Observatio contra memoriam vel notitiam legatis Gallicis Noviomagum ituris datam

발행: 1678년

분량: 11페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

apud Regem Britannicum, tum coram universo humani generis Theatro Caesaris pacem, sed honestam, sed a fuco, fraude ac insidi js quovis bello nocentioribus liberam non recusantis, bellum autem nisi justum ac necessarium, & sine quo Pax nec sperari,nec retineri queat,serio abominantis voluntatem evidentissime probabit, neque Coelestis militiae signa, ut Pacis causa bellum gerenti praesto hactenus fuerunt, belli odio & execratione ad salubria Pacis Consilia inclinantem destituent, ut eventu tanquam aequissimo

judice appareat, unde Jus stabat, inde DEUM stetisse.

Quod si vero ea Numinis in rem Christianam ira, ea hum norum Criminum magnitudo fuerit, ut ulteriore innoxij Sanguinis missione expianda sit, neque simioribus tutio ibusque Consilijs locus pateat, Imperator nullius temere fusi cmoris sibi conscius DEUM hominesque testatur, se nulla continuati belli cupidine, nulla oriundarum exinde

calamitatum culpa teneri, cujus rationem veri tot malorum Authores acArchitecti illi quondam Regum omnium Judici Regnorumque vindici gravem prodiis ac a duam reddituri sunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION