Epistolae Matthiae Corvini Regis Hungariae ad pontifices, imperatore ... Conclusiones ex universo jure hungarico publice propugnaret nobilis, ac eruditus dominus Stephanus Rednik ..

발행: 1744년

분량: 416페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

AD RAGUSIENSES.

Injurias a murra istitas β vindicaturum . promittis . cum Imperatore , oe Bosimmis dissidia composta significar

ANtequam Literae Vestrae Nobis

redderentur, jam audiveramus' spoliationem, & captivitatem Con- civium vestrorum. Qua in re secutus est Tyrannus ille ingenium, &mores suos crudelitate, & fraudulentia semper notabiles : qui nunquam tam solet esse terribilis in eos, quibuscum palam bellu gerit, quam perfidus in illos, quibus fallaces p cis blanditias praetendit. , Proinde nulla esset adversum tales melior; Cautela , nec remedium emcacius , quam minime unquam credere non habentibus fidem. Nunc quoniam ita casus tulit, quid aliud in praesentiarum possumus , nisi compati vestro incommodo, qui & domi hactenus non minoribus damnis abundavimus. Sed jam confidimus in Divb

102쪽

Divina clementia, quod cito vindicabit se de inimicis suis per servos suos, omnis siquidem Nostra cogitatio in hoc potissimum versatur, ut hostibus fidei potenter occurramuS. NeC alia magis de causa cum Imperatore Romanorum certae Compositiones tractatae sunt; quas speramusi in proXima generali omnium Regnii colarum Nostrorum Congregatione confirmari, & votivos tandem pem

duCi ad effectus, prout per alias li- teras Nostras fidelitati Vestrae si1gni- ficavimus; quam & nunc requirim ris,& hortamur, ut in ea re officii, &fidei suae memor appareat. Novissi-I me etiam cum Joanne Giscra Ca) dc complicibus suis , qui partes Regni: Nostri superiores multis jam temporibus gravissime infestabant, super restitutione eorum, quae detinebant,& perpetua deinceps quiete prospere Conclusimus, ac eundem Joannem

a Giscra , vel Iscra Bohemus impetrata a Rege venIa mouvitarias Civitates , quas possidebat, reddidit , di postea semper in fide permansit , antea latroeiniis suis Regno m. Iectissimus inquilinus. Hune , & alios Bouenios olim Elisabetha LadisIai Regia inter induxit . di multis in Munsaris op2adis Praetcsu.

103쪽

nem Giseram in sortem Regnicol rum Notirorum adscripsimus: qui quidem promisit, & obligi vit 1e Nobis, & Regno Nostro praeiertim ad-Versus Turcos perpetuo fideliter serviturum. Haec omnia, ut diXimus, ideo praecipue agimus, ut pacato uim dique Regno nostro praedicto, dc sopitis circumquaque discordus, vicinorum perturbationibus eXonerati defensioni , ac vindictae Nostrae , &Christianorum propugnationi liberiuS vacemus. Caeterum quod petebatis in calce literarum, Ut VOS Regi BoZnae, & Duci Stephano per CO-

tum nuncios commendaremuS, faciemus libenter, & praefatis Dominis , qui jam DEO volente ad Majestatis Nostrae obedientiam , ut i nentur , inclinant, diligenter committemus, ne aliter agant vobiscum,

quam debent Nostri cum Nostris: Scquidem de Nobis . ac Regno nostro Optime merentibus. Nec jam at iudfacturos, confidimus : quippe quos& Nobis Turcos impugnare apparantibus 1 peramus affuturos quam Mnam Iem parta jam ab aliis partubus

104쪽

bus pace tota mente , ac totis virubus molimur 9 ex qua etiam vestra pendet defensio , ac vindicta. Datum I46a. XXVI.

MATTHIAS REX, AD PAPAM PIUM II.

quo expostulat ob Stephanum Regem Bonna summae persi Hae reum se ineons

to venia donatum , ct beneficus a M. rum oeci

BEatissime Pateri post devotam i

commendationem ad pedum oscula Beatorum &c. Nunc prumum redditae 1unt Nobis literae S. V. Ia. Kal. Februarii datae. Ex quibus intelleximus , quemadmodum S. V. non quidem immemor, quantorum malorum Reges BOZnae Pater quo dam, & qui nunc superest, Filius huic Regoo Hungariae, & univerib Nomini Christiano causa exstiterint. Verum certis, & idoneis mota rationibus eosdem re1ipiscentes Ecclesiae gremio admisisset. Piopte, ea Nos etiam quasi ad exemplum tui monet, & hortatur , ut Praeiatum

105쪽

Regem ad Nos humiliter revertenistem susciperemus, ne forte habita' repulSa deiperatione adductus cum majori Nostro, & omnium deli ime to iterum 1e ad hoste fidei transIerat, di sint novissima hominis pejora pri ribus. Equidem Beati me Pater Sacrosanctae Apostolicae Sed is monita, & cohortationes more Praedecessorum nostrorum merito semper plurimi secimus, & facere proponimus - in futurum , cujus salutifera consilia non minus habent providentiae, quam auctoritatis , & ab optimae mentis radice profecta nunquam nisi ad finem communis boni diriguntur. Accedit eo, quod & Nobis ex ipso Regali ossicio incumbit non denegare supplicantibus veniam, & ad Cor redeuntibus Clementiae sinum aperi-xe, atque ut acceptorum benefici rum tenaciter meminisse, ita injuri rum facile oblivisci. Verum in re bus arduissimis nequaquam abutem dum est misericordia, sed austeritate temperanda mansuetudo r. ne nimis prompta levitas securitatem Pro-rocax delinquendi. Memoria quidem

106쪽

iminum nemo tantum in Nos, re reliquos Christianos facinus admisit, quantum Rex Bognae , lii cum esset subditus Regum Mngariae , a quibus omne jus Regni hahet , non ita magna necessitate compulsus, descivit ad Turcos,& inimiacos Crucis tributi sui pensione reddidit fortiores; nec eo contentus, λmulavit reconciliationem , dc cum aliter non posset, foederibus sancitis , ac fide data Dominos, & B nefactores suos ita circumvenit, uecum propria spopondisset auxilia, etiam id , quod a Nobis acceperat, tradidit adversariis. ca) Ex quo quantum terrae desolatum , quot fidele animae in servitute prophanae gentis abductae sint, enarrari nee potest, quia est immensum, nec debet, quia notorium. Porro tantae sibi perfidiae Conscius veniam ab his , quossenderat, vel petere erubuit, vel impetrare desperavit. Sed pro voto E na-

--3-- homo vafer obtinuit, ut Filio Stephano sanda via adversus Tureas dafendenda erederetur δη-m tamen paueis post mensibus per summam pensiti. - barbaria veadidit insenti rat Christianae incommoda.

107쪽

nactus Apostolicam Sedem ad indu1 gendum naturaliter pronam, & ut 'pote alieni vulneris dolores minus sentientem , & propter loci distantiam ad receptionem facilem, inlInuatis oblique blanditiis ita delinivit iple credulum Judicem, ut undo poenam merebatur, inde obtinuerit gratiam ignorantibus , vel fortδ& invitis his, quorum maXime im 'tererat. Nam ut eX literis V. S. plane deprehendimus , impensa est Regibus Boanae, Patri prius , nunc etiam Filio ab Apostolica Sede tanti criminis absolutio. Nihil dicimus, quin hoc fieri potuerit, quin sufficientibus eX causis, & restissima intentione factum sit; id saltem voluissemus, cum in talibus poenitere non . sit satis, & peccati remissio exigat saliquam ablati restitutionem,ut Cum absolutione injuncta iret & satisfactio;cujus jam injungendae minor Opis

portunitas est. Cum recenti facinore mordebatur aestuans conscientia,Cum

sibi ex Nostra,& omnium Christianorum justissima indignatione perniciem imminere formidabat, cum de- i

nique l

108쪽

nique Turcis proditionem quidem

suam gratam, se vero proditorem invisum esse sentiebat , & non munus dissidebat iis , quibus utiliter se verat sceleratus, quam iis, quos la serat, tunc receptus omnia impera in fecisset, ac totis viribus illatam injuriam compensare tentasset. Nunc cum habet, tota quod mente petivit, & insuper faveri sibi videt Q satis se Nobis praestare credit, si non/ rursus Turcus fiat. Absit, ut S. V. nisi cum summa ratione quidquam agat, & omnino aliter judicare nefarium est: sed animadvertat quae io, nunquid ad bonum finem facta contrarios sorte alibi parturiant effectus. . Nos pridem supplicanti ideo durio

rem animum ostendimus, nec Um

luimus in parcendo esse praecipites, laxandas in tempore clementiae habenas paulisper suppressimus, ut illum inter alia etiam ad aliquam satisfactionem rependendam impelleremus. Et jam tractabiliorem se exhibebat , jam pro emendatione

109쪽

cis finitimas in nostras se manus dediturum offerebat, unde e proximo paria hostibus damna inferrentur. At .

ubi vidit interim non modo indutiatum sibi , Sede Apostolica, verum, etiam speciales ad se Legatos mitti,& se per eos non sine gravi, & evidenti Regum Hungariae praejudicio coronari, hJ & Ita in Regno confirmari , ac novorum sibi Episcopatuum Fundationes permitti, & te ras suas Balistariorum Praesidiis mu- niri, factus est negligentior, & non solum pollicita revocat, sed etiam postulata detrectat, ut apprime verendum sit, ne palam rebellandi spiritu assumpto,caput suum contumax membrum non recognoscat. Qua

ex re quid tandem sequi possi t, non est occultum, discordiae scilicet fomes , & Seminarium. Nam si pro viribus Nostris utendum erit Judice bello, arma tenenti, qui justa negat, fortassis omnia dabit. Rogamus igitur S. V. obnixe, ut indulgentia sua

ι) Pontifex Eceletas se erectulum promtiit per Legatum p. ted Coronam se posse inittere absque injuria Is egis

110쪽

confidεntiam hominis non amplius alat, ac si quae Legati Apostolici extra mandatum sunt ausi, jubeat esse irrita, & generaliter in his, quae juris

Nostri esse videbuntur, remittat eum ad Nos, ne contra eos,a quibuS eXP ctare omnia debet, cristas erigens paratas alio manus in sui vertat vindictam. eterum quoquo modo res istae hactenus processerint, Nos tamen nihilomnus S. V. monitis, & exhortationibus aquievimus , ac Regnum ipsum per Oratores suos nunc praesentes deprecantem benigne suscepimus; ita tamen, ut deinceps deDi- tum suum fidelius exequatur, & Commissa Corrigat ulterius obsequendo.

Quod si hactenus feci sset, fuisset tam Nobis, quam sibi salubrius. Et nunc si in ossicio persistet, habebit Benevolentiae Nostrae dignos favores. Ad hoc eum eti*m V. B. inducere dignetur , quam Omnipotens diu, ac feliciter servet incolumem Regimini Ecclesiae suas sanctae. Datum Budae. .

SEARCH

MENU NAVIGATION