Decreta et statuta synodi prouincialis Mechliniensis die vigesima sexta mensis Iunij anni millesimi sexcentesimi septimi, ... & vigesima die mensis Iulij eiusdem anni conclusæ præsidente in ea ... D. Matthia Houio archiepiscopo Mechliniensi, ..

발행: 1609년

분량: 128페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

ΡΑvpεREs per subtractionem eleemosynarum mensae pauperum, alij vero aliis poenis liberos aliosq; domesticos suos ad seliolin Dominicales, ac lectionem Catechisticam , mittere per Magistratus MPresectos locorum sine conniventia compellantur ι eoque tempore, quo iuuentus in scholis instituitur , a tripudiis S aliis insolentiis , quibus iuuenes a scholis auocenia

OPTAT haec Synodus,ut tam in Domi anicalibus quam aliis quibuscumque

scholis,masculi a viris, & puellae a mulieriabu s latum instruantur: ubicumque tamen id obtineri non poterit, saltem locis de interstitiis masculi a puellis separentur.

CAPUT I V.

SCHOLAE ScholasticisCapitulorum sub iectar, ab iisdem Scholasticis,ceterς omnes ab Archipresbyteris, vel aliis ad id ab Ordinario deputatis, singulis saltem semestribus serio visitentur; nec ulli omnino libri in iis praeligantur, qui turpe aut obscoe num quid contineant, quique ab Ordin rio approbati non sint. F 1 CA-

82쪽

84 DECRETA ET STATUTA CAPUT V.

SCHOLAs Dominicales frequentantes non tantum doceantur legere S scribere; verum etiam, & quidem praecipue, instituantur in rudimentis fidei: S te omnia doceantur orationem Dominicam, Salutationem Angelicam , Symbolum fidei , Praecepta Decalogi S Ecclesiae, modumque confitendi ac Missae sacrificio inseruiendi,& qui grandiores sunt, rationem etiam se parandi ad Communionem. ,

IN s v r E R hortatur haec Synodus, ut in

Scholis Latinis doceatur cantus Grego Lianus; necnon ut Ludi magistri & Ludi- magistrae Scholarum linguae vernaculae iuuentutem suam statis diebus ad lectionem catechisticam deducant, eosque ibidem in officio contineant.

TITVLVS XXI.

De Seminarse. CA P vT I. BicvMQvg saluberrimum Decretum Concilij Tridentini de instituendis Seminariis necdiam executioni mandatum est, CV r

83쪽

Episcopi illi plene ac debite satisfieri in proxima Synodo Dioece sana, in singulis Dioecesibus , quam citillime fieri poterit, celebranda. Vt autem hoc pro praesentis temporis statu commode fiar, sexagesimus denarius, aut plus minusise, prout videbitur Episcopo, cum consilio eorum qui ex Decreto dicti Concilij Tridentini eidem sunt adiungendi, e bonis Ecclesiasticis in qualibet Dioecesi in huc usum applicetur. C A P UT II. INTER alia doceantur cantum Gregois rianum,& caerimonias Ecclesiae: &in illis ipsis, in Cathedralibus. Sc aliis Ecclesiis exerceantur. C A P UT II I.

REcTOR vel Praesidens Seminarhad

minimum lingulis annis administra tionis suae computum fideliter reddat. C A p v T IV.

OVAE praeterea pro pia institutione huiusmodi iuuentutis &Seminariorum erectione, a Sacrosancta Tridentina Syn do decreta sint les 13 .cap. IS. De reiar hic habeantur pro inseritS.

84쪽

8ς DECRETA ET STATUTA

TI TVLVS XXII.

De elocatione se construatione bonorum Ecclesiasticorum.

VAE in prima SynodoProuinciali Mechliniensi de coseruatione ac debita administratione bonoru Ecclesiasticoru decreta sunt, eadem omnino amplectitur haec Synodus:& insuper iis adiicit ea quae sequuntur.

BO N A Ecclesiae locare non liceat ultra

tempus a iure permissum. CAPUT ID.

ΡOss Esso REs quorumcumque beneficiorum , litteras fundationum eorumdem,&omnium bonorum ad beneficia spectatium, Decanis Capitulorum vel Archipresbyteris, quorum visitationi ipsa beneficia su bsunt, intra trimestre post publicationem praesentis Synodi exhibeant, in archiuis Episcoporum vel Capitulorum aD seruandas, sub poena quatuor florenorum eminario applicandorum , vel si eas se habere negenti sub iuramento se desuper expurgen . CA

85쪽

rumcumque collegiorum Ecclesiasti corum, beneficiorum , fabricarum,mens rum sancti Spiritus, aliarumq;piarum fumdationum , a quindecim anniS legitime r nouata no fuerint, renouentur ea cum d

bita designatione limitum & conterminois rum infra annum proximum,idq sumptibus eorum in quorum utilitatem fiunt, C AP vT V. H quia iniuria horum temporum mulista intercideruot munimcta bonorum Ecclesiasticorum : ut iniquis debitoribus, quos in posterum forte mlutionem denegare contingeret, Obuletur; mandat limSynodus uniuersis Beneficiatis huius Pro uinciae, x t singuli legitima faciant manualia, in quibus annuam soluthonem ita s-gnent, Vt ex eisdem manualibus successu temporis legitima possessio probari possit. Et haec ipsa manualia quotannis Decamnis visitentur, M succeioribus grati relinquantur. CAPUT . V

IN singulis Ecclesiis, parochialibus &s

cellis fiat inuentarium omnium orna me torum; M quorumcumque aliorum

86쪽

honorum mobilium , ad ipsiam Ecclesia in vel sacellum pertinentium' idemque i uentarium a Pastore,vel Rectore sacelli, ac Ediluis, subsignetur; atq; ita subsignatum

cum ceteris munimentis debite asseruetur. CAPUT VII.

ciati, domos beneficiorum suorum integras conseruent ; ac debite reparent, nisi reparationes earumdem ab aliis fieri debere certo Constet. Archipresbyteri, ubi ipsis id iuris ex consuetudine competit, illas singulis annis serio visitent; quando eas reparatione indigere aduertent, eam mox fieri mandent; & non obedientes denuntientur Episcopo,vel eius Vicario generali, vi ad debitas reparationes faciendas, prout iuris & rationis fuerit,compellantur,& propraeterita negligentia etiam puniantur. Si vero ad huiusmodi reparationes obligatos iis necdum perfectis, ex hac vita migrare vel beneficia sua resignare contigerit: bona domorum mortuariarum, eorumque qui beneficia sua dimiserunt,arrestentur, & a restata maneant, donec eae persectie fu

87쪽

RAτioNEs fabricarum ,& mensiarum pauperum, aliarumque piarum fundationum, singulis annis ubique reddatur; vel saltem , ubi tenuiores sunt earum prouentus, singulis bienniis: & de decennio indecennium contineant plenam specificationem quantitatis, limitum, & conterminorum , siluarum , pratorum, ac terrarum arabilium; necnon expressam designationem tam fundorum & aedium , superqui- 'bus redditus vel census hypothecati sunt, quam aedium & fundorum , iisdem hypo

QRτi quoque dies ad audiendas ra

tiones ubique constituantur dc si eorum, quibus rationum redditio incumbix, culpa vel negligentia euenerit , quo minus statuto tempore redditio illa facta fuerit, singuli eorum multentur; S multa appli- Cetur fabricae , mensae pauperum , Vel fundationi, cuius com putus reddi debuerat.

CAPUT X. .

ORoi NARi i ipsi per se, vel saltem per

Archipresbuteros, vel alios ad id deputandos , non latum fabricarum & men

sarum pauperum, sed etiam hospitalium, F s domo-

88쪽

so DECRETA ET STATVΤΑ , domorum orphanorum, ac quorumcur que locorum piorum computus semper audiant, & examinatis praxedctibus computibus Videant num eorum conclusiones

debite purgatae, seu reliqua eorum plene soluta sint: utque omnia debite admin, strentur, diligenter aduigilent. C A PUT X I. HospiτA Lia in subsidium peregrinorum erecta, histrionibus, aleatoribus aliisque id generis hominibus non pareant: nec in iis viri cum feminis versiari permittantur, etiam fi 2 matrimonio iumctos esse asseuerent. CA PUT X D.

Cupatores quorumcumque bonorum, Miurium Ecclesiae subinde populo per Con- Cionatores inculcetur, eumq; in finem haec Synodus illud de verbo ad verbum hic inserendum censuit: Si quem Clericorum,uel Iarcorum , quacumque is dignitare etiam Imeperiali aut Regali praefulgeat in tantum malorum omnium radix cupiditas occupauerit, τι alicuius Ecclesiaesea cuiusuis saecularisvel regularis beneficij, montium pietatis, aliorum piorum locorum iurisdictiones, bona,

89쪽

sYNODI MECH LINIENSIS . SI

censu ac iura, etiam seudalia se embleutica, rucrus, emolumenta ,seu quassomque obuentiones, qua in ministrorum se pavorum necessitates conuerti debent, perse vetalios, vi vel timore incusso, seu etiam per suppositas personasClericorum aut Litorum, seu quacumque arte, aut quocumque quaesti ocolore, in proprios usus conuertere, istosique usurpare praesumpserit ,seu impedire ne ab iis, ad quos iure pertinent, percipiantur: isanuhemati tamdiu subiaceat, quamdiu imrisdictiones, bona, res, tura, structus,se redditus, quos occupauerit, vel qui ad eum quomodocumque etiam ex donatione siupposita persena peruenerint, Ecclesa, eiula. adminiis stratori siue beneficiato, integre restituerit, ac deinde a Romano Pontifice absolutionem 'oblinuerit: quod si eiusdem Eoelestae patronus fuerit, etiam iure patronatus vltra pra-dicras poenas eo ipso priuatus existat. Cleriacus vero, qui nefandae staudis es usurpationis huiusmodi fabricator seu consentiens fuerit , eisdem poenis subiaceat , necnon quibuscumque beneficiis priuatus sit,s ad quaecumque alia beneficia inhabilis e clatur, se a

gram satisfactionem se absolutionem , suior lauri, arbitrio sustendatur.

90쪽

DSNiu e quicumque habent reliquias, ornamenta, munimenta, vel

alia quaeeumque, ad Ecclesias, hospitalia, monasteria, aliave loca pia diruta, vel de. serta, siue rectoribus destituta, quomodolibet spectantia, ad archiua Episcopi defetire teneantur ibidem conservanda.

De Reparatione Artesiarum. V M infinitar quotidie oriantur lites se per reparatione Ecclesia. rum, stante hoc ciuili bello de structarum , eo quod Episcopa tus huius Prouinciae sint in diuersis Duc, tibus Si Comitatibus, & proinde non ubique eaedem sint consuetudines: visum fuit huic Synodo per modum prouisionis sine alicuius praeiudicio, ex com muni iuris dispositione per sacrum Concilium Tibdentinum in nouati, certam super hac re ineundam esse rationem, cui omnes sese Conformare teneantur, posteaquam super eadem cum Set i sitis Cels VM maturius actum fuerit.

SEARCH

MENU NAVIGATION