Epistolae Matthiae Corvini Regis Hungariae ad pontifices, imperatore ... Conclusiones ex universo jure hungarico publice propugnaret nobilis, ac eruditus dominus Stephanus Rednik ..

발행: 1744년

분량: 416페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

. fusos, ut primum intestina bella con sopirentur, deinde ab omnibus quinque advenis h stibus Regnum ipsum Purgaretur: ita, ut compositis, &intemis , & circumvicinis differe tiis ad eam solani curam redactus

fui, quae Mihi adversus Christianae fidei hostes, & haereditaria fuit, &perpetua futura eli. Hanc igitur jamjam liber ab aliis prosequebar: huic

nimirum vacare. huic denique omne studium, omnεmque operam accommodare Me coepi 1le, testimonio sunt ea, quae his diebus superioribus a Megesta sunt: quibus dum occupatus intenderem,& Christianorum inimicos a Christianis propulsarem ecce ex parte altera infidi Christiani insuperiores hujus Regni fines irruptione facta, occuparunt complures s dea, & latibula ad usum latrocinii: ex e1sque ibidem in hac mea utili a sentia plurima damna, & nocumenta intulerunt, inferrεque, & cumulare non cessant: ita, ut pro quorum Ego fide, &statu communi adversus

infideles depugno, ab his infideliter

o) Latrocinia Bohemorum indicat.

212쪽

impugno perturborq;.Qua in re credat S. v. nihilMihi magis molestu occurrere , quam retrahi a prosecutione curae sulceptae, & ab usu victoriae partae, nunc niaxime opportuno. Jam sane operae pretium foret prosequi iter, quod seliciori serro apertum est, quam reclusum erat: ea quoq; quae bene quaesita sunt,& tueri diligentius, di promovere. Quocirca mittere haec scripta decrevi S. V.gratis rebus etiam ingratas imiscens, ut utrarumq; COnditione servata sit,unde Filiorum prosectibus congratularetur: sit etiam, unde sollicitudinem capiat, ad consulendum defectibus. Hae etenim duaeri s praesentem hoc tempore animum,& euram S.U. exigunt,ut & prosectus ipsi promoveri possint,& defectus,im pedimentaque tolli Meam intenti nem certo sciat S. V. eo inclinatam

esse, ut fidei Catholicae, & Fidelium

defensioni omni opera, & cura omni mea serviatur, praesertim si facultas .

Mihi, libertasque adsit, & impedimenta non obsint. Quorum alterum si defuerit, alterum vero si obstiterit, Logar vel invitus hanc curam meam alio

213쪽

alio destinatam alio convertere. Quinimo protestor ex hac die apud S. V. ut in casu,quo Mihi injuriis lacessito necessitas obvenerit arma haec contra infideles iumpta, adversus infidos fideles retrahere, & ossensores Regni mei h contra ostendere, id a Me justo dolore puliato fieri nec succensere Mihi S. V. aut imputare dignum ducat, si adesse non potero ob1equio status publici, quod pro redimendis privatis Patriae periculis C arctor abesse. Potest tamen inter haec nihilominus S. V. Auctoritas intervenire , quae sufficiens erit Mihi ,&facultatem reddere, ut prosequar, quae coepi, & impedimenta expedire, ne eo retrahar, quo nolim. Quod ut B. V. curare dignetur, tam mea devotio , quam fidei debitum expostmlat. Conservet Dominus &c. Datum in Opnido Domhno Regni Selavoniae Die a . Januarii. Anno . Domini r 64.

214쪽

MATTHIAS REX

AD PIUM II.

uer tur graviter, nec Iromissa auxilia missa, nee bellam terra, mes mari Turicae istatum. Hortatur demum ad eadem roganda. qua Sanctissimus promiserat,s gravissimis periculis velit metariam, oe Christianitatem eximere, in

qua promissis illectus Matthias se induit. BFarissime Pater &c. Magno &i 'nifesto Christianorum vi SO PC-xiculo, S.V. crebris Me, & Veh m enistibus tam per nuntios, quam Perliteras adhortationibus impulit, grave bellum moliri pollicens, non de futura Nobis sua subsidia, & insti- per Promittens Principum, & populorum copiis ad Non. Junias θportu Anconitano na Vigaturam , a) & adeo valida manu ipsa Turcorum Viscera invasuram, ut hostis noster necessariti diversas in partes distractus ad Me opprimendum

in nec

a) Pius II. Tuream invasurus perrexit Anconam, ali quem innumerabilis Chriilianorum multitudo connuxit, sed quae annonae defectu venditis armis, di equis accepta priata peccatorum indulgentia deduall. ac lic pe i. t. a sqaee truct et an II.

215쪽

nec vires habiturus esset, nec otium. Memini & illud perv. B. Mihi praemandatum , ne nimis tempesti νε Castra moVerem , sed expectarem prius S. v. Profectionem; quatenus eodem animo , & tem re cuncti Pariter insurgamus. Quibita Ego pollicitationibus merito fretus, &praeceptis obstrictus apparatum feci , quam potui amplissimum , &dum B.V. progressiam operio nunc demum collectis undique viribus in campo constituor. At verti nec

sperati quidquam suffragii adhuc video; & dum a tergo nequaquamith uti dictum, & constitutum erat, infestatur inimicus, praevenit ecce eunctantes, & totos in Me unum conVertit impetus: utpote liber, &ferε ab omni alia parte indistractus. Quhd si mo spes illae multiplices

in hos casus non induxissent, Potuissem equidem per unam, aut aliam viam rebus meis maturε,& commodδ providere. Nunc autem hostis opibus potens, & natura ferOX, fortas e prudenter coniiciens istius

tanti Christianorum moles majo-

216쪽

rem fore ostentationem, quam effectum, prior plagam intulit, & ad ipsa propis vitalia penetravit. BOE- nam quippe totius Christianitatis Cut ita dicam clavem, & Portum,& unde quaquaversum in occidentem , & septentrionem aditus patet, gravi meo labore nu Per recuperatum, quasi pensitans quid amiserit, rurssis invasit, & omnia illic Castra, apud manus nostras habita si mel obsedit: quae licεt munita sint,

quantum repente muniri potuerunt: tali tamen vi, ac tantae multitudini resistere diu non possunt; nisi aut eliciatur inde inimicus, aut retrahatur. Ad hoc autem Ego solus minimὲ sufficio, sicut & saepe

professus sum, & notius est, quam ut alseveratione indigeat. Caeterlim pro rei magnitudine dissimulare non Valeo, quin iterum dicam: haec nunquam eventura fuisse, si vel Ego pollicitis fultus subsidiis campum occupare potui stem , vel hostis copiarum abundantissimus , aliunde satis impedimenti habuisset. Nam quis eum credit ultro Jaietam

e . . . . . '

217쪽

fuisse Ohselsurum , si retto Constantinopolim ohsideri, aut sensisset, aut saltem timuisset. Cum igitur tanto in discrimine pendeat non meus duntaxat, sed omnium fidelium status. necessitate eXtre ma Coactus publica imploro au cilia, ac PO-ti inmiim S. V. fidem in Voco , Promissa efflagito. Si quid usquam suffragii eit, si quid classis maritimae, siquid terrestrium copiarum, si quid

usquam, nunc appareat; & ita ap- Pareat, ut negligentiam promptitudo, tarditatem celeritas compenset. Hinc Nos totis viribus rectaeo pergimus, ubicunque magis Proficere posse videbimuri fidei simul,& Patriae in omnem e Uentum Pro nostra facultate non defuturi. I 6 . LXXV.

MATTHIAS REX

AD IMPERATOREM ROM

NORUM.

uos Imperator ad pinnas deposcebat prindones,sse Matthias detenturumsigniμcat, ct eum eorum Castro, si expugnare ρο--eris , facturum quod utriusque subditis si commodius. Altera pawte epi lase

218쪽

eontra rureas movere ad solve iam 'φαa obsidionem indicat.

SErenissime Princeps Pater chais rissimel Petit a Nobis S. ut captivi illi, quos fidelis noster Am-hrosius Τoroh, Comes, & Capitaneus soproniensis tenet in vinculis, nequaquam liberi emittantur; im: potius manibus V. S. digna facinorum suorum subituri supplicia praeis sententur ἔ praeterea , ut Praefatus Ambrosius Τ6roh operam adhibeat diligentem , quatenus Castrum

-- vocatum de manibus ipsoru Pxse-

donum eripiatur, & gratia ulterio ris illarum partium securitatis funis ditus destruatur. Noverit V. S. quod captivitas haec hominum illorum, quam praefatus Comes nostet secit, descitu, & voluntate nostra non processit, verum quoquo π do tales homines capti sint , mini-mε volumus, ut improvidε, ac immerε dimittantur. Ad habendum illud Castrum placet Nobis omnem curam impendi, quod ubi Dao ju-Vante obtentum fuerit, Nos pro parte nostra id facere curabimus,

219쪽

quod utriusque Nostrum Iubditis,& Regnis magis videbitur profu

turum.

Caetera nova haec in praesentiarum V.S. possumus significare, quod Imperator Turcorum per triginta dies Obsedit, & vehementissim. oppugnavit in Regno Boetnae Castrum Jajcra, pariter omnia Castra in no seris manibus habita; nam bombarudas inauditas ibidem fundi fecit , quibus jam per viginti dies Castripariter, & Oppidi murum frangit.

Cuniculis etiam subterraneis moe nia demoliri , - & irrumpere violentissim h conatur. Nos qui ferε soli scimus, quanti momenti locus ille sit toti nomini Christiano, pergimus ecce cum his, quas habemus copiis ad repellendum ab obsidione infestissimum hostem, & licet omisnium mortalium destae ii simus auxiliis; freti tamen ope Divinae cis mentiae, non tam privatam, quam publicam defensionem Constanter aggredimur, si saltem negotia, & fa- illa Castrorum salva & integra reperire poterimus. I 6 . l

220쪽

MAI THIAS REX

AD COLLEGIUM CARD L

- N A L I U M. Oratores suos, ct negotium belli Turcis imserendi commendat.

Cognito Sanctissimi D. N. attinsimo, & salutifero Christianae

Reip. proposito, praesentes Oratores nostros ad suam Sanctitatem ea potissimum de causa existimavimus transmittendos. Quos RR. ΡΡ.6. magna cum diligentia, nec minori fiducia commendamus, ac easdem quam studiosissimε rogamus, & hortamur, quatenus hoc praesertim tempore omni cura, & csnsilio inis stare velint negotiis communibus promovendis. Nam quamquam minimε dubitamus piissimi Pasto vis sapientiam omnibus ritδ disponendis sussicere, nec errorem inter- Venire posse, ubi planε Spiritus S. aspirat; tamen veluti membra de eapite si non necessariam, piam tamen sollicitudinem gerimus, quod utriusque fortunae momenta maXi-

SEARCH

MENU NAVIGATION