Constitutiones Congregationis B. Mariae Fuliensis ordinis Cistercien. ad S. Benedicti regulam accomodatae in Capitulo generali eiusdem Congregationis, Romae celebrato anno 1595

발행: 1595년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

accedat ad Capitulum. Et si ille obierit intra sex menses proxime ante Capitulum, nullus alius delegetur: sed expectetur C pitulum.Supprior autem Superioris delam cti locum teneat, usque ad noui Prioris aduentum, nisi forte Discretus fuerit electus. Superior cuiusque Monasterij secum ferat ad Capitulum rationes omnium quae in Monasterio tempore administrationis eius accepta & expensa sunt, itemque Debitorum & Creditorum, Datorum & Emptorum , causis eorum adscriptis explic tas, & a Senioribus Monasterij subscriptas, ut de toto statu rei familiaris successor eius possit edoceri. Praeter supradictos, alius prorsus nemo, nisi facultatem nominatim habuerit a Superiore Congregationis , ad Capitulum generale proficisci audeat. Nec quisquam absens de qui consessui Capituli non intemst , vocem habeat in eo. Qui conuenturi stuat ad Capitulum, eo tempore in viam se dent, quod illis commode sufficiat, ut recto itinere ad Capitulum contendentes co pridie, vel tertio ante

222쪽

B. M. FULIENSIS . to

te die, si e vicinis Monasteriis veniant, aut si elonginquo veniant , paucis diebus antequam Capitulum celebrandum sit, peru nire possint. Qui sine graui & legitima causa contra fecerit, arbitrio Capituli punia

tur.

De tempore , loco celebrandi

Celebretur Capitulum generale tertio quoque anno, quarta Feria post Pentecosten, idque in Monasterio quod a superiore Capit ulo fuerit delectum. Quod si in triennio intermedio ortu su rit aliquod impedimentum quominus in eo

loco Capitulum haberi possit, Superior

Cogregationis cum assen su Seniorum Aiasistentium, Visitatorum, Procuratoris generalis , & ipsorum Prouincialium, si tempus patietur, alium locum Capitulo eligat. Sed & interdum non expectato legitimo tempore Capitulum extra ordinem celebrandum erit:Vt si mortuo Superiore Congregationis, alter eligendus st: aut si propter aliam grauissimam causam tepus O

223쪽

,68 CONSTIT. CONGR.

dinarium eius celebrationi constitutum expectari non posse videbitur. Cum igitur res exegerit, ut extra ordianem Capitulum conuocandum sit Jup rior Congregationis cum Senioribus Assistentibus idem sentietibus de hoc iudicet. Cumque id necessarium esse duxerit, stria

bat ad omnes Superiores conuocandos tanto ante diem Capituli, quantum sufficiat, ut eorum ad ipsum responsis perlatis, ait rae literae ipsius ad illos peruenire possint ante tempus proficiscendi ad Capitulum. Si tamen id spatium datum non fuerit , V leant nihilominus, rataque sint quae in Capitulo gerentur. Quod si tempore ordinario Capituli celebrandi casus aliquis eius celebrationem impedierit, sit ad Capitulum usque prorogatum officium tum Superioris Congregationis, tum Seniorum Assistentium, aliorumque omnium Superiorum . Ac de hoc

ipso quod Capitulum celebrari non possit, penes eos sit iudicium. Quibus, si fuerint

Prouinciae, Prouincialium accedat sententia, sic sane ut ex maiori parte vocum linsorum,

224쪽

sdrum; quae per literas accipiantur, res de finiatur . Quud si id impedimentum dimis diuturnum futurum esse videatur, ijdem ii si hoc eodem modo per literas quid opulsi facto , constituant. Nec vero legitimum impedimentum censeri debet, quod non postini: omnes conuenire, dum modo ex tribus partibus duae possint .

auid in primo conse Capituli feri ia

conueniat.

. Congregatis ijs ex quibus constituenda est Capitulum , cum eius inchoandi dies aduenerit, superior Congregationis Missam de Spiritu sancto cuctis Patribus praesentibus cantet. Qui & ipsi eodem die Missas priuatas de Spiritu sancto celebrent. Antequam in Concilium congregentur,'sgnum Concilii detur pulsu alicuius tinti, nabuli, cuius sonus ab omnibus Gaudiri possit. Idemque fiat, quoties congrega bimtur . Quo audito nulla interposita mora omnes in Concilium conueniapi . a. Congregatis Patribus, implorato ius

225쪽

aio CONSTIT. CONGR. Spiritu sancto quae precatio verbii in m

tuali positis concepta sit qui praeest Getui, quaerat num plena & legitima videatur Co- gregatio Capituli.De quo , si de tribus pamitibus Capitularibus plures duabus conuenerint, dubium non sit. Tunc recognost tur quinam absint ex iis qui conuenire debuerint. Et cum quaesitum fuerit de sen tibus expectandis, quod maiori parti pra sentium placuerit, vincat. Quaeratur de praesentibus, num quis eorum inhabilis sit. Et si quis forte repertus isterit, excludi ne debeat, an habilis reddi,

statuatur.

Discreti proferant Literas Capitulorum a quibus delegati sunt, quibus eos legitime fuisse electos pateat. Illud autem tene, 'tur, Neminem quantumuis legitime imp ditum , posse ius suffragii quod habet,in alterum transferre .

Superiores Monasteriorum exhibeant Inuentaria supellectilis cuiusque, rerumq. 'mobilium & immobilium sui quisque Mo- nasterii, diligenter confecta, & a Senioriabus eorund Monasteriorum subscripta. Atque

226쪽

. . A lue ut Omnis occasio praecidatur Capituli quasi minus legitime congregati,impugnandi , eorumque quae in ipso decreta fuerint, pro irgitis & nullis habendorum, qui secundum locum obtinet in Capitulo, absoluat Superiorem Congregationis, aut eum qui praeest in Capitulo, hac formula: Autoritate Dei omnipotentis mihi lice indignissimo concessa, ego te Absoluo ab omni vinculo Excommunicationis, Suspe-sionis & Interdicti,& a quibusvis alijs Sententijs, Ceniuris Poenis in t im super qua uis Irregularitate & Impedimento Dispenso, quatenus possum & tu indiges, Ad hoc tantum, ut quaecunque per te fient in Congregationibus praesentis Capituli tempore habendis, rata & firma sint, In nomine Patris & Filii α Spiritus sancti. Amen. Deinde Superior Congregationis, aut qui praeest, eodem modo caeteros absoluat his verbis:

Autoritate Dei omnipotentis mihi limcet indignissimo per Sedem Apostolicam

227쪽

Capitulo nobiscum congregandori ab Ormni vinculo Excommunicationi Suspensioris, & Interdicti, de a quibusvis alijs Sententi js,Censuriso Poenis Absolvo:&cum ijsdem super quavis Irregularitate & Impedimento Dispenso, quatenus possum, de vos & illi indigetis, Ad hoc tantum, ut omnia quae in C6gregationibus praesentis C pituli agentur, rata & firma sint , In nomine Patris, & Filii & Spiritus sancti. Amen .

H alijs oonfessibus feri debeat de AL, solutione Officialium, es reddendis a

quoque rationibus administrationissua.

His consectis, proximo Consessu absoluantur & deponantur omnes Osciales a Superiore Congregationis. Quod sic fiat. Sedente Praesi de Capituli in sella sua in medio Seniorum Assistenti um, caeteri Omnes ossiciales de Superiores Monastericita humiliter in solum se prosternant . Ille a tem dicat: Ego Frater N. humilis Superio Con-

228쪽

congregationis Beatae Mariae Fuliensis, ordinis Cisterciensis, autoritate Dei Omnipotentis mihi licet indigno concessa,A, soluo, di Absolutos esse pronuntio vos Omnes praesentes ossiciales & Superiores Co- gregatjpni . nostrae, & alios Absentes ab ad nipimatione Monasteriorum vobis emmissorum. Tunc illi surgant,. in subsellii cant: supra Discretos tamen. Qui & ipsi Ordinem Proseisionis suae teneant. o i Post autem ex omni numero Capitula rium cligatur Secretarius , vir grauis,&adsiccipienda quaeque Asti Capituli tum ingeniossum manu promptus & idoneus. iDecreta omnia & Acta ab initio ad exituriusque Capituli istincte & ordinate perscri-hat. Eique si opus sit, ad scriptionis commoditatem socius adiungatur. His peractis, manente Superiore Congregationis cimn benioribus Assistentibus&Sccretarii tantum, reliqui exeanti - , Post autem qui egressi sunt, suo quisque ordine, in Capitulum reuocentur, hQc mo-

229쪽

cetutam tuo cum quaesitum fgillatim Re gesserit Superior Monasterii eius in ossicio suo, & in omni rerum Mon sterii tum Spiritualium, tum Temporalium administratione , respondeat summa fide& veritiis Duli si quod habet priuatum mandatum ab aliquo, vel aliquibus Fra-

His intellactis, cum Secreta ius notaue fit, videntur notatu dignMeMatina, scretus , & Superior vocetur , & admini strati mas suae rationem reddat. Cumque

grauioribus quae in eum dicta sunt disti iste&'illatim interrogatus responderit ιSuperior sibi gregationis cum Senioruin Assistentium consilio, prout expedire iudi caueri , eum reprehendat , obiurget po nis meritis assciat. Eodemque modo cuni caeteris tum Discretis, tum Superioribuς

Monasteriorum agat. LII.

Quae cum peracta fuerint, Superior Co- gregationis vocatis omnibus Capituli P tribus , pauca praefatus ad sese ingenue accusandum ex infirmitatis suae conscientia petendamque veniam a Capitulo, coram

230쪽

omnibus tum Seniores Assistentes ; tum seipsum absoluat forin uia quae supra. Ac statim tum ipse, tum Seniores Assistentes seia sum eant cum aliis Patribus secundum ordinem Prosellionis sitae. GL 2u Dii ID

De Elictione Traesidis es Defuitosum

-on olui in ini: iij, et i et Euestigio: & ante Consessus illius diamissionem lxx omni multitudine Patrum capietularium eligantur eo modo quem in entorum Assistentium electione describsi, da, conuenientius explicabimus , Praeses unus, ac Definitores duo Capituli, qui Superioris Congregationis & Seniorum Assistentium vices gerant. Apud quos, aliis egressis, abdicatus Superior Congregatio nis reddat rationem administrationis sum Quo peracto, alii duo Definitores eadem

ratione eligantur, idque quod & in aliis duobus quos iam diximus,de in Secretarioi Ο serua

SEARCH

MENU NAVIGATION