Historiae naturalis libri XXXVII

발행: 1784년

분량: 348페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

5쪽

C. PLINII SECUNDINATURALIS

HISTORIAE

LIBER XIX.

Natura lini, cultus hortensiorum. I. SIn εκυΜ quoque tempestatumque ratio, Vel imperitis facili , atque indubitato modo monstrata

est : vereque intelligentibus non minus conferunt rura deprehendendo caelo , quam sideralis scientia agro Colendo. Proximam multi hortorum curam fe- scere: nobis non protinus transire ad ista tempestivum videtur . Miramurque quosdam scientiae gra tia , eruditionis suae gloriam ex his petentes tam multa praeteritSSe, nulla mentione habita tot rerum Sponte curave provenientium, praesertim cum plerisque earum, pretio usuque vitae, major etiam ,

Plinius T. V. A

6쪽

1 C. PLINII NATUR.

quam frugibus, perhibeatur auctoritas. Atque ut a consessis ordiamur utilitatibus , quaeque non solum

terraS OmneS, Verum etiam maria replevere : seritur, ac dici neque inter fruges, neque inter hortensia potest, linum. Sed in qua non occurret vitae parte, quodve miraculum majus, herbam esse , quae admoveat AEgyptum Italiae : in tantum , ut Galerius a freto Siciliae Alexandriam septima die pervenerit, Babilius' sexta, ambo praesecti: aestateio vero proxima Valerius Marianus ex Praetoriis Se natoribus, a Puteolis nono die lenissimo flatu λ herbam esse, quae Gades ad Herculis columnas septimo die ostiam adferat , & citeriorem Hispaniam quarto , provinciam Narbonensem tertio, Africam altero: quod etiam mollissimo satu contigit C. Flavio legato Vibii Crispi Proconsulis λ Audax vita , scelerum plena : aliquid seri, ut ventos procellasque recipiat : & parum esse fluctibus solis vehi .

Iam Vero nec vela satis esse majora navigiis. Sed et o quamvis amplitudini antennarum singulae arbores Suia sciant , super eas tamen addi velorum alia vel a ,

praeterque alia in proris, S alia in puppibus pandi, ac tot modis provocari mortem. Denique tam parvo Semine nasci, quod orbem terrarum ultro citroque portet, tam gracili avena, tam non alte aαὶ Babinus.

7쪽

HISTOR. LIB. XIX.

3tellure tolli : neque id viribus suis necti, sed fractum lusumque & in mollitiam lanae coactum , injuria ac summa audacia, eo pervenire. Nulla exsecratio suffcit contra inventorem dictum suo loco a nobis: cui satis non suit hominem in terra mori, nisi periret & insepultus. At nos priore libro imbres & satus cavendos , frugum causa victusque , praemonebamus. Ecce seritur hominis manu, metitur ejusdem hominis ingenio, quod ventos in mari optet. Praeterea ut Sciamus favisse poenas , nihil logignitur facilius: ut sentiamus nolente id fieri natura , urit agrum, deterioremque etiam terram sa-cit.

II. 1. Seritur sabulosis maxime , unoque sulco :nec magis sestinat aliud. Vere satum aestate vellitur: & hanc quoque terrae injuriam facit. Ignoscat tamen aliquis AEgypto serenti, ut Arabiae Indiaeque merces importet : itane & Galliae censentur hoc reditu, montesque mari oppositos esse non est Satis, & a latere oceani obstare ipsum , quod vocant inane λ Cadurci, Caleti, Ruteni, Bituriges, ultimmique hominum existimati Morini, immo vero Galliae universae vela texunt . Iam quidem & Transrhenani hostes: nec pulcriorem aliam vestem eorum feminae novere. Qua admonitione succurrit , quod

M. Varro tradit, in Seranorum familia gentilitium esse, feminas linea veste non uti. In Germani

8쪽

C. PLINII NATUR.

autem desessi atque sub terra id opus agunt. Similiter etiam R in Italia, regione Alia nab, inter Padum Ticinumque amnes , ubi a Saetabi tertia in Europa lino palma : secundam enim in vicino Alianis capessunt Reto vina, & in AE milia via Faventina . Candore Alianis semper crudis Faventina praeseruntur : Reto vinis tenuitas Summa densitasque , candor aeque ut Faventinis, sed lanugo nulla, quod apud alios gratiam, apud alios offensionem habet . io Nervositas filo aequalior paene quam araneis, tinnitusque, cum dente libeat experiri: ideo duplex , quam ceteris, pretium. Et Hispania citerior habet splendorem lini praecipuum, torrentis, in quo politur natura, qui adluit Tarraconem . Et tenuitas mira , ibi primum carbasis repertis. Non dudum ex eadem Hispania Loelicum venit in Italiam, plagis utilissimum. Civitas ea Gallaeciae & oceano propinqua . Est sua

gloria & Cumano in Campania, ad piscium & ali-etotum capturam. Eadem & plagis materia . Neque enim minores cunctis animalibus insidias, quam nobismetipsis lino tendimus. Sed Cumanae plagae concidunt apros, & hi casses vel ferri aciem vincunt. Vidimusque jam tantae tenuitatis', ut anulum ho

9쪽

HISTOR. LIB. XIX.

Stitudinem, qua saltus cingerentur: nec id in axime mirum , sed singula earum stamina centeno quinquageno filo constare: sicut paulo ante Iulio Lmpo, qui in praefectura .Hgypti obiit. Mirentur hoc ignorantes in AEgyptii quondam regis, quem Amasim vocant, thorace, in Rhodiorum insula ostendi in templo Minervae , ccc Lxv filis singula fila constare: quod se expertum nuper Romae prodidit Mucianus ter Consul, parvasque jam reliquias ejus superesse hac experientium injuria .iItalia &Pelignis roetiamnum linis honorem habet, sed fullonum tan-.tum in usu; nullum est candidius, lanaeve similius: sicut in culcitis praecipuam gloriam Cadurci obtinent. Galliarum hoc, & tomenta pariter , inven-

tum. Italiae quidem mos etiam nunc durat in ad pellatione stramenti.

AEgyptio lino minimum firmitatis, plurimum lucri . Quatuor ibi genera: Taniticum, ac Pelusia cum, Buticum, Tentyriticum, cum regionum nominibus, in quibus nascuntur. Superior pars AEgy- λψpti in Arabiam vergens gignit fruticem, quem ali qui gQ ipion vocant , plures xylon , & ideo lina inde facta xylina. Parvus est, similemque barbatae nucis desert fructum , cujus ex interiore bombyce

lanugo ne tur. Nec ulla sunt eis candore mollitiave

praeserenda. Vestes inde sacerdotibus .mgypti gratissimae . Quartum genus Orchomenium adpellant.

10쪽

C. PLINII NATUR.

Fit e palustri velut arundine , dumtaxat panicula ejus. Asia e genista facit lina ad retia praecipua , in piscando durantia, frutice madefacto denis diebus. AEthiopes Indique e malis, Arabes cucurbitis , in

arboribus, ut diximus, genitis. III. Apud nos maturitas ejus duobus argumentis intelligitur, intumescente semine, aut calore favescente. Tum evulsum, & in fasciculos manuales colligatum, siccatur in Sole, pendens conversis suinio perne radicibus uno die , mox quinque aliis , in contrarium inter se versis fascium cacuminibus, ut semen in medium cadat. Inter medicamina huic vis,& in quodam rustico ac praedulci Italiae Transpadanae cibo, sed jam pridem Sacrorum tantum gratia. Deinde post messem triticeam virgae ipsae merguntur in aquam Solibus tepefactam , pondere aliquo depressae: nulli enim levitas major. Maceratas indicio est membrana laxatior. Iterumque inversae, ut prius, Sole siccantur: mox arefactae in Saxa tun et o duntur stupario malleo . Quod proximum corticis uit, stupa adpellatur, deterioris lini, lucernarum fere luminibus aptior. Et ipsa tamen pectitur serreis hamis, donec omnis membrana decorticetur . Medullae numerosior distinctio, candore, mollitia. Linumque nere de viris decorum est. Cortices quoque decussi clibanis Ec furnis praebent usum . Ars

depectendi digerendique: justum e quinquagenis sa -

SEARCH

MENU NAVIGATION