut in hoc sedula cura adhibeatur .Quumque Canonicatus, M Dignitates Beneficia sint residentialia, nemo ex Civitate , ubi Choro inservit, discedere audeat sine Nostra , vel Nostri

Generalis Uicarii licentia excepto casu absentiae intra Dioecesim ., Sc non ultra paucos dies. Si autem ex legitima caussa Nobis exprimenda , M probanda, abesse debent a Dioecesi , non excedatur Spatium trium mensium, L non temporibus Adventus , &Quadragesimae. In discedentes absque Nostra licentia , Vel majori, & longiori tempore absentes, juxtR Iridentina Statuta procedatur. Capitulum vero quum opus fuerit convocari, Procurator ejusdem ante omnia Episcopum de Capitulo habendo certiorem faciat, ut possit,. si Velit

per seipsum illi praeesse , dummodo non de re ad ipsum Episcopum pertinente agi debeat. Numquam

ossiciorum tempore conVocetur , nec sine Soliis campanae signo; immo semper saltem die antecedenti notificetur per schedulam. in Sacristia potae

33쪽

dam, ut notiscatio sie peracta 'vim habeat Iegsti εintimationis , excepto casa aliquo qui dilaticinem non patitur- Congregatis sic omnibus , propon turnegotium per primam Dignitatem interessantem , cujus est commare id, quod debet resolvi. Nego, tium vero pertractabitur in Capitulo absque contemtionibus, sed quisque cum omni modestia, ac semeterna charitate proserat ' sententiam suam , reque discussa, per Vota secreta resolvatur, remota Pas. aione quacumque , aut humano respectu, secundum propriam conscientiam, majorem Ecclesiae, nullinensae CapitularisIutilixatem; quodque majori parti visum fuerit, redigatur statini per Caniniuum 18ωeretarium in librum Actorum Capituli . Haec tandem , quae de Canonicis, M. Dignitatibus praescripsis anus, a Presbyteris Participantibus, &-Supramunerariis etiam respective servari volumus. In Exequiis faciendis procedatur semper processionaliter , non confuse, idest bini, ti bini juxta cujusque praec dentiam . Servetur idem de Sacristia procedendo ad horum , ὀe de Choro ad Sacrimap i. . 1

De Disciplina chori. FAucis abhinc annis, ex quo tempore in hac nostra Cathedrali Ecclesia distributiones, quamvis tenues , fuerunt introductae, choro solet deserviri singulis hebdomadis per Tertiariam , exceptis.

34쪽

S Fininicae, ti quibusdam . per annum diebus, in quibus:

totum Capitulum assistit, prout videre est in praefatarum distributiorium statuto. Nobis maxime cordi est, quod horae Canoni- eae , omnesque divinorum Oriciorum functiones assiduo cultu, M qua: decet majestate , rite persolvantur ; ideoque Dignitates, Canonicos, aliosque ΠΟ- inr, chori servitio adscriptos in Domino, hortamur,ti commonemus, ut dicto servitio sint assidui, alias

Bine legitima. causae absentes,. praeter districtam rationem k quam Supremo Iudici erunt reddituri, rigorose punctentur,. M sciant, Nos punctaturarum librum singulis hebdomadis esse inspecturos .. At si quis renuem punctaturam Spernens H ne cura veTit quidem per longum tempus Choro interesse, . iuXta Statutum Cap.. XIL. Sess.. XXIV. Conc.. Tridentini contra eum. Procedetur ut Canonicatu privari posSitis.

Punctatores autem fideliter, & accurate munus Suum e Xequ tur,. uon solum eos punctando qui choro non intersunuse sed etiam qui tempore: debito non veniunt ,. aut a choro discedant ,. non finΤtλfunctione ,. vel haud petita venia a chori Praefecto. Huic omnimodam. Vigilantiam commendamus di- tua, Ossiotae pie , ti resigiose concelebrentur nec cantis perturbato,. vel celeri ,. 9 confuso ,. sed modulato distincto .. Pausetur in asteriscis ,. nec nisi versu plene sinito, ex unas parte Chori se alter incipiam .. Nemo , dum Missa Conventualis cantatur se

horas Canonicas: privatim persolvat ; nemo Mallo;

35쪽

innitatur cubandi more, erus supra crus teneat ἐaut alia similia committat , quae M inurbanitatem.& irreverentiam sapiunt. Μatutinum, & Laudes in Choro numquam Vespere diei praecedentis persolvantur, eXceptis tantum tribus Majoris hebdomadae diebus , ac solemnitate SS. Corporis Christi - Quo tempore divina ossicia celebrantur, duo saltem ce rei in Ahari ardeant; in Μissis vero, ti Vesperis solemnibus sex omnino inibi accendantur . Μissa Conventualis tota usque ad finem decantetur, quλfinita , ac non prius alia incipiatur hora , quaeipe solvi debet ; immo in diebus ferialibus Quadrages, mae, si habenda sit concio, Vesperae non perso vantur in Choro immediate post ipsam Missam Comventualem, sed finita concione, cui Tertiaria cum vestibus Choralibus assistet.

CAPUT XII.

De Missis Convenitialibus.

. . '. . . . AE a

LIcet Missae Sacrificium ad horas Canonicas pro

prie non pertineat, attamen inter divina ODscia recensetur . Quare quum in Metropolitanis, Cathedralibus, Collegiatis Divinum ossicium quotidie peragatur , Μissa Conventualis . etiam , quae pro benefactoribus in genere applicatur , quotidie cum cantu celebratur , sicut in hac nostra Cath drali laudabiliter fieri compertum est. Rubricae tamen generales, quarum exactissima custodia Nobia

36쪽

enmmendatur, praescribunt ut certis anni diebus

non una , sed duae , atque etiam aliquando tres Missae Conventuales uno die celebrentur. Quae Ru- . bricarum praescriptio quam gravis sit , erui facile potest, tum ex variis Decretis Sac. Rit. Congr. apud Meratum, tum ex Constitutione sel. rec. Benedicti XIV. quae incipit: Quum Semper ann. I7 ε. Ideo

quum Nos in praefata Nostra Cathedrali has Rubricas haud servari cum animi nostri dolore videamus, volumus, & praecipimus, ut dictae Rubricae de ploribus Μissis certis anni diebus a Capitulo cantandis, adamussim observentur. Et quum item Nobis comperta sit Canonicatuum , la distributionum tenuitas , liberam omnino hujus secundae , bc tertiae Missae Conventualis applicationem Celebrantibus reis linquimus, dummodo in commemoratione , seu Memento pro defunctis , ut idem Benedictus monet, Ecclesiae benefactorum in genere fiat memoria. Ad faciliorem itaque hujus nostri Statuti executionem Sacerdotes omnes Supranumerarios per turnum huic oneri subjectos esse volumus , bc declaramus ; qui hujusmodi secundam, vel tertiam Missam Conventualem applicare possent pro oneribus Missarum sibi a Procuratore Capituli solitis assignari, dummodo in secundo Memento Benefactorum Ecclesiae in genere haud obliviscantur . In casu autem , quo non adsint in Capitulo Supra numerari i Sacerdotes, hoc onus subibunt duo ultimi Sacerdotes Participantes. 'i Et quoniam jam paucis abhinc annis Ecclesiae, quo Processiones Litaniarum in Rogationibus per

37쪽

gere solebant , ratione terraemotus fuerine partitit suppressae, partim vero SuspenSae, mandamus , ut

Statio praefatarum Processionum fieri deinceps dein beat Fer. II. in Ecclesia olim mnialium S. Clarae, quae nunc est Parochialis SS Venerandae, bc Ana- Rasiae .. Fer. III. in Parochiali Ecclesia SS. Aposto Iorum Petri, bc Pauli. Fer. IR in Parochiali E cIesia SS. Salvatoris, cujus inopiae consulantes, VO-lum , ut expensae occurrentex fiant a Rectore Ec clesiae Beneficialis S Catharinae ad Nostram Mensam pertinentis , ad quam Ecclesiam nocessio Rogationum, antequam esset diruta , dicta Fer. IV. procedere solebat. Quod exemplum sequentes, Volumus, ut si qua de caussa Processio Litaniarum Majorum in die S Marci ad Archipresbyteralem Ecclesiam extra muros, juxta consuetum , Pergerznon possit , statio fiat in praefata Parochiali Eeclesia SS. Apostolorum Petri, ic Pauli, vel in Ecelesia S. Leonardi extra muros, si tempuS permi-Serit, expensis tamen Ad. Rev. Archipresbyteri Pro tempore existentis, qui saltem die praecedenti certior fieri debebit.

CAPUT XIII. .

De Paroelis, se Curatis .

ΡArochi, M Curati , qui jure proprio , Sed sub

Nostra Episcopali auctoritate regunt sibi demandatas Ecclesias tenentur Profecto OVeS Suaa

38쪽

Ignoscere; pro his sacrificium offerre ; verbi Dei

praedicatione, Sacramentorum adminis ratione , Mbonorum operum exemplo pascere , ut aiunt Tridentini Patres Sess. XXIII. de Res Cap. I. idque per se, aut per alios idoneos , si fuerint legitime impediti. Hinc sciant, ad residentiam teneri, juxta praescriptum citati Tridentini , quam residentiam intelligant nedum materialem esse , sed formalem,ti cum effectu, ut ipsi per se Subditis etiam infirmis.Sacramenta ministrent, nisi legitime praepediantur e quo casu aconomo a Nobis approbato uti po terunt, qui certe eis conceditur non in commodum, sed tantum in adjutorium. Idcirco a loco suae resi dentiae non discedant, ad breve tempus etiam di rum trium, absque nostra Iicentia , bc deputatione alicujus Confessarii ad onera interim sustinenda. In singulis Dominicis, bc Festis, praeter Missae celebrationem , M applicationem pro Populo suae curae commisso, ad formam Constitutionis Benedicti XIV. tenentur etiam Parochi ad alia illa munera exequenda, quae in Cap. IL ti III. hujus Synodi sancita sunt.

Et quia ad haec usque tempora baptizatorum,ti mortuorum libri a Parochis nostrae Civitatis confecti penes Sacristam Cathedralis Ecclesiae, ubi solus Fons baptismalis ex Hit , servantur : bc saepe compertum est, multos baptismate ablutos vel in

universam viam carnis ingressos , adscriptos non esse in ipsis, .nos huic Tam damnoso defectui oc- urrentes, mandamus, pro qualibet Paraecia duos .. . E et Bapti-

39쪽

Baptizatorum, duosque mortuorum libros eonsci ;a Sacrista alterum, alterum a Paroeliis ipsis. Μe si bus autem Martii , bc Septembris cujusque anni Parochi iidem praedictos libros in noltro Archivio deponant, sicque observent in confirmatorum libris, ex quibus, & ex aliis depositis, nemo nostrae C rite addictus fidem aliquam, sub poena nullitatis, eXarare audeat , ut cui jus est, tribuatur , M in eo

firmum remaneat.

Quoniam autem magna oriri vidimus scandala ex commercio, quod inter se habere solent Spo

aus , Fc Sponsa de futuro; propter quod aut Spo

salia haec non essiciantur de prataenti, vel essicia tur licet saepius post multa peccata . . Idcirco magnam adhibeant Ρarochi curam, te quam maximam diligentiam , ne ullum quodvis commercium git inter Sponsum, ti Sponsam de futuro, juxta statuta Sacr. Canonum, bc Regii Diplomatis emanati ann..177'. Atque tempore matrimonii de praesenti post consuetam Fidem denuntiationum , aliam juratam ipsi exarent, si nullam inter illos vetitum hoc commercium interfuerit. Qui venerint contra haec, sive Parochi ex negligentia, sive Contrahentes ex malitia, poenas in dictis Legibus comminatas omnino luere sciant.

Ut demum avaritiae nota haud inurantur Parochi, larissam Parochialium jurium Regia auctoritate recenter promulgatam , bc a Nobis in Nostro Edicto positam, omnino servent; hc quicquid ex Parochialibus redditibus eorum congruam, hone

40쪽

samque sustentationem excedit, Ecclesiae suae , pauperibus erogare non omittant . Omnes denique Parochis subjectos in Domino hortamur, ut eos summo honore habeant, ic tamquam Dei ministros colant; ipsi enim pervigilant Tationem pro eorum animabus reddituri .

CAPUT XIV.

ns Monte Fraementario.

wltum nostra interest, Μontem fiumentarium a Praedecessoribua nostris Fr. Ioanne Lopererectum, ti a Domino Anselmo Penna restauratum, unicum hisee temporibus pauperum Colanorum levamen , recte gubernari , ic quantum fas erit , a geri. Μandamus idcirco , ejusdem Rectorem ad uostrum arbitrium, pro tota massa frumenti Op- Portunam cautionem dare debere, nec illud distri buere , nisi, nostra licentia in scriptis praemissa, Mejus clausulis omnibus servatis ad unguem .. A Praecone mense Octobris indicta Populo die distributionis, antae eam, ia calumnias, malasque vocifera tiones repelleiadas,. quod modios . tota massa in hor reo existens contineat , mensura releuetur coram

Rectare , & duobus annuis nostris Deputatis , qu bus etiam praesentibus, fiat distributio ipsa semper majores minoribus indigentibus Colonis praeferendo. Pro securitate frumenti praestiti pignora recipiantur, Suae Pro tertia Parte illius yalorem excedant

SEARCH

MENU NAVIGATION