Epistolae Matthiae Corvini Regis Hungariae ad pontifices, imperatore ... Conclusiones ex universo jure hungarico publice propugnaret nobilis, ac eruditus dominus Stephanus Rednik ..

발행: 1744년

분량: 416페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

de etiam Nobis, & Regno nostro universo pergratam, & utilem, dictae vero Ecclesiae procul dubio longe amplius provisuram , quam Pen, sonae. Altissimus &c. 146S.

MAT THIAS REX

AD PAPAM PAULUM II. CREDENTIONALES,

Ruibus em stat Oratoribus sis, ct ne

gotium ab iis proponendum eommendar. Additur his Ioann. Emo vel 11s Vene. torum apud Matthiam Orator.

Postquam S. V. vocationem lae tus cognovi, ossicii mei esse visum est in conspectum ejus oratores meos mittere, cum ad ea praestanda, quae novis Pontificibus Chri- . stiani Principes exhibere & debent,& solent; tum etiam pro his, quae ad negotium fidei pertinere noscun tur. Id igitur muneris injunxi Viris inter capita consilii mei primariis, Ioanni Episcopo Quinque-Ecclesi rum, & alteri Ioanni de Magony, quos quoniam magnitudini rerum

352쪽

tractandarum idoneos eXistimavi, etiam de omnibuS edoctoS plena facultate instruXi. Quapropter S. V. hu-mjli devotione supplico , quatenus praefatis Oratoribus, & solitam fi dem, & benignam audientiam praebere , ac tandem clementer exauditos quam primum remittere dignetur. Praeterea cum Mailnificus Joannes Emo Miles Illustrissimi Domini Uenetorum pridem apud Nos Orator Omnibus, quae hic acta sunt, jam serδ biennio interfuit, & hominum, locorum, IerUm, ac laborum nostrorum conditiones pro sua prudentia solide perspeXerit, optavimus & ipsum coram S. V. constitui, ut enset, a quo sine affectionis suspicione de omnibus quam amplissime V. S. posset sciscitari. Quam&c. I XXXVI.

MATTHIAS REX

AD REGEM GALLIARUM.

Laudat promptum in Tareos pro defensione ei animum, quem ex Georgio intesimo G Ut,

353쪽

. - xit, σ gratiosam sevi memoriam , -- tuae benevolentia contestitione compensare pudet.

SErenissimo Principi D. Ludovico

DEI gratia Francorum Regi Christianissimo Matthias DEI gratia Rex

Hungariae &c. Salutem, & mutuae dilectionis affectum. Serenissime Princeps Frater Noster charissime. Cum strenuus, atque egregius Geomgius Eques caJ plurimas terras , &nonnullorum Principum Curias tandem ad Curiam Nostram devenisset, libenter eum vidimus, & in praesentiam nostram admisimus , qui inter alia verba sua retulit Nobis non parvum Serenitatis V. benevolentiae,atque amoris affectum erga Nos, & ad rem defensionis fidei contra Turcos. Quem quide affectum non minus lubenter audivimus , quam a Serenitate V. eum au i ire desiderassemus, nec

quidquam ipse Georgius ad Nos referre potuint, quod Nobis hac re gratius, jucundiusque fuisset. Unde

ne praefatus Georgius vacuus litemin

straret, etiam dita .hium adiit. . - δἐ . . Diuiti

354쪽

rum nostrarum ad Serenitatem V. rediret, praesentes quamvis breves,plenas tamen pari assectu ad eandem Serenitatem V. scribendas duximus, quibus velimus Serenitatem V. perspicere non alium Nos animum erga

S. V. habere, ni si qualem erga Nos ejusdem intelleximus , nec unquam aliud optasse, quam si in aliquo complacere Serenitati V. tanquam fiadei nostrae Regi Christianissimo po tuissemus, ut ex eo intelligeret Nos non minori benevolentia, & amore S. V. prosequi, quam erga Nos eandem habere perspeximus. Datum Budae a. die Decembris. Odi XXXVII.

MATTHIAS REX

CARDINALIUM SINGULIS CREDENTIONALES

Ioanni Ruinque- Ecclesiensi 'Meopo, σ

MIsimus ad S. D. N. hos orat res nostros R. P. Joannem Quinque Ecclesiarum Episcopum &

355쪽

Magnificum Joannem de RoEgon Con1iliarios nostios, & magnitudini rerum ipsis comissarum facile ido-npos;quibus etiam mandavimus nomnulla R. P. V. de qua specialiter comfidimus, reserenda , rogantes eandem quatenus praefatis Oratoribus nostris , ndem solitam adhibere, & eosdem, in quibus ad Vos refugium habuerint, benevolo favore amplecti velitis. x 63'. XXXVIII.

MATTHIAS REX

ADD UCEM VENETIARUM.

Credentioniaes iisdem Oratoribus.

ΜIttimus ecce ad Summum Pomtificem oratores nostros Vuros inter Capita Consilii nostri primarios , & quos potissimum magnitudini rerum tractandarum putavimus suffecturos - R. videlicet Dominum Joannem Episcopum Quinque- Ecclesiensem, ac Magnificum Joannem de Roχgon & quoniam in Smnatu vestro, ubi omne communis negotii fundamentum consistit, non minora occurrebant peragenda,man

356쪽

IO I

davimus eisdem , ut etiam ad V Fraternitatem diverterent; quam, gogam Us diligenter quatenus Praefatis Oratoribus nostris plene per Nos edoctis fidem integram adhi- . beat,& ulterius ipsos sapientissimo suo consilio dirigat , praesertim clim. inter alia ea peracturi accedant,quae sequδ ad utriusque Nothrum perti nent statum, & honorem. Datum, 1 6s XXXIX.

MATTHIAS REX

AD COLLEGIUM CARDIN LIUM CREDENTIONALES

.Iisdem Oratoribus.

MIsimus ad S. D. N. tum ad ea, quae novis Ρontificibus Cain tholici Principes exhibere consue

Verunt, Praestanda r 'tum etiam pro

negotiis fidei hos oratores nostros Ioanem videlicet Episcopum Quinque -Εcclesiensem , & alterum Ioannem de RoEgon, Viros inter Capita Consilii nostri primarios, &quos potissim tim magnitudini reis

xum tractandarum putavimus Pa-G α reso

357쪽

res. Clim autem res Christiana in sacri Collegii vestri quasi Cardinibus Vol Vatur, commisimus eisdem, ut in omnibus R. Ρ. Vestrarum cons lio, & auxilio utantur. R R. igitur PΡ.VV. merith plurimum confiditimus, causam nostram, & praefatos Oratores q u amst udiosissi mε comem damus rogantes, quatenus vestro interventu, & facilε audiri, & b nigne exaudiri, ac maturb ad Nos remitti mereantur. Anno I 6s.

MATTHIAS REX

AD DUCEM VENETUM.

Gratulatur Paulum II. natione Venetum ad - Pontoscatus apicem evectum, a quosibi plurima pollicetur.

II lustrissime Princeps,Amice charissime t Literae A. V. novissimis allatae continebant Reverendismmum D. Cardinalem S. Marci sis Η minem is Patritio ordine Civitatis

Vestrae

358쪽

Vestrae oriundum ad Summi Pontificatus apicem hisce diebus eU ctum. Quibus perlectis quanta laetitia perfusi fuerimus, haud facile sermo expresserit. Gratulamur omnium quidem Christianorum,gratulamur Vestro, gratulamur & Nostro nomine. Omnium quidem Christianorum, quod, prout de mius Viri sapientia, & animi magni tudine edocti sumus, merith speramus eum titubantem in tantis reis

rum fluctibus Petri Naviculam optima , ac tutissimh gubernaturum rvestro, non solum , qudit ad insignem gloriam Urbis vestrae pertinere credimus, Civem suum esse in terris Christi Vicarium; vertim mtiam, qu6d circa defensionem fidei existimamus ipsum postulata, &consilia Patriae plurimi facturum Nostro, qu6d & Nos ampliorem jam fiduciam habemus favoris Apost Iici, & efficacioris benevolentiae spem tenemus; nec putamus illum Nobis, &ὶ Regno nostro fore nisi henignissimum: tum -suopte ing genio,tum qudd in eaRep.natus est, cum

359쪽

sed ne ad reformationem quidem sui lassicit, faciet in hoc B. V. Cl mentia rem non .modo Mihi gratissimam , vertim etiam huic Regno , & per conlequenq rebus fidei Perutilem, memoratae vero Ecclesiae Zagrabiensi plurimum necetariam. Altissimus S. V. &c. In Drolisna in Festo Pauli Heremitae. I 6s. ivet 66. . uXXXIV.

MATTHIAS REX

AD PAPAM PAULUM II.

Metropolitanae Strigoniensi Ecclesiae pron ciendum praesentat Joannem Varadinem

sem Episeopum. VAcavit his diebus Strigoniensis Ecclesia morte Reverendissimi Patris Domini Dionysii a) Cardi- 'nalis Archi-Εpiscopi ejusdem, ad

a Dionysius Insulam Strigoniensem ab Elisabetha Regina Alberti Caesaris,ae Regis Hungariae Conjuge obtinuit I 29. sub annum vero I4 o. Cardinalis creatus, cujus c mmen daxione non constat. Kalend. Febr. r εν. obiit in Eeelesia maxima Strigomata tumulo illatus eidem S. aureor in millia lasavit.

360쪽

Patrem Ioannem Episcopum Uaradiensem chb propter notiores ejus Viri, quam uti in praesentiarum

commemoratione indigeant, VirtUtes , & merita, ultro duXim Us nominandum. Pro quo etiam Castra,

Oppida, Villas, & quaelibet bona

dictae vacantis Ecclesiae,itanquam Patronus, & Dominus Feudi manis davimus interim conservari. Qua-Propter S. V. humili supplicatione Postulamus , qualetnus praefatum Dominum Joannem Episcopum

per Nos modo praemisso praesentatum de memorata marad transferre , ac ipsi Metropolitanae Strigoniensi Ecclesiae in Archi Episcopum praeficere gratiose dignetur; factura in eo rem primum quidem Divinae clementiae tit verisimilites credimus 9 acceptissimam , deinde

ι Ioannes iste Μatthiae Regis in pueritia iustructor apud

eundem plurimum gratia valebat: sed quia coniurationia contra Regem i nitae reus fuit, ob evocatum Casimirum aa solium Hungaricum, carceris sententiam subiit, & licet postea uberatus, maerore tamen consumptus non mul to post vivere desili. vanitati Astronomicae deditus futura aliis praediXit, etiam η. secuturorum post Alatthiam Regum imaginas exhibuit, casus tamen suos prae=idere uvia potuit.

SEARCH

MENU NAVIGATION