Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 5. In quo agitur de verbo facto homine, & de mirabili humanæ reparationis Oeconomia

발행: 1740년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

8쪽

JOANNIS LAURENTII BERTI

FLORENTINI FRATRIS EREMITAE AUGUSΤINIANI

LIBRORUM

DE THEOLOGICIS

DISCIPLINIS

In quo agitur de V Engo facto Homine, di de mirabili humanae Reparationis

oeconomia.

ROMAE APUD PANTHEIN ANNO D. MDCCXL.

10쪽

QDE THEOLOGICIS

DISCIPLINIS

LIBER VICESIMUS QUINTUS

Demonstrans adoresus Judaeos, re Gemtiles divini Reparatoris ad utum.

I v s illam Theologiae partem spectemus , quae virtutum , humanoruinque Offciorum tradit institutiones , S in qua perexiguas ingenii mei Vires exercendo quartum constri si operis huius V Iumen e sis inoiciamus partes kientiae , atque sapien iae nobiliores , in quibus illustrandis , vindicandisque versatur praecipuum studium clarissimorum Theologorum : nulla res est propter argumenti dignitatem , amplitudinem , atque utilitatem praestantior , nulla proinde , in quam intendere magis debeamus assiduam meditationem , mentissique conatus , quam

redemptionis nostrae mirabilis Oeconomia , & divinae Dearuationis altissimum , sacratissimumque mysterium. Quid enim nobis ad se mandos mores, ad vitam instituendam , ad singularum virtutum . percipiendam normam , ac persectionem potest maioris esse adiumenti , quam divinum reparandi hom ines consilium , Dei erga nos caritas ineffabilis, aeterni Uerbi ex Virgine conreptio & nativitas, sanctis sima cum hominibus conversatio, exinanitio & obedientia usque ad mortem crucis , gloriosa ad perennem vitam resurrectio , ct assumptae in consortium divinitatis naturae humanae ad Majestatis dexteram emaltatio ξ In his quidem apparet primum caritatis ordo, in quo diai ToM. A a mus

SEARCH

MENU NAVIGATION