Genealogia Iesu Christi per mundi aetates versu deducta, à F. Io. Bapt. vanden Cruijce Augustiniano

발행: 1654년

분량: 310페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

,j8 MUNDI SENECTUS.

Sacraque tum demum sacro ut spolientur honore, Sub regni altaris munus iubet esse corona, Ut sit vilis apex, pretio emptus. Sacra perempta,

Ipso quo pretio empta: & raptam mortibus implet, Dein Urbem , triduoque breui octoginta trucidat Miltia, dirum alijs seruili compede vinctis, Atque subhastatis alijs ; feralis at hasta, Parcendo turpis, fortes seriendo decora est. Perque & Apollonium ac orsus peiora Philippum,

Artifices qui praemissi in discrimina belli

Peiorem intrudunt pacem, sacraque theatro Oecidimi sacris populo in luee vacantes:

Pro furiae immanes 'eque undante palestra Naumachiam faciunt. Qilis tam mala mors est, Caedibus exercet ludos . Nec ludicra cessat

Antiochi rabies; numerus certabat arenis , t

Cae rum. Inde dolo senium delegat & astu Extritum, merito cuius describitur aetas, Nempe pilo ut vulpem noscas , nomenque siletur, Ut pereat totus: vetus is fuit Antichristus Ausus hic idolis templa incestare probrosis, Relliquias ritu patrio deterret Hebraeum. Nunc gaude, o pietas, virtutes fulgura mittent, . Collisae ut nubes, puerosque, senesque videbis , Femineosque animos, praestantius, Heroinas, Coetum expugnatum , pro libertate tuenda , Iure Deum & patriae , amisso vel sanguine, stare, In secra bella duces ibunt, serosque nepotes Pro superis fortes animis , armisque praeibunt , Nil caelo acceptam cunctantes reddere vitam. Sanctorum interea geminum par, germina Christi E Proauis, aruis Bethleem voluere latentes, Immeritum ferre exilium, sedesque propinquo Messiae caedes extra, turbatque parare.

ELEAZAR

252쪽

ILle hic longaeuus Levites , ille Eleazar, α

Qui sene porcinam Antiocheno mandere iussus Dum , ficto obsequio, mortem euitaret , amici Suadent; magnanima obsecrantes voce repressit: Vos mihi quod suadetis amici, siradet & hostis , Nempὸ vocatis, & illicitam mensam ille parauit. Faucibus inuadam periuris ergo suillas Lethisera hoc ipso , quod lege indicta vetante, Fercula detestor. Nihil hic inimica potestasPrarilalet; illecebris frustra tentastis. Eodem Polluam ego leges Eleazar & ore docebo Ne potius bruto apponi sim dignior ipse, Quod fugio appositum. Quidni moriamur: utrique

Annosus tortor iam proxima fata minatur. Soluendum hoc penium, quid differo foenus is auge . Diu moriens morti, mortis qui tempora differt. Annorum pondus nihil ae stiseat ille meorum, Grandaevumque negat, qui quavis morte minorem, Aut reputat leuiorem. Nonaginta sepulchro Annis illaqueor, nec possum vivere velle, Sed nec posse velim. Pietas veterana recedat, Tergaque det tandem pulcherrima fabula vitae Sub finem facto penitus sordescat in uno Diu nimium frontem fine fruge hanc tempus arauit Ni meto laureolam; et erum occurrere fatis,

253쪽

Si fugerent, & pro patrio me dedere iure. Finis nascendi est, vi honesta morte cadamus: Cumque mori sumus indigni, dignum est moriamur. Sum durus nimis in Erratis. Num corpore scabro, Iam solui cupidam valeat coufigere mentem Vitae ardor nimius ς Jam noui accersere mortem,' Et peccare magis fugio. Mouet ipse tenaei . Proposito immotum consector stare, lacertos, Seminecesque animos , seniumqtie accingitur .impos: Esteri. me, mox effertur. Cur verbera ferre Prae senio nequeam , quasque ille infligere poenas Esse quidem miti pugnat lenio esse ferocem, Esse decet fortem. Natura imbellis ut uni Concedat fato, tali est immota tyranno. Mortis inexpertae nouitas frustra esse timendum suggerat, hoc dudum peragunt mea munia munus; Sacrificus sum, susum propinare cruorem Assii eui, nec iam prope' o sacrare serinum, Hactenus exterius, libaminaque Offero parua, Ignauus Mystes , propriae sectatis auarus,

Deque suo, largus largitori , hostia tandem Ipse velim ut fieri, toties pia sacra litaui. lΑst e*m finge di labris illude , tyrannus obsequii vi circumlcribi simulamine possit;

Hoe velit, at quid eriti simulare rogatis, amici/ Sed ne utinam I fictus sit amor, qui fingere suadet, Sincerum magis est senium mihi, fingere mendax Non valeo, fidei antiquae perhibente colorem Canicie. Dignum Graecus simulare senecta Proditor esse sua reputet, laudisque videri .

Perque fidem, postque ipse fidem si perfidus ibit:

Non illi similem fidei trademus Hebraeam. Relligio meretrix non est, pigmenta repellit:

Non ficte peceat, ficte qui peccat. Mici

254쪽

Nescitis conuiuales, in pectoris ima Secretosque aditus quas lynces numina condant. Jmpermissa necem sapiant quod fercula , lex est. Hac mors incessit rima ; seruire necesse Legi est , at vitam quorsum producere mallem ἐQuam tales esse escas, malo esse esca. Tyranne , Pergimus, anteibo cunctos , permitte volentem Sponte trahi, compone minas, pro munere mors est, Non Moriar totus, mihi caelo est vindice cautum. Flagra ministerium verrendo grata subibunt Pulveri, in omne malum te collige, in omnia damna Solemnem aethere conficies reddente ruinam; Caede, seca, reseca, vulnusque in vulnera conde, viscera scrutare, atque volentia per de claustra. Me nequiit toto Rei publica tuta manere; Tentabo, ut fractus possim, maiora. Valete et

Quod metuistis, amici , ipsum laudabitis olim.

255쪽

Ferri auidam, virus si tollas , dixeris. hydram

Non consanguineos umquam praeclarior inter Inuidia orta fuit. Iam nil mors saeua timetur,

Sed mora, iam de supplici js pia iurgia certant.

Ne perturbate Antiochus ruat, ordine crimen

Aggreditur primo natum, quo mater ijsdem

Orbetur gradibus , queis mater coeperat esse: Apponitque cibos puero , quos ante Elearar Abnuerat, fatis hoc unum , ne tangat & ille. Lingua auersanti praecidi iussa. Tyrannis Linguae terribiles, in linguas cautio prima est. Sed quid agit 8 lingua calamum facit, ecce cruentum Hoc frustum terram signans manifestior indeae Scribendo , quam dicendo est. Lictore putandas Certatimque manus, vix iussus, porrigit ambas. Post linguas sunt prima manus formido tyrannis. Dextraque ubi victrix cecidit secura securi, Mortua palma rapit palmam , terraque iacente Ostendit praeiens fratrum coeli ardua turbae. At signas te parum , propere vestigia firmat, Atque pedes suo id cudos ut, promptior iret Quo contendebat clipide lictoribus offert, Vt iura infractis patriae aduersaria legi Calcibus attererct, melius, pedibus sine, constans. Hermetis veram cssigiem l qua linea recti

Signetur. Tandem:ludens mortalia , morti

Illudens , scissa deglubitur undique pelle.

Non amat extinctos, sed amat lente morientes

Immanis feritas. Meliori pulcher amictu, Exutum seipso attonitus se spectat Ephebus, Non alio sensu, quam si sibi sindona sternat Iam dormituro. Si posset, dicere vellet; Barbare , nulla mihi est , quam diripis, in cute virtus Illam curaui nunquam. En tibi corporis huius

256쪽

Vaginam, nil praeter habes, sine eortice robur obdurat sblidum, duratque, ablataque rUrsum Vel nolens spolia amittes, ad meque redibunt. Non vel sic mollitus adhuc feruentis oliui Frigitur ardori. Fremitum sartaginis audis Nonne oleum querulum gemit anne tripudiat isto Subsultatque vado martyr Tormenta voluptae Plenal nec in medijs tanto dissluxerit ullus Deliciis luxu. Thermae, portusque salutis IEt quid martyrium, obsequii nisi gratia facti,

Quamquam animo infesto. Sic ergo Oleumque , Operamq; Perdidit in primo. Succedunt ordine fratres , Fortiaque euoluunt mox ipli exempla daturi. Diuersae est oleum, alterius ceroma palestrae.

Nartyrio dantur cuncti fratrisque, suoque. Antiquae fidei linguas , anathemata pendunt , Et fidei specimen, sectis in foedera dextris Sponsantur tacto , cunctique ad Olympica currunt, Praecisis pedibus , palmatque & praemia palmis Desectis rapiunt , unctique in regna sacrantur Vno omnes oleo. Lychni septemplicis instar

Matrem circumstant: omnes, ne plura; locuti

Elingues, tripodem, sua carmina, clibanus audit ;Et meliora ferunt, sileant oracula , Delphis. Hebrinim solida admiratur Graecia fata, Nec conferre suos, solo his sapientibus audet AEquales doctos numero. Inter funera mater Ploret Non plusquam lapis hic. In lumine risit Ipsa suas lacrymas alieno, Heroas adhortans Heroina, ac in cunctis mirata seipsam, Jam mater toties, toties iam martyr in uno Post septena die natorum funera demum

Exarsit, quos pramii sit, sociata planetis Adiecit firmamentum. Illos pone sequaris, Nulla superstitio, caelestia lumina, fratres. R Α-

257쪽

. Ex Leui.

EN tibi inaudita lite offert se macte, viator, Ad libertatem via: virtus magna prςi uir, Qua vitium fuerit sectari. Forte Nicanor, Infestis surgens odijs, Iudamque lacessens, . Vno omnes fisus se posse domare subacto, Et vincto totam Raetia vincere gentem; Captiuum inquiri iussit; confugit ad ensem . iIlle suum, nee pro voto egit, Vulnere aperto, Quam tota ut possemnors ipsum intrare, minore; Mos ille est morti, vix sera optantibus instat, 'Et propera inuitis ferrum ergo, urgente cohoree, Ignavum obiurgans, muro se misit ab alto. In libertatem ut praeceps velocius iret; Ne vel retro datum elisa ceruice perire, ' A tergo fugitivam animam prodire pudebar, t 'Magna nimis potius , vel sors maiore petebat . Emitti egressu. Delia fractus Se integer, agm Infregit, saxoque affusum hortatus , ad instar Suggestus, populum, daret aequa vi pondera verbis, Pensilia ipse suo de vulnere viscera fundens, Ambabus harsit manibus. Vis roboris ingens Impugnans semet, ludit, proicitque seipsum,

Et secura animae penetrales dextera sedes Scrutatur, mersisque altum saeraria mentis,

Praedo sibi exuuias e scita corde calentes Prodita

258쪽

ao 6 MUNDI SENECTUS.

'odigus evellit, sua vulncra vulnerat ipse; Seminecem populis se diuidit , ut sua donat Viscera, quae ruri sim non ut sua frangit ; & inquit: Haec libertatis , ciues, sunt ecce trophaea, Hic animus ne vel fibris vult cs se ligatus, . Proiicio vitae nodos, & vincula rumpo. Facundis & quis pro rostris verius unqtram Ista medullarum silada , & non sola medulla Suadae erat : Actaei ve sic superare laborans Vota senis, pectiis trans rimas ille loquentum Inspicere optauit, Verum hic Orator apertus Non vocem sol im, sed vocis & organa pandens, In sparsiim abiecit cum verbis viscera Vulgus. C securam hoc libertatis haruspice plebem l Qui sua sacrifica laniat , dum consulit exta :Ipse manu, & tutum saluumque enunciat omen. Antioche, hic frustra impatiente tyrannide laeuis,

Ingenuos. adeo non coges. Vincla minariSῖ ,

Sed libertatem stricto pugione recludunt. Nuros iste gradus demisit. Ferrea vincla iraitius haec rumpent, sua quam intestina reuellant. Nonne iugum at potius tenta, si frangere possis, Flectere vis frustra. Poterit vel inedia quidquam Proiectis quoque visceribus sed vitiere possunt. /Illa petist sponte eiaculantur, & arcubus ipsi . Sussiciunt neruos, quondam vi feriare, tyranne. Pro, quali ingenio pro libertatis amore Samitum i Ipse suum Titij inclementior hausit Vulture trans costas pectus. Vis pingere amorem Raetias sic e saxo se diuidat ipsum; Visceraque evacuet. Patriae ne dicito patrem, Sed matrem potius, fuso qui corpore latὸ Amplexus ciues, ceu mater gignere visus,

Atque suos libro; facere: o si crescere possent Haec

259쪽

Hare inspersilia i o tantum non semina robur. Vssa darenti Tandem meritorum de mortis honore Plenus, de exhaustis extis legauit euntem in Semianimes populos animum , vitamque recidens Ipse sibi, haud parce properauit munia Parcae. Consueti ossicijs fati nil debuit, & se Jam vacuum seipso maternam gessit in aluum, Et fracto integram dissoluit corpore mentem.

260쪽

Ex Leui.

NEMESIS,

C Elituum Nemesis, Diva o iustissima, nata

Numinis Empyrei, & fati cogentis alumna, Die, I euitarum stimulos patientia quales Suffixos sensit , generoso vi vertere maris. Martyria auderent Θ scio: post tormenta, necesque, Sanctorum enormem stragem, migrarat in urbem Desertiim , ciues etiam in deserta migrarant: Hae Patria infaustis non est felicior visa. Tu, virgo , aethereo solio delapsa iacentem Pontificem appellans Malatiuam, hae voce loeuta es: Quid cinerarium agis senium ε zelusne sepultus Hoe dormit cinere, at secus ille aeternus , in aeuum Iussus seruari, hae e flamma insopita, sacerdos Quam vigil obseruet. Nunquid , cum occidere possis Et liceat, cupis occidi Quam robur inane, Quod solum patiendo valeti Dabis ergo cruorem Totum, Relligio ut vivat. Demum ipsa per bit Exanguis. Contra armatos quin corripis arma Qui miseros faciunt, miseri te vindice fiant. Perge agedum, vivum extinctus te sentiat hostis. His punctus monitis praeclaros apparat ausus , Abs populo princeps, abs templo, arisque sacerdos. Caeli militiam, contra pugnare tyrannos, Se, natos, totamque domum in pia castra recenset.

Interea, bellum , Nemesis Diuina, dedisti

SEARCH

MENU NAVIGATION