장음표시 사용
2쪽
CUM equidem nunquam fiat ut veterum scruptorum opera inedita, eademque integra, reperire nobis liceat; non modica cum Voluptate vel eorum fragmenta ut eXcipiantur par Omnino est; modo sinceritate explorata eadem Se commendent, atque ad litterarum studia amplificanda quidquam praeterea conserant. Illud etiam multo optatius atque iucundius esse debere plane videtur, ut magnae auctoritatis . . libros laceros atque mutilos resarcire S complere demum liceat; quam operum deperditorum fragmenta eiuscemodi nancisci, quae nec magni aliquid contineant, nec de Operis indole, aut de auctoris doctrina & stilo indicium satis idoneum faciant. Haec mihi reputanti, cum Dionis Cassii Historiarum Romanarum fragmenta quaedam insignia , testionesque earum novaS , satisque multas, in codice olim Bessarionis Cardinalis reperissem ; eam mentem eumque animum iniecerunt, ut omnia in
3쪽
lacem cruerem , eaque editione historiae Ro manae litterarumque Graecarum cupidis rem me gratam facturum esse considerem. Norunt qui litteraturam antiquam icnent quam male habitum sit Dionis uberrimum ac luculentissimum opuS, quamque des runcatum, contractum, corruptum ad nos pervencrit; quod scilicet magnitudine nimia ab eo toto exscribendo librarii quodammodo deterriti, quae min ris esse momenti censebant absurde ac indigne Praetermiserint; Ioannes vero Xiphilinus ialii compendia eius facere aggreSSi, quemadmodum Iustinus & Florus Trogi Pompeii ac Titi Livii Historiis, huic & illi exitium magnam partem attulerint. Ex quo sane primum idem a libro XXXVIad LVIII , non sine magnis hiatibus contractionibusque multis, Roberti Stephani opera, Parisiis an. Iς 48 Vulgatum est, fragmenta eXimia multa accessere, tum a Fulvio Ursino Antuerpiae an. 1 82 cum Excerptis de Lega. tionibus , tum, ab Henrico Valesio Parisiis an. I 634 in Excerptis Constantini Porphyrogeniti iussu collectis, tum etiam a Iacobo Gronovio
in Supplementis Lacunarum in Tnea Tactico
4쪽
& Arriano Lugduni Batavorum an. I 673 ex variis codicibus editar longe tamen ab integritate adhuc Historia remansit, quam octogi ta libris comprehensam fuisse iam scimus. Libros tres ultimos LXXVIII. LXXIX. LXXX , Veluti a se in codice Vaticano repertos restit
tosque, Nicolaus Carminius Falco Romae an. 17a4 dedit: magna id tamen cum impudentia secit, qui codicis illius lectionem accurate quidem exhibuit ac novo testimonio confirmavit, nihil tamen quod non antea Vulgatum esset protulit. Novum postea hac in re sibi dedecus idem peperit, centone ex Dionysii Halicarnassensis, Plutarchi, Ioantas Zonarae,& Ioannis TZetrae fragmentis turpiter consuto, eoque Librorum XXI priorum Dionis titulo audacter inscripto, tanquam eos ipse libros prumum detexisset ac restituisset, Romae an. I747 typis edito: ex quo tum ab aliis, tum praeSe
tim a Scipione Masteio V. C. in epistola ad
Hieronymum Lammarsinium, Pro meritis reprehensus ac eXagitatus est. Bona tandem somtuna accidit ut in Hermanni Samuelis Reimari manus Dio veniret; qui magna litterarum Graecarum ac historiae antiquae petitia, inge-
5쪽
X vi Tnii acumine eximio, diligentia Summa instructus, ac Ioannis quoque Alberti Fabricii, qui
novam editionem moliebatur, Scriptis adi tus, opus recensuit, expolivit, illustravit, ataque Hamburgi ann. II 'o - a splendide t pis dedit. Α codicibus manuscriptis opem subi parandam cum is videret, Vaticanos, Me. diceos, aliosque conferri curavit; estque id
sane non sine magna Dionis utilitate factum . Utinam vero latius in codices inquirere ei licuisseti Certe ex aliis nondum in editionibus adhibitis, vel adhuc etiam incognitis, hiatus explere nonnullos, loca contracta restituere,& lectiones novas, easque sinceras , inducereis potuisset. Exemplo perspicuo est, quem innuebam ψ codex, a nemine qui Dionem typis dederit unquam inspectus, neque pro merito suo cognitus; latuit siquidem honitas eius praestantissima etiam Antonium Bongiovannium &Antonium Zannetium, cum Indicem Codicum Bibliothecae Venetae conficerent, & anno I74OeVulgarent, uti perpauca de eo sub num. CCCXCIV ab ipsis enotata demonstrant. , Ne itaque Dionem denuo typis committere quis audeat, nisi codices ejus reliquos, variis in
6쪽
hibliothecis delitescentes excuti atque expendi sollicite curet; cum optima spes astulgeat ut in aliquos nondum Visos, ad loca vero insignia restituenda aptissimos, incidere is possit. Partes hae Abrahami Iacobi Penaelii potissimum sunt; quem novam editionem parare, ex Indicibus librorum pro nundinis Lipsiensibus an. I 794 ac deinceps evulgatis deprehemdere est. Interea ut ad futuram editionem adiumentum ex me prodeat libentissime volo; eo vel maxime quod id faciens, specimen ac etestimonium quoddam diuturnae, nec fortasse inanis, operae a me positae in codicibus biubliothecae mihi creditae perlustrandis illustram disque una publice exhibeam Est itaque codex, ut qxve universim de eo primum cognoscenda sunt dicam, antiquitate
Praestans, utpote Saeculo undecimo exaratus.
A libro XQv post medietatem incipit iis ver
mari p. 4o4 l. 86 sunt: desinit in libro LX,
i. 93 editionis. Non attamen textus ab initio ad finem sine abruptione procedit: immo Vero nedum Bliis integris, sed etiam quaternio-
7쪽
X viii χnibus nonnullis iamdiu deminutus codex est. Libri solo titulo inscripti sunt, sine ζορήων; quemadmodum a Suida in n. ἐπί-ν afferuntur: at in sine adscriptum est Tilexi, -&C. Signa critica quaedam accedunt: asteriscus ad loca notabilia nonnulla , dipte ad Scriptorum veterum testimonia &Orationes atque Conciones versuum Singulorum initio, dipte cum Obelo ad initia scelio. num in his denotanda. Lemmata, Consulum enotationeS, annorumque supputationes libris singulis praefixae, ut in editione Roberti Stephani se habent. Textus codici Mediceo antiquiori, qui saeculo X adiudicatur, maxime haeret, ac unius eiusdemque cum eo famillae omnino est: quod variae Iectiones a Gronovio ex eo sumptae, & a Reimaro vulgatae aperte declarant. Ubi vero Mediceus abrumpitur, medio scilicet libro L, cum Vaticano Q. qui ad librum LIV procedit, a Reimaro littera a notato, magnopere fa cit. Attamen lectiones quae nondum innotuere passim occurrunt, in utriuS-que codicis illius collatione fortasse ob incuriam ex parte non animadversae; quae & se
bonitate commendant, & librarii, licet non
8쪽
Y ix X usquequaque accurati, fidem ac diligentiam produnt. Illud Vero singulare pretium eius est, quod liber LV, qui inter corruptissimos
locum tenet, atque cum quinque proXime sequentibus, tum ab aliiS, tum a Xiphilino contractus fuit, etsi non integer eXstet, ipsomet etiam codice hac & illac mutilato; stagmemta tamen insignia de rebus Romanorum AuguSto Imp. gestis, nonnullisque etiam adhuc incognitis, nunc primum offert, quae lacunas& in ipsa Reimari editione conspicuas magna ex parte implent. Eadem ita se habere quemadmodum ab ipsa Dionis manu prodierant,
non equidem ego assirmate contenderim ; cumtextum quoque hunc manu Scriptum contra- .ctionem ignoti cuiusdam, qui Xiphilinum mea sententia antecessit, a libro LV ad LX subii Se , Statuendum plane videatur; Xiphilinus namque s alia servavit, alia in Eclogis Legationum,.in Excerptis Constantini Porphyroge- .niti iussu confectis, & Ioannis ZOnarae Historia reperiuntur, quae a codice, etiam uhi Chamiae non deficiunt, omnino absunt. Dionis tamen in opere iure meritoque ea omnia locum
habere suum , nemo qui rerum huiusmodi
9쪽
expers ac ignarus minime sit, inficiari plane
Omne igitur emolumentum , quod ex codice hauriri Jleeat, in Historiam Dionis me d riVaturum esse puto, si varias lectiones &supplementa recte atque ordine proferam; quihus in eruendis evulgandisque, ne Operae atque temporis iacturam facerem, hanc mihi rationem servandam eSSe duXi. Lectiones ex codice Mediceo antiquiore, aut ex Vaticanoa, aut ex editione Roberti Stephani, aut xuiago in editionibus obvias, a Reimaro in varietate lectionum enotatas , ac merito reiectas, silentio praeterii; cum auctoritatem certam ad eas recipiendas codex ipse per se non afferat; lectores autem eius indolem universim perspectam habere iam possint. At quandocumque a Medice , & Vaticano codex discreparet, id semper commonstravi, licet meliores, quam ii, lectiones is non asterret. Locis etiam nonnullis , quibus, ad omne lectoribus dubium totilendum, eius cum alterutro consensionem Singillatim exploratam reddere operae pretium eSose videbatur, eam denotavi. Neque vitiosas quasdam lectiones neglexi, ubi eas ad veras
10쪽
cognoscendas conStituendasve conducere po se putavi. Hoc sane consilio lectiones omnes a me allatas novas esse non posse quisque intelligit: novas tamen me proferre dixi, quod multo maxima earum pars nondum ex codicia hus in lucem eruta fuerit; perpaucas Vero critici viri Leunclavius, Oddeyus, Cuperus, Rei-marus, Reishius ex ingenio procuderint: nonnullae praeterea etsi a Xylandro aut Leunctavio Latine exhibitae, aut a Nicolao Leoni, ceno in exemplari manuscripto, quo utebatur , repertae , in interpretatione eius Italica appareant ; quomodonam eae tamen intextu Graeco se habeant, hucusque Iatuerit. Paginarum & Versuum numeros quemadmodum Rcimarus attulit, me quoque facilitatis gratia attulisse, ut moneam ViX m
En itaque lectionum fragmentorumque Series universa: quam equidem, una etiam adhibita
opera Petri Bettii, iuvenis egregiae indolis, rei litterariae perquam studiosi , atque codicibus
antiquis iecte tractandis assueti, adornaVi; annotatiunculis autem ac Latina fragmentorum duorum interpretatione adauxi, tum ut scri-