Genealogia Iesu Christi per mundi aetates versu deducta, à F. Io. Bapt. vanden Cruijce Augustiniano

발행: 1654년

분량: 310페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

4 MUNDI PUERITIA

Et mea me proles errantem pone secuta est, Promptior in vitium. Quis me malus abstulit errori Doctus eram; at quantum mortalia corda sciendi

Vesano impellit motu damnosa libido lOmnia cum scirem, frustra plus scire petebam, Et cupidos aduersa subit dementia sensus.' Illecebris malesuada virum me femina pomi Ceperat, & vetitae delibans fercula stirpis, Ehcior silua, siluam dum carpo, beatLInfimus e summo , factusque e rege colonus 3 Et quia non colui caesum, mihi terra eolenda

Hoc uno consors mihi coniux, compare fato, Quod consorte iugo gemimus, noxaeque reatu.. Sudantes unco matrem divisimus ungue, Donec nos utero nascentum excepit origo.

Seilicet infidi monitis eaqestibus ambo, Coniugem ego, meque illa, & uterque occidimus omnes. Vnius mala tot sunt nata cupidine mali: Qui ludens medijs sinuosus frondibus anguis, Mortiferum vomuit, cunctique hausere venenum Vester ego, o seri post plurima saecla nepotes, Heul vobis numquam visus, vos ante peremi, Quam genui. In melius facies est versa malorum δQuaeque arbos virus fuerat, mihi facta medela est. Mulctatusque Deus culpam abstulit. Ille reuersus Infernum dum earpit iter, caelestia scando. Et nisi peccassem, minus attentasse putareret

Maioris species quandoque est perdere lucri. Vis noment Graecis, vide, quae sint quatuor orbis, Anatoli, Dilsis, Arctos , Messembria partes lJunge caput sectum capiti, iam nomen habebis Mille annos vixi, si demas septuaginta. Post centum,. triginta duos, ct millia quinque, Surrexi tumulo, Christo visente, relicto.

CAIN

22쪽

CAIN,

codami filius.

EPITAPHIVM.

INserias huc ferales, mala verba, viator. Tertius hic inter vitios , primuique malorum, Ingratus coelo, nec frugum munere dignus, Coepit ali ritia totam corrumpere fruSem, Imponens peiorem aris. Sator ille nefandus, Este querens ingrata sibi sata, cedere fratris Non ultra passus nimium feliciter Aris, Mactatiit fratrem, si victima gratior esset. Mortem inuenit, & inuexit s mors horruit ipsa Iste per insontis primo vibramine pectus, Orbo parte sui magna crudeliter orbe; Heu quantum concepta animis exorbitat irat Et messem ultrici meliorem falce luisse: Ceu lacte, innocuo dein oblectata cruore, Insontes petit, & mundo securior instat, Fraterna diducta manu, dextroque furore. Haud impune feret. Jamque ecce apparitor umbra est, Silua fotum peragit, testis vel mortuus urget, Quemque fugit, Deus est, de mens malὸ conscia facti, Frustra, inquam, fugit insanus, sequiturque seipsum. Mendacem mendax fugat umbra, scelusite scelestum: Omnia tuta timet, veluti fortuna locorum, Non sua se premeret. Tanti est spreuisse timenda. Vitam odit, mortem fugit, atque ut nulli bi viliat

Diuiti se

23쪽

Vallatis primam tittauit moenibus urbem, ut qui nee empis, fieret vel carcere tutus, Vel tenebris ; sed nulla malis sincera latebra. Est male ubique malis. Mox structa pulsus ab urbe, Rursus amat saltus, oculoque errante Lamechus, Namque manus errare nihil potuere cruentae, Inque scelus docilis, facilisque occidere dextra a Quem putat esse seram, errantem ferit ille Cainum. Efferus in fratrem fuerat. Cum crimine poena est. Sed bis virique scelus lugendum in prole parenti, Seu dum punitur, seu dum committitur unum. Tartara fundauit, surijs raptatus iniquis. I fuge nunc . terramquς quate, insernumque, viator

24쪽

dami filius

I Gnotam vocem de glebis forte, viator, Formidas, clamosamque hausto sanguine terram. Vocali consiste solo, neve effuge questus, Quos ea tum audivit. Prima haec mortalibus urna, Non praegustato passa est farcimine tellus. Pastorum Primas iacet h1e , iustissimus ille, Arbitrium de quo primum tulit iiiiiida Clotho. Fatidicum cui nomen Abel, dedit omina luctus;

Exitus ausipicio grauior. Lacrymare viator: Vitam etenim nulli, flendum Omnibus egit agonem. Exercens Pastoritiam, quam repperit, artem,

Vili sceptra pedo mutans, regale gregali Miscuit in grege Rex , cuius non vita tributum Penderet, ast villi, lana contentus ouillae, Non etiam totis lanienae viribus instans: Neu seruet pecudis male quaesta pecunia nomen, Tondebat pecus, haud populum. Quin blandior illo, Et presso lacte innocuis prae carniblis Vsus, Mitis alumnus alens; pastor grege pastus ab ipso, Rex ipse inter oues , Reges ovis inter iniquos, Aurum vellus erat, de caula secerat aulam; Et ceu purpureus, pastoria pellis , amictus, Pacis onus , sceptrum , baculus sylvestris olivae. Consimiles alimento collactaneus aῖnis Imbiberat mores, insultans dente minaci

Oste

25쪽

c MUNDI PUERITIA.

Cum minus effrenem rapi it toto ἡ grege parte Trux fera, de has terras sacrato sanguine tinxit, Ille quidem intactis agnos admouerat ariS, Sacrificisque focis dederat: sed caedibus istis Invida luxuries. Sua sunt libamina Diuis. Hacque mori dextra certarunt, laeta beatam Balanti s es e consessa est ore capella. Annuit oblatis Numen, Diuumque loquela, Linguosus superis ignis transparuit oris, Sacratasque dapes lambit, frendente Caino , Qui procul inuitum turbis, abducit in agros, Desertumque serit, germanaque guttura figit. Quo telo Ligno. Ligno mors orta maligno est. At quorsum impetijt Z Jugulo. Sunt limina mortis Fauces. Ne cauo dubites in Abele Parentes Mulctari: sed peccantum vesania quanta est lGutture compresso, Cain mutum esse putabat Flagitium , & surdo crimen cum corpore tolli, Sed quid agat Θ Fracto iugulo vocatior alter

Altius c tumulo.clamat, terretque nocent m,

Et riuum citat extinctus. Nunc disce, viator, Justitiam. Fratrem qui prodidit, omnia produnt: Corporaque, infandum facinus vel muta loquuntur.

26쪽

Caini flius.

Henoci filius.

Iradi filius.

MATHUSAE L.

CENSURA

Ovid potu re i tur tibi . quid eommittere tantum,

Quod calamo indignere tuo, sanctissime vates, Henochum, Iradum, Mauiaεlem, Mathusaelem, posteritasque Cain tacito strmone notata est Nomen, nee vitam loqueris , nudumque trophaeis Inseribis stacuis inultim. Quid nomen inane.

id sine sit gestis Quod simx sine nomine gesta. Nimirum fastis. factisque perinde caremus. Fallor: testis enim maiuscitat facta propago , Impr.

27쪽

MVNDI P VERITI A.

Improbitate probant, qua sint ab origine nati.'Expendis iusta, Divine Actuarie, lance ;, Hoc un5m fatis est, genitos dixisse Caino. Exurgunt, ortusque sitos mala sermina produnt. Progenies Patrum est similis, vitiumque Lyaei

Continuant Thyrsi. Sic foedum exemplar auito Deformis , non difformis stirps stemmate traxit. Quorsum igitur reserat, mutato nomine , que mox Dixerat Z aut cuncti similes vixere Camo, In cunctisve Cain, facinus crudele, reuixit. Ergo iterum in luctus Sed ne quandoque locutum Poeniteat Mosen, alaremque offendat amicam a Nec tacuit, nec gesta etiam est infanda locutus. I. Esse modestus amat, ne sit fortasse molestus. Oblitus numerare, sed hoc prudeluior , annos, Nil etenim vivit, quisquis male vivit,& annos Perdit, non habet impictas. Grauiora scelestis Supplicia exacturus adest, dum crimina celat. Quos pungit, calamo expungit: quot nomina truncat, Tot capita obtruncat. Nunc aeternum ergo iacete Incesti, latrones, proles digna Caino; Ex latebram, ac tumulum , concessa silentia. dono.

LAMECH.

28쪽

Henoci filius.

ΡRogenies ea se non infiς nti parenti, . Facta inconsultum condemnant ; & modo sata Confissis 3 o quid agis quae te lasciuia demens Quid bis amas, amens bis, mancipiumque iugali Te gemino stringis vineio de diuortia pacis Coniugio innectis duplici est pro pellice coniux Vtraque, fatidico fors ut sis nomine dictus,

Lamechus, moechus. Quaenam haec concordia discors. Coniugibus cor partiri discordibus unum, Et prolem alternis alternam ferre nQuercis Certa odia, & Quum riuali coniuge bellum Instat, in incertas pugnabunt viralle taedas, Et facibus geminus ciet aduersis Hymenaeus, Et dum confligent, infligent vulnus amores. Jam te damnauit repetendo funere caelum.

Si lucem septem vitr' septuaginta videbunt, Tu quoties gignes, amissa prole dolebis. Impius interea genitor, quo germine terram, Hoc oneras genere a de quod auo magis improbus illum Configis iaculo. Sed nil tibi terra, Caino. Exanimi ,debet, si vita, animoque ferino Esse Cain pergis; pergis, natoque perempto Credis aut manes placasset at, siue scelestos Gignis, seu perimis , foecundo crimine crescis: Mortem illi, vitiis vitam tua tela dedere.

29쪽

JABEL

Id male habet, meritoque malos, per mutua quM se Plectimi arma, malum , quod non sine crimine plectunt Rima scelus letho est. Et inanes luminis orbes, Et serua longam ducis caligine noctem, Et prius orbe eares, quam vita; filius adstat, Atque manu regit errantem, praeit indice gressu;

gnatos non rexisti. Mox ibitis una: Praeeipites conuoluit aquas, & colligit mbres AEther, naufragium restat commune scelestis,

Deficiat medijs vi flamis cupidinis undis.

30쪽

Lamechi flius.

PROSO POPOEI,

SI malus es, siste hic, & dic bona verba, viator.

Lamecho scelerum prognatus patre patronus, Deque malis meritus bene, dum mala nulla latebant Pelliceis primum villis tentoria fixi, Spectantemque polum vapui. Tum crimina tuta, SI bene tecta manent. Quod iniquo inuenta latebra est. Ingenij est, meritique mei fiducia creuit, Nec patria caruit, caruit nec patre, & adulta est, Quod sit inulta; ovium fallax cum lana rapaces Inuoluit mentita lupos. Maiora peregi: Cum poenale homines traherent, & crimen, aratrum, Durae pensum Operae; ductis tentare sepulchrum Impatiens sulcis, seruile vicaria iussi Colla boum tolerare iugum i sors durior urget Jumenta a haec sero prouidi commoda saeclo. Quidquid peccarunt iuuenes, gemuere iuuenci. Quae rudibus tantum armentis: & equestria deinde Quadrupedem primum docui mordere lupata rGressu equitem volucri volucres superare, notosque Jamque equus insuetas rabidus seruescit in iras, Exosasque quatit phaleras, spumantia frena ore remolitus tardam fastidit arenam, Ferrea scrutatur lapidosos ungula calles, Meque petit vindex. Sed equum conuerte, viator, Ne tumulum euertati superos ego fugero frustra,

si me nudatum tumuli intra vilcera spectent.

SEARCH

MENU NAVIGATION