De Atestinorum principum calamitatibus commentarii

발행: 1755년

분량: 161페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

CALAMITATIBUS

LUGDUNI BATAVORUM-

5쪽

Vidi stib sole in loco uicit impietatem , S in

Deo justitia iniquitatem. Ecese. 3. I 6.

6쪽

CALAMITATIBUS

COMMENTARII.

I pro luctuosissima historia , quam conscribere aggredior, gravissima mihi pericula im

penderent , nullam ce te animo meo Vim me

tus adhiberet, sed Veritati solummodo , meaeque existimationi consulerem. Verum A a etsi

7쪽

4 DE A TESTINORUM etsi omnia aliquando fuerunt ad perniciem profligata, nil mihi aetate nostra pertim scendum video : immo illa me cogitatio summopere recreat, quod de duris ace bissimisque Atestinorum Principum calamitatibus dissero, dum Benedictus XIV. R. mae regnat: is etenim pravos Pontifices labem flammamque Christiani orbis appellans, optimorum gloriam adaequavit. Quae igitur decretis, codicibus, ac publicis auctoritatibus munita in medium a gravissimis scriptoribus prolata fuere, ad γruditorum commodum , atque imperit

rum notitiam perstringam , quamplurima adjiciam, nonnulla vero magis occulta silentio praetermittam , ut rationem habere vidςar dignitatis eorum, qui Atestinae F, miliae sempiternam noctem offundere exΟ-ptarunt.

8쪽

CALAMITATIBUS. sA proposito egredi non arbitrabor, si de Atestinorum nobilitate perpauca praemittam, ut ignominiarum , quibus fuerunt appet, ii , acerbitatem penitus aequi judices sentiant. Vetus opinio est, firmissimisque munita argumentis, Atestinos a priscis Hetruriae Marchionibus originem ducere: eorum autem nomen, potentiamque floruisse seculo IX. omnes historiae narrant, omnia Vetustatis monumenta testantur . Laetabatur

Italia postmodum, singularis eximiaeque naturae Principes, admirabili quadam continuatione procreatos, suo diu in sinu Qvisse, nec Unum ex Nepotibus avitum esse domicilium mutaturum cogitabat. Verum dum Superi maxima in Atestinos congerebant ornamenta , non unius tantum, sed vastissimarum regionum decori , & felicitati considebant . Quapropter saeculo XI. Guelsum Iv. filium

9쪽

6 DE AT EsΤINORUΜfilium Aggonis ii. ac Fulci I. fratrem designarunt Bavariae Ducem, cui tunc ad Oriem tem solem Pannonia terminos constitu bat. Magna fuit ejus gloria, magnae opes, vastum imperium, ac successores semper pintentissimos habuit. Illos ipsos Italia vidit Spoletii Duces , Sardiniae Principes , Hetruriae Marchiones, Dominosque Matildae

patrimonii, quod erat amplissimum. Germania vero, Bavariae, Saxoniae , Regionis Palatinae ad Rhenum, necnon Brunisicensis , & Luneburgensis , aliarumque Pro-Vinciarum principatum eos consequutos fuisse, gloriatUr. Ad Guelso-Atestinorum auctoritatem demonstrandam silentio praeterire non possum, quae de Henrico Leone Ioannes Isaacus

Pontanus posteris commendavit: se Poten-- tissimus, is ait , omnium Europae secunis dum

10쪽

CALAMITATIBUS. Tri dum Caesarem, ac Reges Princeps est ii, itus, utpote quia sinu pene Adriatico ad usque Codanum mare, Oceanumque Germanicum Boiis, Suevis, Rhetis, Vimia delicis, Noricis, Chaucis , totique Saxin

,,niae imperitaret. Recte tamen Pont,

num sapientisi1mus Muratorius redarguit: nam perpaucos etiam Reges Henrico fuisse potentiores, ejusque, NI patrui imperium a Balthico ad Tyrrhenum mare patuisse an, madvertit. Habuit ex hac progenie Romanum Imperium Caesares, necnon UOlfem-hutielenses Duces, qui nobis in Carolo, populis suis magis, quam sibi Vivente, optimi Principis expressam imaginem reliquerunt : Electorem habet divitiis, numero militum , ac regionum vastitate praedicabilem: Magna autem Britannia Regem amplissimum, ita ut familiae antiquitati dignitates,

atque

SEARCH

MENU NAVIGATION