장음표시 사용
3쪽
CONSENSU ET AUCTORITATE GRATIOSI MEDICORUM ORDINIS
IN MEDICINA ET CHIRURGIA HONORIBUS
RITE CAPESSENDIS SCRIΡSIT ATQUE
a. N. ELIASON, MED. ET CIIIR. ET PHIL. DR.
5쪽
ILLUSTRISSIMO, CELEBERRIMO, DOCTISSIMO
PRAECEPTORI SUMME VEΝCRANDO DE SE MERITISSIMO
6쪽
STUDIORUM SUORUM PRIMITIAS AΝino siXCERISSIMO GRATOR E
7쪽
agregia ac saluberrima intueriles incrementa, quae Hippocratica ars recentiori obtinuit aevo, facili intelligemus negotio, quantum lucrifecerint singulares ejus disciplinae, quantumque commodi in generis humani salutem inde redundaverit. Quis Ophthalmiatricen nuperiorum medicorum opera studioque illud fastigium assecutam esse ignorat, Ut summa persectionis nota floreat, partemque totius medicinae vix non gravissimam constituat. Sive enim morborum oculis communium diagnosin, aetiologiam, prognosin, sive pharmaceuticam chirurgicamque eorum curationem, sive denique instrumentorum ad operationes Decessariorum apparatum respiciamus: omnia adeo amplificata et rationalis medicinae desideriis adaptata esse fatebimur, ut, si natura mediocriter conatibus medici faveat, Ulplurimum curationis eVentum prosperum sperare liceat. Quibus pensitatis, non alienum duxi, dissertationem conscribero inauguralem de materie quadam huc pertinente, cujus gravitas atque dignitas neminem fugit. Duce Illustr. Jungheri non modo in caritatis nosocomio, sed alibi etiam frequens sese obtulit opportunitas, morbos calaractae operationem excipientes observandi atque totum per ambitum ita
8쪽
metiendi, ut non pauca eorum, quae scripturus sum, proprio ex penu desumere possim. Lectores autem memores esse Velim, me et juvcnem et tironem, non ea munitum esse eruditione atque experientia, quibus ad rem graViorem bene concinneque adumbrandam opus est, ideoque nonnulla haud dubie irrepsisse viliora aut nimis trita, quae arbitrorum candidorum indulgentia tantum excusari possint. Quo melius proposito satisfaciam, primum, qui
omnemquamque cataractae operationem excipere
POSSint, morbos reseram, deinde, qui singularibus operationis methodis induci queant, exponam. A. De morbis quamlibet cataractae operationem sequentibus: inflammationibus, exsudationibus,
Ι. De inflammationibus. Secundum leges vitales quovis mechanico partis alicujus incitamento per se vita exaltatur saepeque ad inflammationem sensu strictiori dictam intenditur, quae tanto prius oriri tantoque violentior apparere solet, quanto major organi assecli teneritas est atque
irritabilitas. Quid mirum, quod laesio quaedam bulbi
oculi, summa teneritate ac sensili late conspicui, inflammationem inducit et quod omnis cataractae ope ratio eam metui jubeti Quae inflammatio, si operationem sequitur, idio pathica eaque traumatica est, quae omnia inflammationis signa evidentissime offert, eatenus tantum Variantia, quatenus singularis organi affecti structura et functio id exigit. Proinde instituta cataractae operatione, tam externae quam internae oculi partes inflammationi possunt submitti, unde
9쪽
prodeunt: syndesmitis, sciero litis, ceralitis, tritis, hyaloitis, amphibi est roditis, quarum posteriores tres, utpote internae, prioribus sunt graviores. Inflammationes partium externarum minus periculosas et cognitu faciliores exponere, supervacuum mihi Videtur, quum do gravioribus tantum morbis dicturus sim, quare ad inflammationes internarum oculi partium, SUmmam medici altentionem desiderantes, gradum faciam. Operae tamen pretium esse videtur, de trau- malicis inflammationibus communia quaedam Praemittere earumque symplomat ologiam breviter adumbrare. Insigniuntur enim dolore intensiori, modo pungente, lancinante, modo obtusiori, Premente, Calorem auctum prodente, rubore laetiori aequabiliter dissus , photophobia ingente, reliquorum symploma tum gradum adaequante. Licet omnes oculi partes adoriri possint, proxime tamen eas petunt, quae Causas occasionales immediate receperunt. Quamdiu inerescit inflammatio, limpidae profluunt lacrymae, tum
glandulae Mei bomianae parcum secernunt muciam sex acerbationes Vespertinae, remissiones matulinae apparent: summi momenti illud est, quod omnia ha rum inflammationum symptomata inlimam portendunt harmonium parique increscunt gradu, ita, ut nullum praestet reliquis; exitus earum sunt resolutio et suppuratio. Prognosis partim a dignitato et vulnerabilitate partis assectae, partim a gravitate et Ambitu causarum traumaticarum, partim a violentia ac diuturnitate symptotalum, partim deniquo ab exitu pendet, ad quem inflammatio per carisam occasionalem, per singularem organi laborantis indolem, per
10쪽
8ympto malum atrocitatem atque tenacitatem Vergit. Curatio, repulatis atque sublatis causis occasionalibus
et praedisponentibus si quae subsint , id molitur, ut
symptomata debellentur, ratione habita organi nobilioris et phaenomenorum atrociorum, Cia i scopo medendi methodus stricte antiphlogistica respondet. Inflammationibus idio pathicis gravissimis atque Periculosissimis, cataractae operationem excipientibus, interponenda est Iritis, quae a primo inde ad decimum quartum ab operatione diem, imo ad decimum quintum, Vel serius interdum, exoritur, ad quam igitur cavendam summa medici attentione opus est. Ib Inter pathognomica irili dis symptomata inprimis duo consideranda Veniunt, ad constituendam diagnosin plurimum valentia: pupillae coarctatio et mutata iridis structura. Fibrosa enim iridis fabrica evanescit ejusque substantia elota apparet, tanquam
materia pulticularis penicillo illita sit. Mutatus iridiscolor per se quidem tritidis signum non exhibet,
quum non raro in morbis tunicae Descemelianae,
iridem obducentis observetur, at fabrica iridis propria hisco in exemplis luculenter distinguitur; sin vera locum habet tritis, textura membranae fabrosa nunquam non desideratur. Iritidis exordia dolore manifestantur premente, lancinante, Tegionem Dontalem, inprimis superciliarem, obsidente, qui sub vesperam exacerbatur; ingens oculi sensilitas et photophobia accedunt, imo lacrymarum effusio levissimam ejus contentionem sequitur. Inter haec iris rigiditatem atque immobilitatem concipit, languet, coloris mutationem offert, pupilla coarctatur, turbida ac ne-