장음표시 사용
61쪽
tionem confirmarunt,statuentes, neque sub praetextu verae necessitatis , vel evidentis utilitatis , alienationes sive favore Nepotum , sive alterius cuiuslibet, sustineri. Quae vero sub die is omnibus Consti . tutionibus comprehensa intelligantur , quaeque ex
cepta , late expendit Rigantius in , ad quem Le
q. Quamvis autem Card. De Luca la) diligenter
inquirat , an si inlaudationes , vel alienationes contra Armam Planae Bullae a Pontificibus fierent, in puncto juris subsisterent , nee ne i Egregie tamen inter negativa alia, illud momentum insinuat, quod cum non agatur de materia ad spiritualem potestatem , usumque clavium directa, sed de re ad Principatum temporalem spei hante , necnon sub ea lege profana Respubl. per Collegium Cardinalium, tamquam per temporalem Senatum repraesentata, in electum Pontificem Principatum transfundat , ut nihil scilicet ad patrimoniumStatus pertinens alienet eum que idem Pontifex ad id se iteratis iuramentis tam in Conclavi, quam extra illud emistis adstrinxerit rex lege hine contractus Hienare non potest , S consequenter alienatio quaevis tamquam a justitiae legibus absona soret rescindenda ; Quod tamen innuise se sat est , ne in articulo ampliorem indaginem Promerente , immorari videamur. Fa s. Ilin
62쪽
' s. Illud insuper adcoercendam Pontificum in Nepotes veros , vel ad lectos liberalitatem , insolitamque munificentiam adjecit Innocentius XII eosdem scilicet ultra summam duodecim mille scutorum de beneficiis , vel pensionibus Ecclesiasticis provideri non pol se , & si supplicationes scinti se .impedito ab iis sint subscribendae, non aliter feri oportere , nisi fuerint adhibiti duo ejusdem S. R. E.
Cardinales , qui una cum Signatore .praefato comram ipsoniet Romano Pontifice eas concedente , ac expediri mandante earumdem gratiarum minutas subscribant,sub poena nullitatis in casu contraventionis , aliisque poenis ab ipso Pontifice sanitati restituro , vel ejus successoribus infligendis , ad ejusque
Constitutionis observantiam novos Cardinales, nec
non ira Conclavi , ipsumque electum Pontificem cum primum Petri Cathedram ascendit, juris jurandi religione assumpta voluit adstringi,eo prorsus modo, quo tres aliae Constitutiones, una Iulii Papae II. δε- per Electisu. Rowan. Ponti is , alia S. Pii V. ne CAvitates , ω loca S. R. E. ivsudentur , tertia Sixti V.de pecuniis in arce Sanm Angeia positis non amovendis,aliaeque similes Apostolicae constit utiones servari edito juramento promittuntur. Hinc cum ad an gustias pene mortis redacto Benedicto XIV. eo quidem assentiente , sed expresse in scriptis non derogante huic Constitutioni, a cl.m. Card. Millo Pro
datario variae gratiarum expeditiones non servata is
Innocentiana hac Constitutione subscriptae fuissent , oportuit eas ab eodem BenedictoXIV. valetudini restituto sanari, & confirmari . Quoniam vero post primum Ministrum, sive Nepotem Pontificis, Secretarius Status destinatur, ad illum incunctanterprogredimur.
63쪽
ΡΟrro sive adsit Nepos Pontificis, cui qhLrdania
veluti Praesectura universi Status concreditur, 1ive iste non adsit, Secretarius Status, ut mox innuebamus,semper assumitur,cujus amplissima auctoritas est in universiis negociis Ecclesiasticis , Saecularibus, Politicis , & oeconomicis , quae ad Papam pertineant , quare is subscribit literis ad Nuneios , aliosisque Ministros, aliaeque res omnes , quae per Organum ministrorum inserius exponendorum expediuntur , coram hoc praeventive tractari consueverunt, unde postquam ministri Papae, vel exterorum Principum Nepotem, si adsit, adiverint,ad hunc immediate se conserunt, ut negocia occurrentia communicent . Olim quidem minor extitisse creditur Secretarii Status jurisdictio, ut pote quae a Cardinalibus Nepotibus pene universim absorbebatur. Verum tractu temporis Cardinalium Nepotum au. storitate imminuta , fuit ea in Secretarios Status translata, neque in ordinariis tantum totius Pontificatus negoetis sese immiscere consueverunt, quae quidem mediante opera adjutorum subalternorum expediuntur , quorum aliqui literarum minutas componunt, alii vero simpliciter Scriptores , vel transcriptores vocantur sed ulterius specialis praesectura Status Aventonensis, Principatus Firmani , &Sacrae Domus Lauretanae eisdem concessa reperitur, quorum quidem locorum negociis , assumptis etiam
Praelatis a Papa deputatis, alii'. ministris praeficiuntur . Quoniam vero tres istas speciales praefectu, ras nominavimus , praestat , ut quid jure novo circa easdem statutum sit, in medium paucis proseramus a, Cum
64쪽
a. Cum igitur suasu S.Catharinae Senensis,eui neridum ob pr*clara virtutum exempla , quae praestitit, sed ex hoc etiam capite multum debemus , Gregorius XI. Avenione discessisset , seseque ad Ui bem transtulisset , ne praeclarissimam illam urbem , &Statum sine Rectore relinquerent , cui per se ipsos
Pontifices,qui in Urbe Roma Sedem fixerant, praeesse nequibant, specialem ejus praefecturam prinium quidem Nepotibus , mox Secretariis Status una cum particulari Congregatione commiserunt , ita tamen , ut per Praelatum a Papa deputatum , cui Vicelegati nomen tribuitur, licet omnia iura,&facultates Legatorum exerceat) eadem jurisdictio exerceretur , a quo ad ipsum Cardinalem, qui Legatus dicitur, vel ad Congregationem deputatam appellatio , vel recursus interponitur, ut advertit
Card. de Luca a); autem in specie sint hujusmodi Vicelegatorum Aventonensium facultates, amplius exponit inter alios Rigantius . 3. Ne dum vero Urbem ipsam Aventonensem, &Statum Venais n. amplissimis privilegiis Rom.Poniis.
decorarunt, verum etiam insignem universitatem
studii generalis inibi a Bonifacio VIII. erectam novis favoribus auxerunt ,& signanter privilegio seri, ejus Primicerio , Magistris , Doetoribus , Scholaribus , aliisque ministris concesso , & Conservatori-hus , seu Defensoribus pii vilegiorum assgnatis , ut constat ex literis Apostolicis Ioannis XXII L , quas alii Pontifices connrmarunt ; circa cujus privilegii
interpretationem , cum acres olim insurrexisIent controversiae , eaeque denuo Benedicti XIV. tempore fuissent excitatae , fuerunt per transactionem ab e demca Disc. 6. n. Ir Rel. Rom. cur. cb - uul. I A caηςKL
65쪽
dem Benedicto XIV. confirmatam sopitae , & prorsius abolitae , us ex constitutione incistisn. Bonaruras artium, quae est ia2. Bull. ejusdem Ponti cis Ioin. a. Ejus vero haec summa sunt capita: Admittitur nempe privilegium fori pro prosei loribus , scholaribus , &salariatis : decernitur idem competere etiam aliis Doctoribus. Avenione commorantibus , idque in caussis Civilibus passivis in prima instantia , actiones vero pro reintegratione Spolii, aut rese stione damno. rum pro caulix iisdem passivis habentur: item iii causis Criminalibuς levioribus activis , & passivis , Graviores reservantur Vicelegato, ejusque Congregationi; si agitur de causis passivis privilegiati , Conservator interesse debet Congregia cum voto consutativo ; Jurisdictio Primicerit, A conservatoris in prae missis declaratur , secundae instantia Auditori generali privative attribuitur ; caussae demum Fiscales ,
R aliae praeter praemilias a Iurisdictione Primicerit ,
& conservatorum, nominatim excipiuntur. Nunc ad Principatum Firmanum progrediamu . 4. Gubernium porro Firmanum Cardinali Patrono privative conectit Gregorium IV. subindeque .
Innoc. XII. cum Cardinalis Patroni titulum , Ac auctoritatem sustulisset pro esusdem Civitatis , Comitatusque negociis specialem Congregationem, quae ex Cardinali a secretix Status, aliquot Romanae Curiae Praelatis constabat , instituit, eun iisdem facultatibus , quibus Congregatio pro Consultationibus Civitatum , Terrarum , 3c socorum Status Ecclesiastici munitur , atque perfruitur revocatis ramen , abolitisque anteacti x Praelato
rum deputationibus . Benedictus XIV. D) novam
66쪽
vam Congregationem erexit, compolitam ex Cardinali Secretario Status , Auditore Papae , uno Auditore Rotae, uno Clerieo Camerae, uno Votante Si gnaturae Justitiae, Secretario, Fiscale generali, & uno caullarum relatore ; cumque ex provida laae constitutione vetus quaedam Controversia super cognitione negociorum inconomicorum tum ipsius Civitatis , tum Communitatum ab ea dependentium adhuc extineta non esset, hinc ad Congregationem Boni Regiminis , illinc ad Congregationem Fit ma nam controversiari oeconomicas spectare contendentibus , idem Benedic tus XIV. a) , tam politicum ,
quam oeconomicum Civitatis , & Castrorum Firmi Gubernium ad Congregationem e re stam privative spectare decrevit, atque ut negocia facilius , & utilius expediantur, praefatam Congregationem Firmanam semel singulis mensibus in aedibus Card. Praese-eii , nempe Secretarii Status, congregandam esse sancivit . Restat , ut de Congr. Lauret. loquamur . r. Postquam igitur Sixtus V. Castrum Lauretanum in Civitatem , ac Collegiatam Ecclesiam, sanctamque Domum in Cathedralem erexisset, Pau
tinentia ab Episcopo exemit, ac Territorium nullius Dioecesis declaravit, eique Cardinalem Protectorem praefecit; Innocentius vero XII coeonfirmata exemptione S. Domus a jurisdietione ordinarii, Proice oris ossicium suppressit, & Congregationi Lauretanae noviter erectae juridi sitionem, quam Protectores exercebant, competere declaravit, saecularem in Gubernatorem deputando, eique facultates statuta con- dendi
67쪽
dendi concessit in aliis , quae ad S. Domus , & Civitatis r gimen in temporalibus pertinerent, reservatis dumtaxat Episcopo facultatibus quoad spiritualia ut S. Sed is Delegato ; in eademque Constitutione Episcopi, & Gubernatoris qui Praelatus esse solet ,
facultates expressit, & tandem futuras controversias Congregationi Lauretanae decidendas reliquit. Sed quoniam his ita dispositis non obstantibus novae quaestiones inter Episcopum , & Gubernatorem irrepserant , ad eas tandem, earumq. occasiones praecidendas, Bened. XIV. a) varias resolutiones a die a Congregatione Lauretana emanatas in unum colligi curavit , & dubia materiam jurisdietionalem
pertinentia in Congregatione de anno I 732. non de cisa Apostolico orae ulo definivit, privilegia itenta, concessa a suis Antecestaribus Paulo U, Se Innocentio XII. confirmavit, decrevitque habere vim legis, &demum controversias omnes, quae deinde orirentur, a Congregatione Lauretana resolvendas b) edixit . Editae vero Resolutiones extant in appendice tom. 2. ejus Bullarii n. 3. 6. Hactenus de praee minentia , & a uictoritate Secretarii Status , sive seorsiim sumpti, sive in peculiaribus praefecturis eidem concreditis Status Avenionis, Principatus Firmani , dc Domus ac Civitatis
Lauretanae , tractatum est. Verum quia praeter Se cretarium hune , qui merito Status dicitur, alteretram minister assumitur , vel inter Cardinales ad- scriptus , vel ex numero Praesulum selectus , qui Brevium Secretarius vocatur; De hoc etiam aliqua sunt innuenda .
68쪽
De Secretario Breetium , duobus aliis
HUjus sane cura est negotia illa , quae in forma
Brevis expediuntur, Pontifici referre, deindeque subscribere , cujusmodi signanter sunt dispensationes sit per male , vel super interstitiis , aut super deseri u Natalium , prout etiam omnia ea, quae per Bullas non expediuntur, R idcirco in Dataria, de qua infra , expediri non consueverunt. Quae vero sit inter Brevia, & Bullas differentia, alibi attigimus a) , unde , ne rem jam aetam agamus , hic consulto praetermittimus . a. Duo autem alii Secretarii in Palatio manent, &servitio Papae item addicti sunt I iique , vel inter Praesules , vel etiam inter Togatos , si ita Pontifici videatur , plerumque assumuntur . Horum unus Se cretarius Brevium ad Principes dicitur, quia ni mino Papae Prinei pibus scribit, vel respondet alter vero est, qui Cinarum interpretationi , ac compositioni praeficitur . Quoniam vero in eodem Palatio caeleris praeterii. illis, quatuor etiam Personae degunt in praeclaro ordine , ae gradu constitutae , atque hinc animadversione undique dignae, scilicet Major Domus, Auditor Papae, Datarius , dc Palatii Apollo lici Magister, ad istos progrediendum .
69쪽
ROMANAE CURIAE TIT. VII. si TITULUS VII. De Praefecto Sacri Palatii , seu Praeposso miliae pontimiae . QVemadmodum sane supremus prineeps singulis,
vel nobilibus, vel vulgaribus hominibus praeest, ita quadam supra eos praeeminentia decorati videntur , qui eidem Principi in ejus aula inser uiunt, eidemq. quandam veluti coronam efformant.1i sane Comites Sacri a. Principis sanctitate , vel Palatini a Palatio Principis , in quo plerumque versantur, dici consueverunt; & merito quidem Comites , quia sive in Cubiculis , sive alibi Principem comitantur, atque sequuntur, cum Comes in jure ille sit , qui alium sequitur , & comitatur σ) . 2. Plures vero personae apud Romanos hunc comitatura constituebant , aderat enim Comes horreorum, cui subjec a erant mancipia purgandis horreis , & coquendo pani in usum Principis destinata, ut notat Pereg b) . Extabat etiam Comes Palatinus , cujus munus erat a provincialibus tributa recipere c). Accedebat his Comes Sacri Patrimonii, qui Principis patrimonium, domesti eamque supellectilem administrabat d).Hisque omnibus praefuisse creditur Comes Domorum Principis, qui principem in familia Principis locum obtinebat, & cui reliqui subjiciebantur , ut notat Suetonius e S. Hujus ergo antiquitatis vestigia calcantes Ro-
70쪽
mani Pontifices ratione tam spiritualis, quam temporalis alii piissimae & supremae potestatis, qua perfruuntur, emeritum quenda in Pra lena ex praeclarisismo ut plurimum singuine ortum, & quandoque in Arctat episcopali ordine constitutum , nec tam in forentibus studiis versatum, quam rerum agendarum peritia praeditum deputare consueverunt, cui Apostolici Palatii procurationem concrederent , ac d
mandarent , quem proinde Prafectum Sacri Palatii nuncupare mos est. Ejus vero Iurisdietio non solum tittit in caussis civilibus, sed etiam in Criminalibus quorumcunque Aulicorum Papae , immo personarum omnium etiam in serioris subsellii , dc ordinis , quae servitio Papae quomodolibet addicuntur , ut sunt venditores comestibilium , aliarumque rerum inisusum Papae destinatarum . 4 Pro istarum autem omnium caustarum cognitione, sive Civiles, seu Criminales sint prout etiam pro caussis arcis G1ndulphi , ubi Papa rusticari solet , quaeque idcirco unum corpus cum Palatio Apostolico constituere videtur, atque idcirco ibi Gubernatores, & Caneellarios Praesectus Sacri Palatii elige re solet) idem Praesul duplicem Auditorem domesticum retinet, quorum primus Civiles, alter Criminales causas discutit, licet sententiae deio dea subal. ternis ministris, seu officialibus aliorum Iudicum ex cutioni mandentur ob defectum familiae aranatae, qua in idem Praesectus familiae Pontificiae non liabet . Ratio auton, ob quam privativa illa cognitio caussarum eidem concredita est , tota sundatur in quadam congruentia , quod nempe non deceat ad die os servitio
Papae huc , illucque per varia Tribunalium subsellia Vagari , quae quidem ratio si in aliis regnis , & dominiis promeruit praeposito regiae familiae eamdem facul-