Institutiones canonicae, civiles, et criminales cum recentiori praxi Romanae Curiae ... Opus in quatuor tomos divisum auctore Petro Antonio Danieli ... Tomus primus quartus Recentior praxis Romanae Curiae ad Emum, & Rmum d.d. Joachimum Ferdinandum Po

발행: 1759년

분량: 428페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

ROMANAE CURIAE TIT.XXXVII. 3o TITULUS XXXVII.

De Congregatiοπe Immunitatis . Ulm impense curaverit Apostolica Sedes , ut debita locis , rebus , & personis Deo dedicatis Immunitas illaesa , & sarta custodiretur; ex alia vero parte ne Delin

quentes , & Rei eadem Immunitate abuterentur , aut extra sacrorum Canonum fines eadem Immunitas arbitrarie extenderetur cumulatissime visum est

in Institutionibus Canonicis o) , ubi Immunitatis originem , species , , effectus abunde protulimus. Cum igitur expediret, certum aliquod Tribunal institui , quod occurrentibus dubiis circa eandem immunitatem , quae a Laicis praesertim excitantur, commode pos et adiri , provido hinc opportunoque eonsilio S. Mem. Urbanus Oetavus Congregationem hane jurisdictionis , & immunitatis Ecclesasticae erexit. Diximus , ab Urbano Oetavo hanc Congregationem erectam ; antiquitus enim per alteram Episcoporum & Regularium negotia ad immunitatem spectantia tractabantur, ut asserit Cardinalis De Luca b) , quamquam incerta res undique sit, Dum vivae vocis Oraculo, an per decretum Consilio-riale , aut per Constitutionem aliquam, quae in Bullario ejusdem Pontificis relata non sit,eadem institutio fuerit acta . a. Privativa porro immunitatis cognitio , quae huic c ongregationi reservatur , extra iudicialiterti summari e plerumque exercetur per Epistolas ad Nuncios , aliosque Praelatos directas, quibus provi-

tecta

322쪽

siones, & resolutiones captae praeviis necessariis i formationibus denunciantur . 3. Quod si contingat, caussam aliquam graviorem proponi , ea quidem per Praelatos a Pontifice deputatos , & mediante restri istu ex processibus , .

ab Ordinariis , aliisque Iudicibus transmitti soliti xe tuto , Cardinalibus hanc Congregationem componentibus referri consuevit. Immo plerunque quatuor sunt Plaesules stabiliter , dc fixe ad hanc Congregationem deputati , Secretarius scilicet , unu B ex Auditoribus Rotae, unus ex Clericis Camerae , &Aovocatus Fisci, ultra alios pro arintrio Pontificum selectos . Praeest quoque huic Congr 'gationi Cardinalis, qui Praefectus dicitur , sigillum asservat , quique regulariter se: uel in mense Congregationem convoeat die Martis in Palatio Apostolico habendam; & si graviores controversiae contingant Pontificeni adit; ut quatenus iuridica remedia non prossint immunitatis Ecclesiasticae restaetarii, prudentibus illis, & oeconomicis temperamentis,ac provisionibus

compellantur , quas reruni circi imitantiae suadeantis

q. Caeter uni principaliores Caussae ut hac Congregatione propositae , praescindendo ab illis , quae cum Supremis Principibus pertractantur , quaequo

per organum Secretariae status , aut Congregationis particularis resolvuntur , rediguntur ad examen criminum , quae immunitate non gaudeant juxta

Constitutiones Apostolicas in iisdem Institutionibus nostris Canonicis allegatas, ve I super modo , v CIsuper loco capturae, prout etiam super vectigalibus ,& Gabellis , quas Magistratus , vel Communitates Saeculares personis , & locis piis imponere audeant. Circa quae quidem negocia qui resolutiones , di decreta a Congregatione Immunitatis edita in

unum

323쪽

noM ANAE CURIAE TIT. XXXVI.

unum ciuieeta desiderat , adeat petrum Andream Riccium Abbatem Generalem Congregationis Resor. S. Bernardi Ordinis Cilherciensi urn , qui Typis saurinensibus an lao 7 9. Synopli in eoru de iii accurate evulgavit. Non est tamen pro coronise de praetereundunt,ad satis tenuem molem hujus Con. gregationis negocia aetate nostra suisse redactam , cum Benedictus XIV. summo' , quo effervit zelo consensions & pacis inter Sacerdotium , & Imperium, varias concordias cum Principibus Laicis in vel it. Concordata porro celebriora sunt inter Sanctam Sedem , & Regem babaudiae , quae impressa leguntur typis Taurinensibus anno i ql. ,. quaeque refert Rigantius s. ab . Alia item exrant inter S. Se-dem , oc Regem utriusque Siciliae typis Neapolitanis , quae resert idem Rigantius si j ; de demum concordata circa beneficia vacantia in Hispaniis his accesserunt, quae licet non impressa , nee typis adhuc quod sciamus a inandata , omnibus tamen nutissima sunt ..

TITULUS X X X v I r.

De Congrega Ione Fabricae.

UT satiscentem , ac ob sui vetustatem restauratione indigentem Basilicam Sancti Petri in ampliorem sermam Suianni Pontifices redigerent , pari animorum foedere , & Eelo conspirarunt . Iu- Isus porr5 II. in Constitutione incipiente Liquet squae est a M. uberrimas Indulgentiarum gratias illis

324쪽

concessit, qui eleeinosynam , aut operam eius structurae conferrent , commissariosque huc illucque pro eleel nosynarum collectione transmisit , eorumdemque Commissariorum facultatem Leo X. Coninstitutione Io. ampliavit , statuens eos posse pia,&incerta Legata Fabricae applicare. His vero iaculta tibus cum Commissarii abuterentur, Clemens VII. Constitutione tertia Collegium 6O. virorum ex universis Nationibus selectorum instituit, a Iurisdietione Cardinalis Archipresbyteri ejusdem Basilicareos eximendo in iis , quae fabiicam respicere possent, iisque facultatem concredidit Iudicem deputandi , qui debitores compelleret, illudque Collegium eo usque creditur pervavisse , donec aedificii moles . ad designatam ab initio formam redacta vi deretur. Sixtus item U. Constitutione io a. Cardinali Archipresbytero jurisdictionem supra hoc Collegium attribuit cum facultate eosdem viros mutandi, corrigendi, aliaque decernendi , quae in fabricae commodum redundarent. Clemens ulterius VIII. Constitutionibus praetermissis aliorum Pontilicum , Consuutionetestima , di octava eodem Collegio suppresso , peculiarem , Congregationem fabricati erexit , in qua praeter Cardinalem Praesectum , designatosque alios Curiae Praelatos, nempe Auditorem Camerae, Thesaurarium, Praesectum Apostolici Palatii , Decanum S. Rotae, & unum ex 'lei ieis Praesidentibus Camerae , nec non Iudicem ordinarium ipsius Fabricae, eiusdemque fabricae Generalem laconomiam , tan quam Congregationis Secretarium, de Fabrica: Advocatum , plures alios dinales , & Praeliatos adjunxit , cum Perito ratiocinatore , qui computorum re visioni praeesset, alteroque Ministro , qui in fabaicae dii uetione se inge

re Diuitiaco by Corale

325쪽

ROMANAE CURIT TIT. XXXVII. ara

reret , easdeinque Constitutiones Innoc. XII. Constitutione III. DI Gui Bulliario fol. I 2. confirmavit ,& tandem Benedictus XIV. Constitutione incipien mania 3 s. ejus Bullar tom. IlI. easdem pariter declaravit , confirmavit , dc ampliavitia 1

Ad duas autem clasi es haec Congregatio dividi solet, seu duae hujus Congregationis species recen sentur ; una dicitur 13Hor , ex Cardinalibus si in ut ,& Praelatis composita , eaque grueralia esiam voca

tur ἱ altera , seu partieularis ex ossicialibus,& ex antiquiore ejusdeni Congregationis. Cardinali, seu ex Praesedio uti capite constituta . Utraque V ro Congregatio duo caulsarum genera distinguit, quarum aliae sunt contentiola , oeconomicae aliae . Iacontentiosis porro pro Urbe , ac Statu Ecclesiastico agitur contra Defunctorum haeredes , vel alios , ad quos spectat pro piarum dispositionum exequutione, aut cum Legatariis , qui incapaces praetendantur ,

seu quod iis exclusis fabrica subingrediatur, quod quidem in iis praesertim casibus accidit , quibus vel ob propriam incapacitatem , sive iuris , sive facti,

vel quia ignorant , cui haereditates , vel legata tradere debeant , ex quo is est undique incertus , fabricae sunt applicanda , ut lati ux ostendunt Quaranta , oc Ursaya a) In quibus faene controversi ix in prima instantia ad instar aliorum Magistratuum per supradictum Iudicem fabricae sententia profertur , &si suspectus is sit, Praelatus alter hujus Congregationis a Cardinali Praesemo deputatur, idque procedit, si causis sint appellabiles , si enim fuerint executivae, coram prςdicto Cardinali Prs isto summarie di- scutiuntur , ejus ue definitioni si partes non acquieverint, ad plenam Congregationem deseruntur ; nia

sori

326쪽

forte de graviori aliqua caussa tractetur , qtig pre-vio voto Rot g resbivi quandoque consuevit , ut

notavit Cardinalis De Luca a) .

s. Ad oeconomicas autem hujus Τribunalis sa- cultates quod attinet , eae porro reducuntur lx sumptibus pro sarta recta servanda fabrica Templi S. Petri , aliisque Uaticanae Basilicae opportunitati bus perscrutandis , quos quidem si quingentorum

scutorum summam non excesserint , etiam line Confregationis particularis , aut SiΗnmi Pontificis a Gsensu Cardinalis Praesectus, una cum Oeconomo fieri

jubent , alias enim Congregationis particularis judicio subjiciuntur , eui quidem Congregationi singulis q. mensibus computa generalia erunt exhibenda , eaccitata Constitui. Bened.XIV. incipien. v I δ. Iom. 3. Buuar. qui novam Congregationem ad d irigenda negocia oeconomica ex Cardinali Praefecto& tribus Cardinalibus compositam provide se rexit ; & quemadmodum in Congregatione Generali bis quolibet anno haberi a caussas contentio sas, ita in dicta oeconomica particulari Congregatione caussas rerum ad oeconomiam spectantium tractari mandavit 4. Compositio porro una est ex frequentioribus materiis , quae ab hac Congregatione , vel ab ejus Secretario expediuntur , cuius nomine intelligitur remissio , seu condonatio Millarum non celebratarum , pro quibus recepta est eleemosyna , vel fructus in caritativum stipendium pro earum celebratione , & applicatione addicti suerunt in diveris usus erogati. Myamvis autem certa plane res sit, tam condonationes easdem , quam reductio

327쪽

pos, aliosque ordinarios in iisdeni se polla immiscere, errant tamen , qui reduehiones , cum condonationibus , seu rem in ionibus gratis confundunt; reductiones enim Miltis in futurum celebrandas, quaeqire ob tenuitatem reddituum diminutorum celebrari non possunt, respiciunt, easque per organum Congregationis Concilii relaxari supra asseruimus a);Condonationes contra circaMisi as in prς teritu ninon celebratas , & pro quibus eleemosynae receptae sunt, ut innuimus , diriguntur , quaeque per CongregationemFabricae praevia compositione ab instantibus iacienda condonantur , perpensis tamen prius omissionum caussis , aliisque cireum stantiis animadversiis , uuae condonationem eandem concedi flagitant , vel denegari . Verum si condonatio , ut plerumque accidit, indulgeatur , non aliter id fieri solet , quam congruum per instantes Missarum numerum ab aliquibus Cappellanis huic muneri destinatis in Vaticana Basilica celebrari faciendo , naodi- eamque aliquam eleemosynam , quae compositio dicitur, persolvendo, praeter reliqua opera pia juxta , facti circumstantias iis imponenda , qui condonationes expostulant. Imo condonationum , seu remissionum rescripta , ut fraudibus occurratur , sequenti clausula debent esse munita juxta Constitutionem Innoc. XII. supra citat. Monitor esse soluit Sanctuarius, condonationes , ct reductiones ab e

dem ride non ni ex rationabili causa , seu infuscommiseratione , compo tiones vero a diri fakrica attentis fuit facultatibus,seu privilegiis, non ni ex ea a pariter rationabili , , eum clausulis opportunis , ct praesertim cam tua , dummodo malitiose Tom IV. R r non

328쪽

non omiserint, animo habendi compositonem, alias gratia nullo modo ofagetur . 3. Frustraque hinc, imo cum mani sella veritatis iniuria aliqui conqueruntur de hujus Tiibunalis institutione, vel atterentes in praejudicium , 8c detrimentum ordinariae Iurisdictionis Episcoporum Congregationem hanc inititutam fuisse , quorum

auctoritas. in contumaces , & negligentes Legatorum pior urn exequutionen , certis fuit, ut inquiunt,

limitibus definita , atqui' coercita , vel quod plus est temere j ad itantes,telonium hoc esse expiscandis aliorum pecuniis destinatum . Prima enim objectit pars facile solvitur advertendo, non ad omnes aeque regiones. huius Tribunalis auctoritatem protendi sita ut in locis eidem Tribunali non subjectis integra maneat Episcopis hujusmodi herum potestas . Urget vero ulterius, memoratum Tribunal in ipsis sibi subjectis. locis jurisdictione in sua in exercere non posse , nisi. ad supplendam Episcoporum negligentiam ς. ab obitu namque piorum testatorum integrum anni spatium iisdem Episcopis datur , quo la bente nihil fabricae Tribunal aggredi potest, juxtae Constitutionem 3. 3c 9. Clem. VIII. nec niti post

evolutum ab obitu testatoris annum piarum volun latum executioni se immiscet, eo plane modo,quo

in aliquibus Synodis XIV., Z .XV. saeculi legitur definitum , ut si intra annum executores a Testatore designati ejus voluntatem non implevissent , hujus executionis cura ad Episcopum devolveretur, ut notavit Thomassinus. a) , 3c advertit etiam Benedictus XIV. b) , qui etiam apposite subdit, pro

casu , quo nec Episcopus intra. anni spatium Legatorum io De Renessi iis ιοm. lib. I. cap. 2 q. u. IO. σ II. ba De unod. Disces lib. I S. cap. II. s.

329쪽

ROMANAE CURIAE TIT. XXXVII. 3 is

torum piorum , onerumque Missa ruin executionem

fuerit aggressus , neque post annum Tribunal fabri eae qui l quam prς stiterit , & rebus utrinque acquiescentibus longius spatium temporis forsan effluxerit , loeum cumulative inter Episcopum , R Fabricam superet , & rei notionem ad eum spectare ,

qui primo praevenerit ; idque testatur etiam Ursa ja u), qui in compendio privilegiorum hujus Tribunalis casus omnes exponit , & in specie designat , quando suis privilegiis uti, vel non uti Fabrica . ipossitis 6. Hactenus verb dicta iacile etiam evincunt de mendacio , & calumnia eorum querelas , qui sa-bricam telonium esse ad extorquendas aliorum pecunias destinatum affirmant , nihil enim rationabilius est , quam quod piae desunctoruin voluntates exeeutioni mandentur, & quatenus id negligatur , nec Episcopi, aliique ordinarii adhibitis Iuris remediis negligentes adstringant, si vel ex incapacitate haeredis , vel Legatarii , vel iniuncti operis incertitudine pia opera a Desunctis injuncta in pendulo maneant , Apostolica Sedes eo meliori modo, quo fieri potest , implendae Defunctorum voluntati sedulo invigilet ; nulla vero excogitabilis est melior ratio ex praesumpta etiam Defunctorum voluntate pias hasce dispositiones exequendi, quam quod

pecuniae inde colleetae in reparatione , ampliatione,& conservatione Vaticanar Basilicae erogentur, quam

totius Catholici Orbis pietas , A Fidelium ad eam confluentium Religio summo honore , & cultu undi que dignam perpetuo reputavit ; atque isthaec quo-- que ratio fuit, per quam in albo , 3c numero Congregationum in bonum totius Orbis erectarum hane R r a quo

330쪽

quoque recenseremus . Ut vero nihil huic pariter materiae desiderandum supersit, pro coronide niai praeteribimus, ab eodem Bened. XIV. in alias citata Constitutione Romamr Curiae, edita a I. Decembris es ι II. tom. i. Bullar. coligrenter ad

decreta Congregationis particularis die io. Januarii I7 2. ab eodem confirmata , statutum fuisse , Pa- tentatos Rev. Fabricae, sive sint Commissarii, sive Procuratores , sive piscales , Notarios , . aliosque Ministros, privilegio sori uti non posse. seu J dieis declinatoriam allegare non valere , nisi pro cauiss , quae Fabricam , eorumque: Ministerium concernant, quod praeventive Uen. Innoe. XI. definiverat in Constitutione incip. Decet Kal. Iuni i6S9. Absolutis itaque Congregationibus in quibus absque solemni forma , & strepitu Iudicii caussae absolvuntur , iisque prεtermissis , quae magis ad Aulam , quam ad Curiam pertinere videntur, de quibus omnibus agit allegatus alias Coheli. a),cum alii extent in Urbe Magistratus, in quibus cum ju- ridico , dc sorensi ordine caus* tractantur, cuiuia modii sunt Rota , Camera , Judices Commissarii , Signatura justitiae, & Gratiae, de illis supereth diise ramus, a praeclarissimo Auditorio Rotae initium facientes.

ii 'De Auditorio Rotae

AMplissimum sane illud Ecclesiae Catholicae regi

men Romano Pontifici concreditum, ae demandatum a Christo Immino , quemadmodum praecipua. Ra-

SEARCH

MENU NAVIGATION