장음표시 사용
111쪽
suffecisse contendunt, ut Photius hoc in Iusto Tiberiense perstringeret, ne si idem aperte in Flavio faceret Christianorum odia in se provocaret. Cum itaque Photius de Iosepho taceat, credendum esse Photio eam mentem fuisse, ut innueret, Iosephum eodem vitio laborasse. At vero quam iniqui hac in re sint
Photio supra ostendi. Si tamen isto Photii de Iusto Tiberiense judicio aliquid etiam de Iosepho esset statuendum, cum iste Iustus, finerit perpetuus Iosephi aemulus & inimicus, adeo ut in omnibus fere dissimiles essent; vel hoc satis fuit Iosepho, ut de Christo scribberet. Neque dubito, quin cum Justus de
Christo tacere voluerit, contra Josephus h norificam de Christo mentionem vel solo aemulationis studio abreptus fecisset, quandoquidem alius esset utriusque scopus, nec iiDCem vel auctoribus vel amicis uterentur. Ille enim Iudaeos habuit benevolos, Iosephus v 'ro potissimum ac solis nitebatur Romanis, quorum plurimi in ipsa Domitiani Regia, & qui,
dem praepotentes, erant Christiani. Quamobrem posset hic quis asserere, Iosephum in eorum numero collocandum esse scriptorum, qui ambiguitate quadam lectores ancipites quasi suspendunt; dummodo alieni, modo recte sentire videntur. Quale genus hominum in aula fuit admodum frequens, posteaquam lacti sunt Caesares Christiani, quosque: modo
112쪽
modo Gentiles, modo vero Christianos esse credebant. Nec defuerunt scriptores qui imter hos erant numerandi ; qualis Procopiu
Historicus; dc de Hesychio Milesio idem quo que perhibet Suidas. Alii quoque hujusmodi fuerunt, de quibus olim, nunc, a Viris doctis sunt dubia mota. Hoc isti fecisse censentur, tum ut sibi Caesarum gratiam conciliarent, tum quod de religione loqui nollent, quam ipsi quidem non amplectebantur, sed a Caesaribus & aliis non sine magna vetierat One erat recepta. Quam quidem fui Te Josephi constitionem, quibusdam mutatis, statim
a. Quales sint Iudaei nunc dierum, satis est Compertum: at Vero aetate losephi quales fuerint, dc superiori aevo, plerique qui de hoc Testimonio dubitant, vel non asseqUUntUr, aut saltem non assequi se simulant. Isti tamen de veteribus Judaeis sic judicant atque pronunciant, quasi satis esset sibi perspecta eorum conditio, quasique de nostri aevi Iudaeis, res
ageretur. Cum tamen ex Praeconceptis hac
aetate, aut etiam postquam Christiani rerum sunt Potiti, opinionibus, atque propter mala quamplurima quae sunt passi, odio in Christianos concepto, longe alieniores animo, di Christo & eius doctrinae facti sint; quis non videt aliam esse ac diversam utrorumqUe Π ditionem. .apropter, cum sine exacta ho H rum
113쪽
rum consideratione fieri nequeat, ut recte de Josephi consilio judicemus, hinc ordiendum est, ut satis explorata sit priscorum Iudaeorum conditio atque sententia, quantum sane ad Christum attinet; liquidoque cognoscatUr, qualis fuerit Iosephus, tum superstite republica, tum etiam postea subversa. Quod uitiamum, ut etiam pleniUS fiat, erit Operae pret,um cognoscere, quales quoque fuerint illi, ad quos Flavius scripterit, tum & illi, quorum hortatu & auctoritate Archaeologiam edidit. 3. Primores Iudaeorum, a Iesu Christi tempore ad urbis eXcidium, in duo genera dividi
possunt. Primum genus est eorum, qui vel caeteris haeresibus, hoc est, ut plurimum re, publicae factionibus studentes, vel metu Romanorum, ne quad novi affectare suspicaremtur Iudaeos, omnes gentis seditiones statim compescere cupiebant. Hi non adeo de Religione solliciti, quam suae potentiae ac reipublicae saluti consulentes, cum Christianos tanquam rebelleS, rerumque novarum studi sos, legisque Mosaicae subversionem appetentes spectarent, quo Jure, quaque injuria sectam Christianorum pessumdare cogitabant. Tales fuerunt Sacerdotes primarii, Cataphas, alii, dc
Ananus, qui Josepho teste, Iacobum Iesu
Christi fratrem curavit sine jure perimendUm. Cujus quidem facti rationem a Josepho improbari, non minus ac bonis omnibus, ut ille videtur
114쪽
videtur innuere, clarum est. Neque enim his tantopere legum Mosaicarum honos fuit cordi, ac sui honores, dc apud plebem exis,
matio curae fuit. Cum enim plerique Sadd carorum sectae se applicarent, qUOS. ego quamdam Theistarum, ut nunc vocamus, speciem
fuisse suspicor, quique tantummodo diuina scripta recipiebant specie tenus, ne nimis plebi forent invisi patet hinc Primores istos non tantam religionis curam habuisse, ac studio vultuque simulabant. Ideoque hormn i1bi mores Iosenlius displicuisse pro latetur. Quae cum ita sint, mirari soleo, qui factum est, ut
quisquam Flavium Iosephum de incredulitate
erga Mosis miracula accusare sustinuerit. Cum Iosephus a Sadducaeorum commercio ix semientia ab lineret, qui Mosis scripta ἐκ auctoritatem propemodlim pernegarent. Cum itaque in hoc genere non sit censendus Fl vius, videamus in qua potius classe sit collocandus. 4. Erat igitur alterum genu8 eorum, qui cum bona fide Mosaicam religionem admitterent δc amplecterentur, ideoque Mestiam e pectarent, tanquam spem Israelis optimam atque firmissimam, corde atque animo reVera, quae alii simulate rantum, recipiebant. Hi
de providentia divina, ejusque promissis in
Vatum commentariis content Is, bene sentie tes, non credebant fore, Ut Deus quamviS per
niciosam sectam contra populum suum valitu H et Iam
115쪽
Tam esse pateretur. Deconsilii ac causae bonitate ex solo fere successu, hoc est aperto Dei auxilio judicantes. Qui contra, si malus esset, tum etiam malam causam putabant malumque Consilium; praecipue vero in negotio de adve tu Messiae, ex quorundam malo fato verismmillimum judicium consecuti. In eorum ego numero pono Nicodemum, deinde ex Gamal elem illum, Pauli Apostoli praeceptorem, Vbrum apud suos magnae adtimationis, nec minoris potentiae N auctoritatis. Quem Virum,
si fatis urbis superfuisse contigisset, atque V, dere, quanto in honore dc existimatione jam tum Christi nomen aetate Domitiani erat, Dei beneficio Apostolorum praedicationi faventis; non dubito quin optime de Christo, ac ejus religione sentientem audivissemus. Nam id probum esse sentiebat, cui Deum reperisset secundum. Hunc cum Iosephus impense laudet ue credendum est, et hujus rationem, vitae modum, sententiamque placuisse. Quamobrem ego puto, Josephum stante republica, in horum numero fore collocandum. An Vero necesse sit, ut qui de Christo bene sentiunt, statim etiam fiant Christiani, atque rejiciant i
gem caeremoniasque Mosaicas, alia res est. Cum multi tanquam prophetam Christum re- Ciperent, qui tamen ut Caeremonias relinquerent Mosaicas, nondum adduci polient. Cujus rei praestantisiimum N indubitatum habe-
116쪽
mus exemplum in Iohanne Baptista. Quem quidem omnes Ut vatem agnoscebant, licet ejus consilium de vita novh instituenda, dc recipiendo Messia, nondum probarent. Idem quoque plurimis, Iesum vatem maximum esse putantibus, contigit. Quem licet agnoscerent, non tamen ejus sectae dabant operam. Ejus quidem doctrinam, ut bonam ac praeclaram, atque tanquam legis Mosaicae quandam adjectionem, spectabant: quam tamen recipere, abjecta Mosaica institutione, non fuerit necessarium, sed cuique liberum vel amplecti, vel in medio relinquere. Denique, esse instarearum institutionum, quis nonnullae Iudae
rum sectae sequebantur: quasque liberi erat arbitrii cuilibet vel probare, vel repudiare: Quod autem Iosephus, saepius sectas Iudaeorum enUmer3ns, non ponat Christianos, ideanctum est de causa, quia Christiani plurimi essent ex Gentibus profanis. Noluit itaque inter sectas Iudaicas censere Christianos, quod secta eorum non esset Iudaeorum propria, sed
etiam communis gentium. Atque in ea acer- 'bissima fisci Iudaici exactione, de qua infra dicam, Christianos Iudaeis accensere tantundem esset ac si ad fiscum Flavius detulisset. Est autem Iosepho cautio, ne quid invidiae plenum scribat. Ad Iudaeorum Primores redeo. Minus illud quod dixi mirum videri
debet de illis, qui excisae Urbi, Temploque
117쪽
diruto super viventes, Γqn parum adducerentur, ut amplius de Christi religione consulerent. QVanqUam autem non omnes adeo lumine divino illustrarentur, ut plena fide Christium agnoscerent: eousque tamen assicieban tur, ut saltem de Christo bene sentirent; fierentque quasi semichristiani; cum admodum esset arduum. totum semel & simul exuere Iudaismum. Neque vetus hoc aut nimiS rarum est exemplum , cum & nostra aetate, P trumque nostrorum memoria, multi fuerint, qui cum suam religionem aperte colerent, ad alienam tamen aliquantum fuerint proniores: neqUe tamen eosisque, ut pro ista alteram illam dc avitam relinquerent. Hi igitur cum scribant, soliti sunt hac de causa alteram nonicie honoris cujusdam praefatione ac nota nUn
3. Restat Ut eXaminemus, Utrum necne ea
fuerit Iosephi conditio, ut in horum 1 Umero, recte ponendm et se vide tur quod ut rite procedat, est altius nobis Flavii Josephi vita repetenda. Fuit autem Josephus Matthiae sacerdotis flius, ex Ephemeria prima, inse sacerdos, natus anno Caii Caesarjs primo. Cum annum aetatis decimum quartum egisset, tantus in disciplinis Iudaicis progre sus fecerat, ut liun etiam laudem maximae in legibus perbitae a Primoribus urbis obtineret. Hic cum sectarum suae gentis Philosophicarum rati
118쪽
nem tentare vellet, Bano Esseno per trienni, una dedit operam ; sed annum agens decimum uonum, cum videret Pharisaeos in Republica plurimum posse, ad hos se appulit. At vero cum etiam postea, natus annos sex su Dra viginti,Felice procurante proficisseretur Romam, ut quosdam sacerdotes in carcere detentos Ibberaret ; in itinere submersa nave in medio Adrio totam noctem pernatavit, ubi tribus aut non muliti plus annis Paulus Apostolus eandem fracta nave fortunam eXpertus est. Re feliciter peracta, & ad pristinum cum Pharisaeis commercium reversus, cum vir rebus gerendis idoneus videretur, praefectus est Galilaeae, virilem aetatem, hoc est Annum trige
simum adeptus. Ibi Vespasiano bellum Iudaeis inferente, expugnatisque Jotapatis, in manus victoris captus adducitur. Sed Ulyssea propemodum versutia usus, imperiumque Vespasiano pollicitus, manumittitur ue x in honore summo apud Vespasianum habetur. Hinc illi Flavii nomen est impositum. Missus est ab isto cum Tito filio ad urbis Hierosolymae o sidionem, saepe vitae periculum adiit, Judaeis
eum ut desertorem capere maxime cupientibus, ut extremo supplicio assicerent. Ipsisque Romanis quoties aliqua clades eis accidoret, id Iosephi proditioni imputantibus, TitoqUe continenter acclamantibus, ut tolleret
119쪽
rutis, agro in Iudaea a Victore donatur; d inde Romam perductus, civitate. Quem tantis honoribus excepit Vespasianus, ut etiam suarum aedium, quae sibi primio civi propriae
fuerant, rarticiparet. Honorem & emolumenta a Patre Vespasiano concessa Iosepho, Titus filius continuavit; auxit etiam Dona, tianus. Qnae munera ut olim per Poppaeam negotium de sacerdotibus liberandis confecerat, sic etiam nunc per Domitiae gratiam sibi servavit. In quo patet ejus sapientia seu versutia, ut foeminas ad suum commodum flecteret; cujus iust meminisse non veretur. Anno Domitiani decimo tertio, aetatis suae sexto supra quinquagesimum, Arictaeologiam Iudaicam, quam ei fuerat auctor Epaphroditus ut ordiretur ac scriberet, feliciter absolvit, dc Epaphrodito dicavit; mox etiam librum de vita sta. 6. Videamus jam N altera parte, qualis fuerit condirio eorum, ad quos scripsit, quorumque potistinatim hortatu, & gratia, Archae logiam suam edidit. De ipso Domitiano primum verba faciam. Hunc infensissimum Christianorum hostem fuisse tradunt multi: idque avide ab adversariis nostris arripitur. Si generis humani dixissent, aliqua inellet ratio Sed cum ' Henricus DodKellus, vir celeberrimus,
' Diiserti Cyprian. XI. I. IS.
120쪽
rimus, hoc crimine partim absolvit. Persec tio quae ab eo fuit commota, adeo brevis fuit, ut viX unum annum impleverit. Nam statim extinctum tradit Lactantius. Coepta demum est, cum annos fere quindecim imperium t
nuisset, hoc est, juxta clariis. Dodwelli rat,ones, A. C. XCV. quo tempore Flavia Domitilla in exilium est relegata. Postea vero suum impetum ipse Domitianus repressit, ex lesque revocavit. Eum stupendo miraculo Iohannis, in oleum conjecti, salvique prod untis deterritum, in innocentes saevire desiisse idem suspicatur. Sed quid nos his movemur cum satis constet anno ejus decimo tertio,quo scribere celsavit Iosephus, absoluta Archaeol gia, Domitianum nondum coepisse persequi
Christianos. In Davidicam sobolem, hoc est Christi cognatos, inquirere voluit ; sed pampereS Compertos contemsit, dc edictum adversus Christianos abrogavit. Cum itaque Domitiani odium in Christianos, perfecta Α chaeologia, nondum flagraret 3 ideoque vanus sit metus eorum, qui Iosephum pro Christi,nis bene locutum negent, quod sibi h Domitiano metueret: videndum est, an magis aequus
aut mitior in Judaeos fuerit, ut hac de causa iste se Iudaeum profiteri maluerit 3 tantoque. magis in Jesum saevire maledictis. At verbtestis est Suetonius, praestantissimus hoc imperant
