Observatio de affectibus morbosis virginis Havniensis : cui plurimae acus e variis corporis partibus excisae et extractae sunt

발행: 1822년

분량: 60페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

mmii cum dolore fixo Circa curvaturam coli si nistram , et inessabili praecordiorum anxietate. Tristem insuper hanc tragoediam complebat ab soluta et pertinacissima urinae retentio, diris suis qVoqVe cruciatibuS stipata. Proxima horum malorum causa haud diu latebat. Exploratio enim partium assectarum nullum dubium reliquit, quin spastica intestini recti , simul ac urethrae contractio transitumi contentorum per utrumqVe hunc canalem in sterpellaret. Intostinum adeo constriClum erat, ut ne flatum quidem transmittere Valeret, imo vix fistulam pro enematis injectione intromit tere sineret. Urethra toto suo tractu, ab ostio ad VeSicam UsqVe, non urinae modo exitui sed etiam introductioni tam cereoli qγam cathete ris valide obsistebat. Denuo igitur, qVotqVOt medici eramus , necessitate magis coacti qVam zonfidentia moti ad artis praesidium confugere Ἀfficium duximus. Cum dolores in vesica CX- Irti ad lumbos se extenderent , et Vesica jam ad capitis magnitudinem expansa eSSet, urinam artis ope illico elicui. Hinc dolores illi hypo gastrici et lumbalos plane eVanuerunt, ut Cor Jore ante incurvato ingredi coacta , rursus

'xquio incedere posset. Clysma dein emolliens

32쪽

laudano liquido Sydh. nuptum applicari jiissi

A si irritum Iioc fuit: etenim ob motum pori stulticum ad superiora ConVersum , neque illud alvum ducebat, nee Symplomata, CX Organthdigostionis oborta, mitigabat. Semicupium tepidum, ex herbis aromaticis Compositum, tunc commendax imUS 7 COΠVulsiones vero et lipo- thymiae intercurrentes eo uti vetuere. Fotus propterea calidi, sacculique aromatici ab domini appliciti sunt, verum etiam hoc fruSlrί susceptum et Sine levamine fuit. Tertio demum die aqua frigida acetata, ventri pluries subito aspersa, omnem Canalis alimentaris assectionem Una cum clavo globoque hysteric intra paucas horas feliciter fugavit. Quae in erea remedia pro usu interno SVaSimuS, ea si sui conscia erat aegrota, recusabat, et s qua illi insciae porrigebantur, eadem ructu e vomitu illico reddebat. Verum enimVero fugatii. quidem istis assectionibus ex organis chylopoeticis , Superstes tamen remansit taediosissima ischuria, quae dein ferociam totius morbi mul tum augebat, eique novum veluti characteremi inprimebat; ischuria non remansit, diXi, solumi sed etiam per integros duos annos Perses eras it

simul cum saevis illis hystericis cruciatibus, id

33쪽

que tanta pertinacia, ut multiplicibus licet ro- mediorum generibus oppugnata, omnium tameni vim illud ret. Heu triste fatum, quis modus

et quis sinis eriti Sub lamentabili hoc morbi decursu, udiu nempe sto Januarii Anni 1809 diem

usque 8vum Decembris anni insequentis, eqvi dem Pluries nonnunquam in die, qVavis saltem vespera, catheteris ope urinam educere neceS-3itate coactus sum. Sexcenties igitur et ultra in nostra aegrota hanc operationem perfeci, et1Vid mirum, si magna interdum cum difficul- ate 3 Ejus nempe urethra semper adeo SonSi bilis et irritabilis erat, ut operalio m1ΠqVamion frustraretur, nisi canalicula unico, levi et equabili, tractu ad Vesicae cavum perVenirCl.

arduam hanc regulam, etiam sub agitatio auS aegrotae convulsiVis , caute perficiendamini tempore valet 3 Hinc saepius Per plures ras apud miseram nostram morari mihi opusit, priusquam, sedatis convulsionibus, subieto vel tractabili corporis statu illius vesicam

te eVacuare potuerim.

Λb initio mensis Martii anni 1809 assec , illi hysterici, Iipothymiam puto, et Con

34쪽

vulsiones ,1 Contra Omnium spem insigniter dcvohomentia et freqVentia remisere, Verumtamen haud prorsUS eVanUere, qVin miseram. quamvis modo in Visa VictuqVe Servato, acerbis interdum insultibus nocturno inprimis tempore mulctarunt. Demum mense praeter- lapso aegrota Sine ulliUs fere medicaminis usi eo pervenit, ut noctes etiam' quolies urina eductio Vespere haud omissa esset , placido ot quiete duceret. E Somno nunc postridi mane Sponte semper evigilabat, ac deincepi animo et corpore se ita levatam sentiebat, ultotum diem extra lectulum degens, affines sua moestissimas exhilararet. Sed prospera haec Nostrae fortuna ad exiguum modo tempus durabat. Mox enim Somnus matutinus, etiam tum cum bene dormivisset , in soporem quotidie transibat, qui paucis diebus praeterlapsis, denique adeo Pro fundus evasit, ut nullo stimulo fugari posset Iacebat tunc misera plerumque ad meridiemlusqVe Vettit attonita, sine motu , Sine ullo Sensu, Tespiratione adeo parva et rara, ut haec lintQrdum nulla esse videretur. Sub eodem statu pulsus simul tam parvus et obscurus plerum I derat, ut percipi vix posset. Aliquot post me

35쪽

ridiem horas sopor ille, incoguita causa, in de mentiam et furorem quotidie convertebatur. Hae accessionum formae cum convulsionibus atrocissimis et eiulatu horroris pleno, aut sal tem cum garrulitate , iracundia et inquietudine ad insequentem usque noctem perdurantes junctae semper erant , fere uti Mense Aprili anni 1808. Νihil sane eo. Statu, qVO aegrota per hoc morbi tempus fuit, miserius ne CO-gitari quidem potest. Νeqve noctu neqVedie mentis compos erat; per plura interdum nycthemera nullum prorsus alimentum , ne aquae quidem guttulam sumebat ; alvus con tinuo segnis erat, adeo ut vix singulis octo

diebus, idque inscia aegrota, redderetur. Νihil morbi ferociam mitigabat , qui praestantissima remedia spernebat. E medicis, qui moxhylli

ancipitem judicabant, quin extremum exspCC tabant, aegrotae affines et amicae non nisi tristissima prognostica audiebant. Ast ne exiliores videar minutias perseqVi,

celeriter in tramite mihi proposito procedam. Ad diem usque 13tium Maii ejusdem anni 1809 , cum morbus sub duplice illa varietate sopore nimirum hysterico et surore conVul si vo) die nocteque alternaret, idemqVe qVen Vis

36쪽

miseram suscitandi conatum illuderet et frustra retur, nOS - qVOtqVOt fuimus medici - specta tores prorsus fere otiosos magnae illius calumitalis nos praebuimus, ViX sperantes fore, ut. soluta et perfecta ejus inedia, temporis benescio adjuta, insultus istos crudeles demum aut . mitigaret, aut breViores saltem redderet. Verumenimvero die 13 Maii 1809, quum Callisonius noster una mecum lectulo aegrotae, tunc profunde consopitae, forte assideret, Sapienti huic viro placuit, pulverem ex herba ni- cottana, digitis comprehensum, illius naribus admoVere, e periundi causa uti innuebat aniiste pulvis, inspiratione attractus, ullum optabilem essectum habiturus esset. Eventus hujus experimenti non ex sententia solum Procedebat, sed etiam omnem exspectationem Superabat. Vix enim pulvis membranam pituitariam leviter attigerat, cum aegrota , nulla sternutatione interveniente, plene ad mentem:

rediret, sensumqVe cum motu recuperaret.

Tum inde per reliquam diei partem de nulla aegritudine conquerebatur, sed valde licet de bilitata, alacritatem habebat, quam antehac

per totum morbum nunqVam. Verumenimvero jam nocte insequente ex inopinato omnia rur

37쪽

sus pejorat Post levem nempe et placidum

somnum aegrota a furore denuo convulsivo

corripiebatur, qui ad proximum diem perseverabat, atque in Soporem profandum demum transibat , qVo durante ne verbum quidem proserebat. Accedens ego postridie, insultum hunc, experimento Cadlisenii repetendo, feliciter quidem ita fugavi , ut aegrota protinus ad Sorediret. Cum autem deinceps ejusmodi accessus, jam soporosi, jam furiosi, quavis nocte

sponte reVerterentur, etiam ingravescerent; in' Super Cum aegra Simul e repetita resuscitatione usui tabaci sensim assuesceret; essectum hujus

remedii debiliorem indios seri, infortunii anxius praesagiebam. Νeque proh dolori acerba

haec exspectatio me fefellit. Posteaquam enim aegrota qVovis mane, ope tabaci somno suscitata, octo circiter dies vitam sub sat prospero fortunae flatu transegerat; tum neque iste stimulus, eo liquor ammonii causticus, nec ipse helleborus, aliaque ejusdem farraginis, naribus ad-ota, ullam amplius reactionem excitabant. Morbus tunc iterum, similiter atque ante brevo hoc intervallum, neqvo nocte neque die re' ittebat, sed symptomatibus, visu et auditu orrendis, perpetuo saeviebat.

38쪽

Quodnam itaque consilium, prout tunc necessitas exigebat, in casu tam ancipiti capiendum orat 3 Ingenue sateor me sat diu, quoi me Verterem, anxie haesitasse. Sub quotidianis illis exsuscitandi periculis observaVeram, aegrO- tam sopore vel profundissimo Ocyiis Semper ad se redire, si clauso forte ejus Ore, quam si eodem aperto tabaci pulverem naribus admoveram. Ast unde Varius hic ejusdem remedii effectus oriretur, obscurum Crat. Num forsan o leviori pulveris attractione et

impulsu , dum os hiabat, an aliunde 3 Qva- propter ut de dubia hac re, quae ab initio me

Parum moverat, certior tandem fierem; nuno manu mea os aegrotae Prius arcte obtegebam,

quam tabacum illius naribus porrigebam. Atqui hoc eXperimentum, pluries repetitum, ad novum artis subsidium inveniendum, Velut casu fortuito , viam mihi feliciter paravit.

Etenim mox cognovi auxilio salis esse, si Gctri per ingrotin os et nares Omnis ingressus et regresNus per aliquot hortio momenta intercluderetur. Ecce in ipsa modici manu, eaque nuda ut inermi, artis adminiculum, quantui essectus spectatur, omni fore fido certius, qV0 Perniciosa ista utrius ivo generis s)unplomata

39쪽

intra breve tempus ut plurimum domari et vinci qVeant. Exsuscitatio e Statu soporoso semper facili negotio efficiebatur, idque sub phaenomenis,

constantem ordinem seqVentibus. Post inter ceptam nempe Consopitae respirationem totum ipsius corpus absqve motu et sensu quietum primum aliquandiu jacebat; deinceps diaphragma

una cum ceteris respirationis musculis reciproco impetu intendebantur; postea artuS noVo, ut videbatur , vigore profusi , lente erigebantur; novissime utraqVe manus sursum faciem

versus flectebatur ; qvibus peractis , si tunc

respirationis impedimenta demerem) aegra sta- tim, tanquam sana e somno evigilans utrum que oculum manibus fricabat - profundo osci tubat - et continuo ad se rodibat, dein valenti similis erat, donec novus insultus accideret. Paulo secus exsuscitatio e statu furio8ο obtingebat , multumquo difficultatis ot laboris haud raro habebat. Quamprimum enim aegro tae respiratio manu inhibebatur , furor tanto impetu ruebat, ut ejus meminisse animus adhuc horreat. AEgrota, tunc velut ob gra' Veni suffocationis metum desperata , toti m rpus, caput inprimis et brachia, violentis

40쪽

sime jactabat, et effrenato impetu - decoris Prorsus oblita - pro libero aeris haustu colluctabatur, qVapropter sub exsuscitationis initio pluribus semper mihi opus erat adjutoribus, qui suriosam continerent, meqVe contraiipsius Vim defenderent. Posteaquam Vero, Sub jurgio adeo horrido moestoqVe, miseram per aliqvot momenta omn1 respirandi postestate privare mihi contigisset; mali ferocia absqVe' aliis subsidiis semper remittebat et mitigabatur. Membra ante contracta, contorta et Ti--gida, aut motu effrenato agitata , tunc brevit relaxata leniter ac sensim extendebantur. Cae tera deinde iisdem prope phaenomenis, eodem qVe typo perinde ac sub exsuscitatione e Statua poroso procedebant. AEgra, ita CXpergefacta, quoties a bellis suis amicis curiose examinabatur , respondebat se sub insultu omnino nihil Sensisse Vel audivisse, sed quasi altissimo somno sepultam fuisse. Simul ac sensus et motus Te' diere, de nullo dolore aut aegritudine ConqVere' batur. ΝeqVe vires inter Paroxysmos fractae

visae Sunt.

Invidiam sorsan, Sodalest mihi conci tauit , quod Callisonii experimento ductus,

novam illam exsuscitandi methodum omnium

SEARCH

MENU NAVIGATION