Institutiones canonicae, civiles, et criminales cum recentiori praxi Romanae Curiae ... Opus in quatuor tomos divisum auctore Petro Antonio Danieli ... Tomus primus quartus Recentior praxis Romanae Curiae ad Emum, & Rmum d.d. Joachimum Ferdinandum Po

발행: 1759년

분량: 428페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

ROMANAE CURI TIT. XIV. Irr

natoribus debet haberi, eique jus est concurrentes preferre,&Datariae prssentare, immo eidem pariter committi solet concursus recognoscere extraUrbem,&, ut inquiunt, in partibus habitos, antequam Congregationibus Card.exhibeantur,ut ab iis juste ne, an injuste recurrentes fuerint ex desectu scientiae a Parochiis per ordinarios exclusi, iudieium proferatur.3. Habetque ulterius idem Viearius saeuitatem amplissimam in approbandis Presbyteris tam secularibus, quam regularibus ad consessiones , de quo Monacellus ca), & Rigantius immo etiam extra Urbem ex peculari privilegio , de quo Benedictus XIV. agit e) , Capuccinos eligit, approbatque,

ut in Pontificiis Triremibus remigum , aliorum que in iis degentium consessiones excipiant. q. Inter caeteras vero praeeininentias , quibus idem Cardinalis prς pollet, est facultas altera , quae caeteras supereminere videtur, promovendi Clericos non solum Romanos,sed etiam exteros, ipsosque orientales,qui Romae morantur, adeo quidem, ut etiam

si habeant literas dimissorias suorum ordinariorum, nonnisi praeeunte licentia Cardinalis Viearii , &examine in Urbe coram ejus Examinatoribus Synodalibus habendo, valeant ordinibus initiari; qua tamen in re religiose exequi debet idem Viearius constitutiones Apostolicas, signanter Clementis VIII.& Alexandri VII. inei p. sostolica Urbani VIII. incipien. Aserem, Innocentii XII .inelyun. latores, aliasque per extensum relatas a D. Romu-aldo Honorante ι . 1 Tom. IV. P S. Neque

132쪽

s. Neque in hac ordinationum materia praetereundum arbitramur, quod eum P. Hieronymus

Andreucet Societatis Iesu brevem quemdam tractatum edidisset anno i sa. de Episcopis Ca dinalibus Suburbicariis , in quo asseruerat, & deminonstrasse erediderat, polle eosdem Suburbicarios Episcopos in Cappellis suorum Palatiorum in Urbe subditis suisTonsurana, Minoresqueordines con

ferre, non obtenta CardinalisVicarii saeuitate, cumque de hoc a cl. mem. Cardinali Guadagno pro eo, quoVicariatus iura Zelo tuebatur, eertior factus suis

set Bened. XIV epistolam deere talem sibi directam obtinuit, qua ex solidis fundamentis idem Bene dictus XIV. ostendit, excepta prima Tonsura x alios quoscumque ordines ab Episcopis Suburbi - , cariis incolisulto Vicario in Palatiis suis conferri

non posse. .

6. Inter haec vero fundamenta principalius est decretum Τridentini 6. S reformas. ubi literaliter legitur,usui vi ops liceae , cuiusvis privilegia praetextu , Ponti caua in alterius Diarce ex ero, πω de Ordinaris Ioel expressa iacentia . Prosertur etiam Constitutio Alexandri VII. quae est Is ia6. de Episcopis Suburbicariis, qui lassi aganeos non habeant , ubi disponitur , Clericos

pro ordinatione ad Cardinalem Vicarium remittendos ; dc tandem inconcussa adducitur observantia ,

quae est optima legum interpres , vi cujus ab Episcopis Suburbicariis licentiam Cardinalis Vica - . xii requiri peripetuo consuevisse supponitur , aqua quidem non recedendum concluditur , ut iusius videre est in eadeni Epistola Benedicti XIV. edita anno I IS. ex Typoβraphia Camerali. 7. Ex eadena insuper ordinaria jurisdictione vi-

133쪽

ROMANAE CURIAE T I T. XIV. ris

Viearii descendit, quod ne dum etiam Apostolica

Sede Uaeante elus auctoritas perseverat , ut observat Fagnanus sa), verum etiam ex speciali privilegio , quo alii caeteroquin Vicarii Episeoporum destituuntur , potest Dioeeesanam Romani Cleri Synodum indicere , & pro libitu congregare , ut constat ex decreto relato in constitutione Pauli III. q. ro. Bullarii to no primo , ubi ordinariis saeuitatibus Cardinalis Viearii haee superadditur ,

υποdam in Romano ciero pro correctione malorum morum , stro nee tale is Claro ocearen- re, ubI, uando libuerit celebrandi, eongregas - Η Ο e. licet nunquam , aut perraro eadem Syno dus congregetur, cum praesentia pontificis , de Congregationum Card. vigilantia, opportune illa praeeaveantur absurda, quae, unodorum convi,cationem es.sagitant, ut notavit Benedictus X lv. b) . 8. Varios autem habet idem vicarius ministros, ut expeditius negocia omnia absolvere possit, praesertim vero Praelatos duos, unum in Episcopali ordine constitutum , ut eo absente , vel impedito Clericorum ordinationes habeantur , qui vicesterens dicitur , alterum vero I. C., & in legati materia versatum, qui Loeumtenens eiusdem Vicarii vocatur, a quo quidem eaussae contentiose definiuntur; quibus accedit 'Togatus Cri ininalista pro eaussis Criminalibus, qui Loeumtenens Criminalis eommuniter dicitur ; a quibus tamen omnibus ad eundem Card. Vicarium in casu gravaminis rite provoeatur . Olim quidem ex Conl iturione Pauli III. ius quoque erae Vieario visitandiEecletias Urbis, earumque ministros

134쪽

Visitationis, de qua alibi agemus, ex Card. ,3c Prae .sulibus constituta , eujus exequutores sunt iden1 Vicarius , & Vicelerens . Neque est praetereundum praeesse etiam eundem Vicarium Congregationi, quae Praesectorum dicitur,eorum scilicet, qui bonae disciplinae Urbis praeficiuntur, quae quidem ex ministris ejusdem Vicarii, & ex vigintiquatuor Parochis constat. 9. Diximus supra, a Locu in tenente Civili casus contenti as de ιν i , nam vigore Constitutionum Apostoli earum, signanter vero Pii IV. a quo Vicariatus officium Cardinalium Collegio fuit unitum,& incorporatum, licet xntiquitus etiam Praelati liminplices, & quandoque etiam Regulares ad Vicarii munus assumerentur procedere solet Cardina. lis Vicarius , sive per se , 3c immediate , sive me.

diate , vel ope Vicelerentis , vel ' Locumtenentis, vel utriusque., in omnibus caussis, summariis sciliceri, exequutivis , & Ordinariis ad instar Tribunalis A. C. omnium locorum piorum , perso narum Ecclesiasticarum , atque indistincte quando cumque Ecclesiarum , 3c Clericorum mixtura conscurrit, ita tamen , ut si pretium , seu valor rei in cauliam deduinae summam 5cutorum riginti quinque sorsin excedat, &.controversia sit inter Laicos, possit aequo jure caussas eorumdem Laicorum absolvere, eamque summam, si res in caussam deduc a non attia gerit , eo solum casu possit a Vicario cognosci, quo, ut diximus, Clericorum , vel Ecclesiarum mixtura ,

IO. Eodemque prorsus modo,quo coram A C.eaucsas agitari infra notabimus, nimirum in casu gravaminis recurri ab A. C. ad Auditorem Camerat met, vel ad Signaturam, iuxta quantitatem, seu valorem rerum controversarum: ita in casa gravaminis a Lin-

135쪽

ROMANAE CURIAE TIT. XIV. xi

cu tenente , vel Vieelerente Cardinalis vicarii , vel ad eundem Vicarium mel , vel ad Signaturam poterit provocari . it. Quamvis autem aliae Constitutiones favore Cardinalis Vicarii , ejusque Tribunalis superacee serint, ampliorque olim extiterit in foro etiam contentioso ejusdem auctoritas; immo vigore Con stitutionis Clementis X. editae die ia. Augusti i67s. quam confirmavit Benedictus XIII. Constitutione edita i6. Kalendas Septembris ι a , & Clemens XII. Constitutione edita anno I733. , cumulativa concessa fuerit eidem Vicario cum omnibus Iudicibus ordinariis Urbis potestas ae jurisdictio in causeus etiam Civilibus, & Criminalibus , necnon in causisis Latealibus, 3c prophanis : a Benedcto tamen XIV. Constitutione incipien. nuantum 4 . edito IS.

Kalendas Marti i7 i. ιom. I. suit eadem revocata,

o facultatesViearii ad eum statum fuerunt redactae, in quo erant ante reformationem Pauli U. , idemque cautum est. ab eodem Pontifice Benedicio XIV in altera Constitutione incipien. Romana Curiae, edita die a i. Decembris I 7qS. , quα es , II. eod. ton: i. BHlarii, de qua uberior infra sernio

redibit. . R

. I 2. Utraque autem Constitutione decernitur privativa jurisdictio Vicarii circa contraictus initos etiam in sorma Camerae , quoad loca pia , oc pers nas Ecclesiasticas Urbis; item sit per matrimoniis ,& super institutione beneficii, in causis eontra Clericos Romanos , 3c contra Ioca pia cumulati vacicum solo Tribun . A C., locus praeventioni decernitur . Si vero ipsi Cleriei conveniant , nullaia iurisdiistio, nisi de paciscentium expresso conseosu,

sabilitur; Privativa item tribuitur facultas inter-

136쪽

ponendi decreta in contractibus Regularium ;Caussas vero mercedis, & sui iam am 2S. Scutorum non

excedentes judicari posse decernitur tum a Guhemnatore, tuna a Vicario, etiamsi sit obligatio Camer Iis; eundemque demum Vicarium admittere posse aere alieno gravatos ad Beneficium Cap Odoardarde solationibus, in iisdem Constitutionibus stabi.

litur , aliaque opportune superadduntur .is. Praescindendo autem ab enunciatis saeui eatibus, praesertim in dicta Constitutione stuantum Cardinati Vicario attributis, & in Constitutione alis

teraRoinianae nae renovatis, reliquat omnes,quae virusore antiquarum Constitutionum eidem Vicario competebant, fuerunt a Benedicto XIV. in iisdem duabus Constitutionibus abolitae, dc revocatae , isque cohaerenter ad Constitution m alteram Inno centii XII. incipien Romonus Pontifex, quae per extensum in citata Constitutione unιum Benedicti XIV. repetitur, & eonfirmatur . Inter has vero antiquiores facultates principem ea locum obtinebat,qua Neoph torum eaussae privative coram e

dem Cardinati Vieario cognoscebautur . Quamvis autem rationabile videretur hoc privilegium , ne scilicet recens ad Fidem conversi , eorumque filii per varia Tribunalium subsellia divagarentur , N a propriis occupationibus quibus victum quaerere sepe

eogebantur, distraherentiir , nec incongruum etiam

videretur,hujusmodi privilegio alios etiam adFidem allicere , eo prorsus modo , qui, aliis etiam iuribus hujusmodi Neophyti fuerunt a Sancta Sede decorati; eum tamen sensim , de sine sensu privativa hae jurisdictione Cardinali Uieario eoncesta iidem ab terentur , tam in dicta Constitutione Romon ut ab Innocentio XII., quavi in alia 2Dνniam a Bened

137쪽

ROMANAE CURIAE TIT. XIV.

cto XIV. Iudicibus ordinariis causi, omnes Neophytorum fuerunt attributae,sublato privativo iure, quo Cardinalis Uicarius in illis olim perfruebatur . . 34. Diximus,atris etiam privilegiis Neophytos suisse decoratos ; firmum quippe , & eonfiantissimurn est,recens ad Fidem conversos exConstitutione Pa Ii III. incipien. O menter , quae est in Bullario 3 a. confirmata , Sc ampliata a Clemente XI. in constitutione incipien. Pro Mandae , cives evadere illius urbis , in qua Baptismum aeeepere , unde Rota Romana a asseruit, eosdem Nobiles etiam fieri, si

post Baptismum , viles mechanicasque artes non exercuerint , ut notarunt etiam Tonellus , Sessa

de Iudaeis e ,aliique; certumque insuper est eosdem ad Ecclesiasticum statum assumptos ad quaelibet beneficia habiles esse, ut post decretalemAlexandriIII

in east. Eam re,de refcripsit, advertunt Lambertin.

mant , ad quaslibet dignitates idoneos reputari , ut reserendo Constitutiones S. Pii U. incipim. Hora us, 3e Gregorii XIII. inci plen. Muneris nosm notarunt Consectus ) , & Laurentius Peyrinus Quibus accedit privilegium exenaptionis a patria potestate , & consequutionis paternae haereditatis , si Christianam Religionem assumpserint b, quod retulimus in nostris Institutionibus Canonicis Nemo autein,qu i in jure Canonico non sit undequa que jejunus, a mabit, ex adempto jure privativo

138쪽

causarum ad Neophytos pertinentium, quo Cardinalis Vicarius fruebatur , haec pariter , aliaque hujusmodi privilegia revoeata fuisse , quum exploratissim sim sit juris nostri prineipium, privilegia esse strictissimi juris, & ex ablatione unius , alterum non intelligi revoeatum . Idque pari jure erit affirmandu in de favoribus, & praeeminentiis , aliis quomie Collegiis, vel personarum coetibus attributis;quamvis enim vigore citatae Constitutionis Is nocentianae , R Benedictinae fuerint ablatae a Card. Vicario, vel a Cardinalibus Protectoribus facultates eorum ea ussas cognoscendi, atque omnia ex integro ad Iudices ordinarios suerint remissa, s quae tamen privilegia , '& jura ipss fuerunt aSancta Sede attributa, nec expresse , & literaliter revocata leguntur , in suo robore manent. Uberiora vero de Card. Vicario profert citatus Coheli. a . Nunc ad Auditorem Camerae , qui alter est, & quidem praecipuus Romanae Curiae Iudex , operae pretium est , descendamus.

TITULUS XU.

De Auditore Camerae .

QVemadmodum diximus supra exemplo Epis

coporum ultra Archipresbyterum b ), qui

est Cardinalis Vicarius, vel, ut alii malunt, Poenitentiarius , Archidiaconum quoque Romanos Pontifices in repraesentantia Episcopi Urbis assumere eonsuevisse ,& Camerarium in locum Archidiaconi suseepisse , ideoque ad illum antiquitus privative spectat se cognitionem eaus arum Forensium ,

cona

139쪽

ROMANAE CURIAE TIT. XV. retr

& eontentiosaru .n , quas Summus Ponti sex per λgravioribus curis praepeditus , aut ope Cardinalium discutere , 3c definire nequibat ; Ita sane eum similis ratio multitudinis curarum , dc negociorum eundem Camerarium a caussarum earumdem discussio ne retraheret, primum quidem Auditorem propria auctoritate assumere coepit , deinde verb designariis , & eligi a Pontifice consuevit ex spe stabilissimo Clericorum Camerae coetu , qui olim septem, nunc ad duodecim extensii stint , cui quidem caustrum ea rundem Forensium trutina suit universim demandata , ut advertit inter alios s e laudatus Ca

dinalis De Luca so) .

a. Ex summa vero hujus muneris amplitudine , atque praeliantia , nedum Clericus ille , cui talis provincia concreditur , unus est ex Praelatis purpurae proximis, verum etiam , excepto Gubernatore , qui munere Vice Camerarii fungitur , omnes alios Praelatos, ipsosque Patriarchas praecedit , quorumoninium Judex competens dicitur , cum vero ob negociorum frequentiam , atque farraginem, Auditor iste omnia per se ipse in recognoscere , & expedire nequeat , tres Loeum tenentes , duo stilicet Civiles ex Praelatorum albo , δι unus Criminalis Togatus Pontifice pro ejus levamine deputantur, quorum alteruter, quoties alieti jus caussae ex partium consensa judicium alter incoeperit, in alterius materiis se ingerere nequit , nec potest re non integra a partibus recusari . Novimina vero Constitui. Pont. Benedicti XIV duo superadditi sunt pro criminalibus causis Alsessores , iisdemque gradibus , 3c honoribus perfruuntur, quibus Ponentes Consultae perfrui solent , ut sustus advertim v, in I ii. si tutionibus Crimi

140쪽

haa ' R E CENT. PR AXIS

nalibus a) , ubi criminalem hujus Praesulis aut horitatem exposuimus . Acceduntque tandem ultra domesticum , propriuinque Auditorem, quinque Notarii , qui in praeclarissimo hoc munere Auditoris

Camerae congregationem componunt, ex constitutionibus Apostolicis , & signanter Pii IV. constitutione 74. , ut advertit Rido Iphin. b , & praeventi venotaverat Gravat . ad Vestrium ι) . - Eo autem jure , quo Ponti tex ipse non solas Urbis, & Distri Aus caussas, sed totius Orbis potest cognoscere, simili privilegio Auditor Camera , quasi ejus Vicarius decoratur, unde ex duplici. gladio , spirituali nempe , & temporali , quem λChristo Domino Ponti sex habuit, temporalem quidem pro Urbe , & Dil trianu Gubernatori datum , de quo infra , Spiritualem vero pro toto orbe Auditori Camerae concreditum affirmat citatus Vestri u S; q. Diximus , Spiritualem gladium pro toto orbe

Auditori Camerae fuisse concreditum , unde ratione illius potestatis, α juris , quo Pontifex ipse in gradu saltem appellationis caussas omnes cognoscere polset gravamina partibus illata reparare, ad eundem Auditorem Camerae sententiae aliorum Judicum totius orbi L devolvuntur. Praesertim quia si olim communis Patria Roma dicebatur e) , multo magis id est assirmandum translato in Summos Pontifices Imperio , vi cujus translationis Romana urbs Orbis magistra peculiari quodam Elogio designa

SEARCH

MENU NAVIGATION