M. Tullii Ciceronis Opera ex recensione Christ. Godofr. Schützii additis commentariis. Tomus primus decimussextus

발행: 1828년

분량: 706페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

XIII.

Ser. in Arpinati a. d. VIII kal. Sext. A. V. C. 7M. De libris Academisis Varroni inscriptis i; de isticae oalitudine a. CICERO ATTICO S.Commotus tuis literis, quod ad me de Varrone scPipseras, totam Academiam ab hominibus nobilissimis abstuli transtulique ad nostrum sodalem , et ex duobus libris contuli in quatuor. Grandiores sunt omnino , quam erant illi; sed tamen multa detracta. Tu autem mihi pervelim scribas, qui intellexeris illum velle. Illud vero utique scire cupio, quem intellexeris ab eo γλο τεῖσθαι, nisi sorte Brutum. Id hercle restabat. Sed tamen scire pervelim. Libri quidem ita exierunt nisi sorte me communis ιλαυάα decipit , ut in tali genere ne apud Graecos quidem simile quidquam. Tu illam iacturam seres aequo animo, quod illa , quae habes de Academicis, frustra descripta sunt. Multo tamen haec erunt splendidiora , breviora , meliora. Nunc autem απορῶ , quo me Vertam.

Volo Dolabellae η valde desideranti. Non reperio , quid; et simul αἰδέομαι Τρωας. Neque, si aliquid,

potero lutat tu effugere. Aut cessandum igitur , aut aliquid excogitandum. a. Sed quid haec levia curamus 2 Attica mea, Obsecro te, quid agit 2 quae me valde angit. Sed crebro regusto tuas literas : in his acquiesco. Tamen

exspecto novas.

362쪽

LB. XIII , EPIST. l . XIV.

See. in Arpinati a. d. VI kal. Sextil. A. V. C. 7o8.

Seribis sa Brinnia libertum nolle ad se oenire i; petit ut Allieus de Bruto es Caesare, quaa rescierit, scribal α; et de Iibris ad Varronem mittendis consideret 3. CICERO ATTICO s.

Brinnii libertus, coheres noster, scripsit ad me, Velle, si mihi placeret, coheredes , se et Sabinum Al-hium ad me venire. Id ego plane nolo. Hereditas tanti non est. Et tamen obire auctionis diem facile poterunt est enim ita id. si me in Tusculano postridie nonas mane convenerint. Quod si laxius volent proferre diem , poterunt vel biduum, vel triduum, vel ut videbitur: nihil enim interest. Quare, nisi iam profecti sunt, retinebis homines.

scies ; si quid erit praeterea , Scribes. 5. Illud etiam atque etiam consideres velim, placeatne tibi mitti ad Varronem quod scripsimus, ' etsi etiam ad te aliquid pertinet. Nam scito, te ei dialogo

adiunctum esse tertium. Opinor igitur, consideremus. Etsi nomina iam iacta sunt. Sed vel induci, vel mutari possunt.

i) De Breti nuptiis. a) De eius reditu ex Hispania. 33 Quatuor libros Aeademicos.

363쪽

ΕΡΙ'TOLARUM AD ATTICVM XVa

Ser. in Arpinati a. d. UI kal. Sextil. A. V. C. 7 . De Ailicae oalitudine. CICERO ATTICO S.

Quid agit, obsecro te , Attica nostra 2 nam triduo

abs te nullas acceperam : nec mirum; nemo enim Venerat ; nec fortasse causa fuerat. Itaque ipse, quod scriberem, non habebain. Quo autem die lias Valerio dabam , exspectabam aliquem meorum: qui si venisset, et a te quid attulisset, videbam non defuturum, quod scriberem. XVI.

Ser. in Arpinati a. d. VII kal. Sexti A. V. C. 7 . De libris Aeadem is ad Varronem translatis i; pauca addit de aliis a. ClCERO ATTICO S.

Nos, quum numina et solitudines sequeremur. quo Acilius sustentare nos Possemus , Pedem e villa adhuc egressi non sumus; ita magnos et asSi duos imbres habebamus. Illam πιαλε ct κλυ ανταξιν lotam ad Varronem traduximus. Primo fuit Catuli, Luculli , Hortensii. Deinde , quia παρὰ το προον videbatur, quod erat hominibus nota, non illorum quidem ἀπαιδεω e , sed in iis rebus απρι sit, simul ac veni ad

364쪽

villam , eosdem ilIos sermones ad Catonem Brutumque transtuli. Ecce tuae literae de Varrone. Nemini visa est aptior Amucia ratio. Sed tamen velim scribas ad

me , primum Placeatne tibi aliquid ad illum ; dein de , si placebit, hocne potissimum. a. Quid Servilia7 iamne venit2 Brutus ecquid agit ecquando 2 De Caesare quid auditur 7 Ego ad nonas, quemadmodum dixi. Τu cum Pisone, si quid poteris.

Ser. in Arpinati V kal. Sext. A. V. C. 7o8. Petit ut se certiorem faciat de Bruti nuptiis es de Atticae Malimatae. CICERO ATTICO S.

Quinto Lalend. exspectabam Roma aliquid; non quo imperassem. Igitur aliquid tuis. Nunc eadem illa: quid Brutus cogitet; aut, si aliquid egit; ecquid a Cesare. Sed quid ista, quae minus curo 7 Attica nostra quid agat, scire cupio. Etsi tuae litera sed

iam nimis veteres sunt recte sperare iubent. Tamen EX specto recens aliquid.

i) Si sana est iretio qliam Bosilia assentior Ernestio, qui loeum corru eruit e eod. suo et Tornaea. signiseat: plum pistat nee sine melioribus libria vi non quo imperassem meis ut mihi restituendum. Lainhinos malebat taliquid asseerent. Sed frustra lamen nran o imperassem atiis. Igiliar niana exspectavi. Igitur aliquid tuis literia eadem tria. - Αt tithil eorrigendum. antea aeceptis reponam. N AttamEu CI. En c.

365쪽

EPISTOLARUM AD ATTICVM

XVIII

Ser. in Arpinati a. d. IV kal. Sext. A. V. C. 7O8. De libris ad Varronem Perfectis. CICERO ATTICO S.

Vides , propinquitas quid habeat. Nos vero Consi-ciamus hortos. Colloqui videbamur, in Tusculano quum essem ; tanta erat crebritas literarum. Sed id quidem iam erit. Ego interea admonitu tuo periaci sane argutulos libros ad Varronem: sed tamen exspecto, quid ad ea , quae scripsi ad te : primum , qui intellexeris eum desiderare a me , quum ipse homo πολυγραρωτοπος nunquam me lacessisset; deinde quem ζηλοα ειν, nisi sorte Brutum ; quem si non pi rim, multo Hortensium minus, aut eos, qui de republica loquuntur. Plane hoc mihi explices velim: in primis , Inaneasne in Sententia, ut mittam ad eum , quae scripsi; an nihil necesse putes. Sed haec coram.

Ser. in Arpinati a. d. III kal. Sext. Λ. V. C. 7o8. Gratum sibi fuisse scribit, quod Atticae melius sit factum i: et quod Ligarianam orationem praeclare commendaserit α; ει stremo de Academicis ad Varronem scr*tis 3. CICERO ATTICO S.Commodum discesserat Hilarus librarius Iu kal. cui dederam literas ad te , quum 'venit tabellarius cum

366쪽

LIB. XIII, EPIST. I936 ituis literis pridie datis : in quibus illud mihi gratis

simum fuit, quod Attica nostra rogat te, ne tristis sis, quodque tu amistam esse scribis. I. Ligarianam , ut video, praeclare auctoritas tua commendavit. Scripsit enim ad me Balbus et Oppius, mirifice se probare ; ob eamque causam ad Caesarem eam se oratiunculam misisse. Hoc igitur idem tu mihi

antea scripseras. 5. In Varrone ista causa me non moveret, ne viderer sic enim constitueram, neminem includere in dialogos eorum , qui viverent : : Sed , quia scribis et desiderari a Varrone, et magni illum aestimare, eos conseci; et absolvi, nescio quam bene, sed ita accurate , ut nihil posset supra . Academicam omnem quaestionem libris quatuor . In eis, quae erant contra πιπιαλπριαν Praeclare collecta ab Antiocho, Varroni dedi; ad ea ipse respondeo; tu es tertius in sermone nostro. Si Cottam et Varronem secissem inter se disputantes , ut a te proximis literis admoneor, meum κωρὸν προσπιον esset. Hoc in antiquis personis

suaviter fit, ut et Heraclides in multis , et nos in sex de republica libris fecimus. Sunt etiam de oratore nostri tres, mihi vehementer probati. In eis quoquo

viseriam amator. Seripserat Atticus. non semper Ciceroni quaerendos esse

Catulos, et Lueullos, Astiean . et Laelios, aut huiusmodi viros. quibus sermonem tribuerat in suis lihris; ne nimia ambitiosus in elatos uiros videretur; sed etiam dandum esse aliquid ita, qui minus illustres essent; proptereaque de varrone cogitandum. Respondet r Academiecisquaestiones ad Varronem non ideo transtuli, ne viderer εὐκυλξος nam

ista eausa me non moveret: siqui

dere i/eireo ego de Varrone minus eo latam'. non quod essem mi avri verum quia constituebam, e rum , qui viverent. neminem in Aialogos ioeludere , sed quia seribis, et desiderare illum, et magni aesti

mare. NAN.

i Sie legendum esse vere eonte eit EeDestitis. Vulgo constitviebam. Akαταὶ hau Opinionem eorum.

qui nihil eomprehendi posse dievot pos προσωπου Muta persona

367쪽

EPISTOLA RVM AD ATTICVM eae personae sunt, ut mihi tacendum fuerit. Crassus enim loquitur . Antonius, Catulus senex , C. Iulius, frater Catuli, Cotta , Sulpicius. Puero me hic sermo inducitur, ut nullae esse possent partes meae. Quae autem his temporibus scripsi, ΑριστOratasv morem habent; in quo sermo ita inducitur ceterorum, ut penes ipsum sit principatus. Ita conseci quinque libros περὶ τελων, ut Epicurea L. Torquato, Stoica M. Catoni, περιπα rim M. Pisoni darem. A HGrατον id fore putaram , quod omnes illi decesserant. Haec Academica, ut scis, cum Catulo, Lucullo, Hortensio contuleram. Sane in personas non cadebant: erant enim λογικωτερα, quam ut illi de iis somniasse unquam viderentur. Ita que, ut legi tuus de Varrone, tanquam ερμαῖον arripui.

Aptius esse nihil potuit ad id philosophiae genus,

quo ille maxime mihi delectari videtur, measque

Partes; ut non sim Consequutus, ut superior mea causa videatur. Sunt enim vehementer no a Antiochia : quae diligenter a me expressa, acumen habent Antiochi, nitorem orationis nostrum; si modo is est aliquis in nobis. Sed tu . dandosne putes hos libros Varroni, etiam atque etiam videbis. Mihi quuedam

occurrunt: sed ea coram. Πιρι ei uias De snt a, supple ,

bonorum et malorum.

Εομαῖου Iusperatum luerum. si) Edd. pe. hahent easque partes . quod Crouovius ae nuper Godren ilitia ad Cie. A d. praef. p. II. praeferendum putabat. Sed verum est merisque. Signifieat enim Cisero se Varroni Anii hinas, sibi aulam Philotiis partea tribuisse , ut non possit videri hoe eouseelatus, ut suae Par

tes a. aua ea a superior videretur;

Atili bia enim valde probabilia esse. CL ep. 25. -- Nihil, inquit . aptius fuit ad ena partes, quus lueor, nempe Philonis, quam ut iudis rein Mamronem. qui Λolioelii sententiam de senderet, ut melius euique persuade retur. Potissimumque ipsi vationi . id me eo equi uoluisse, ut superior mea sententia videretur. Bos. - Novivissimi Paris. Editores easque partea.diderunt.

368쪽

Ser. in Arpinati prid. kal. Sexti A. V. C. 7o8. Breuiter scribit de Pariis rebus ἔ inprimis se defama, quod nomam Hre nolit, nihil laborare. CICERO ATTICO S.

A Caesare literas accepi consolatorias, datas prid. kal. inai. Hispali. De urbe augenda quid sit promulgatum, non intellexi: id sane scire velim. Torquato nostra ODficia grata esse, sacile pallor; eaquE augere non desinam. I. In Ligarianam de uxore Tuberonis, et privigna, neque possum iam addere est enim res pervulgata , De quo Tuberonem volo offendere: mirifico est enim ρι-τιος. Theatrum 4 quidem sane bellum habuisti. S. Ego, etsi hoc loco iacillime sustentor, tamente videre cupio. Itaque, ut constitui, adero. Fratrem

consolatoriis, a Tulliolae molle.

i) Sie l. F. Grono. iiis seribi iussit pro vulg. au Ligarianam. De uxore) Monti erat 'iteus Ceeronem . ut oratioui, quam Lubuerati iis Q. Ligario , quaedam adderet detixore Tu herosis et de priuigna. Ei Cicero nune respondet, aitque albi,ui id addtit, integrum non esse, quum oratio illa pervulgata sit. Bos. α) Sie edidi e eertissima Ernestileoniectura . Vulgatum defendere repugnat sequentibus. - Nimium imis prudenter factum, ait Cleri etia VieCl. Eat autem modus in rebus ete. Quod Horatii estiti, m a It lieentiae venia ) in utrumque Vitum doetum optime radit. Clelietis enim iusto re ligiositis in tax tu eonstituendo se ge sit; Sehu initis eontra, interdum de Cicerone optime meritus , conieeturis ulmis obsequeulem se platibuli. ille vulgatas olim te eliones aperta vitiosus iam ab Emestici aliisque probabiliter

emendatas in textu nonnunquam ser

vavit. Iste vero in loeis vexatis hariolationes suas vel aliorum identidem pro Cieeronia verbis nobia obtrudit. Vielisaque lex tum sedulo e serentihus sicile apparebit. Sapientior ulique Betili Voglio vir Cl. qui mediam viam recte tenere nobis videtur, viai quod nimium Ambrosiania eodieibus eonfidit; quos. si perpaucos exeipias, Parum auctoritatis habere. docte vi eiu his literia praestans novissime de monstravit. Vid. Ciceronis nostrilom. VII, pag. 25o sq. . An n. ΦελMetios) querulus.

3) Hoe videtur pertinera ad Ligarianam, quam Atticus in consessu virortim nobilium legerat. - Theatrum ν habuisti quod, tanquam in

theatro, Apeelare posses cum volu

ptate. Quid autem speciate 8 Bia am

369쪽

EPISTOLAn v M AD ATTICVM credo a to esse conventum. Scire igitur studeo , quid egeris. 4. De fama nihil sane Iaboro : etsi scripseram ad

te tunc stulte: nihil melius. Curandum enim non est. Atque hoc, in omni uita Sua quemque a recta conscientis Imns raum unguem non oportet discedere. Viden

quam ρίλοσόρως 3 an tu nos frustra existimas haec in manibus habere 2 te nollem, quod nihil

erat. Redeo enim rursus eodem. Quidquam ne me Putas curare in toto, nisi ut cui ne 3 desim 3 Id ago scilicet, ut iudicia videar tenere. γὰρ αὐτοῖς. Vellem tam domestica serre possem, quam ista conte nanere. Putas autem me voluisse aliquid, quod persectum non sit 8 Non licet scilicet sententiam suam: sed tamen quae tum acta Sunt, non POSSum non Probare ; et tamen non curare pulchre Possum, sicuti facio. Sed nimium multa de nugis.

Milieet indie Oxorem Tu heronis, et priuignam. MAN. -- Id est. loeum et Oecasionein eommodam habuisti exserendae et explicandae virtutis aul enndiae litae. Est novum caput epistolae Bihil eommune habens eum superioribus. l. F. GRON.

mines de me loquatitur . et quam carpant meam sive infirmitatem, sive desidiam . atisqtie deque habeo. n. Ttine) Alia quadam epistola, stulte scripseram . nihil esse inelius, quam laborare de fama. Atque hoe Stil intelligitur curanatim. Malim autem quemquam , Pro

etate 8 Nam hoe tempore philosophiam Cieero latinis literis explica-hat. ΜΑΗ. αδ χλαὶ uorsum esse. aegre tulis,e. videtur suisse qui dixerit turpe fore Cieeroni, si pro anaieci in soro

perielitante non eoti tenderet. ct eausam eius ageret. I. F. Gηor .

In ιoio) In toto selli L hoe negotio, tit ei, eui volebant homines Tullio mPatrocinari, sim advocalus. eisi non sim patronus et loquar. ID.

1 Sie serihendum esse vidit Ern. Vulgo nisi ut ei. Tenere ) 4ensus est, quasi vero id mihi evrae sit, ut in soro domitier, et primus Oratorum esse videar. Alesiartim tenere dixit in Bruto Σο. I. F.

ma γὰρ αυτο te Neque enim illis,

supple , nune delerior. ID. Irim domeati Quae passus sum a fratre et silo eius, ah uxore Tereuistia . in morto sitae. ID. Me Noli iste) Iam olim seil Ieet ex. Ollere in foro , et iam ipsum morari vetera vota, et memetipsum destituere. ID. α) Seil. mutare; ironice. Eat enimi. q. quasi vero non lieeat sententiam suam mulare. vidit Een.

Tum Quom quasi habitarem in

solo, assiduam Operam amicis darem. eorum me Non poenitet. l. F. Cn. Ptilehre Possum ) Possum actioni-htis ahstinere ea sartim, quaudo aliter scilicet tempus fert. ln.

370쪽

UB. XIlI, EPIST. 2

XXI.

Ser. in Arpinati kal. Sext. A. V. C. Io8.

De mistola ad Hirtium scribenda x ; de Torquati negotio a ' deliteris a Quinto fratre exspectatis 3; de uocabulo inhibere in libris Academicis non reponendo 4; de libris de Fiatibus non mdiuulgandis, et de libris au Varronem Academicis S, 6; de aliis quibusdam 7 ; as homine non nominato, cui Atticus Puellam despondere Molebat 8. CICERO ATTICO S.

Ad Hirtium dederam epistolam sane grandem, quam scripseram proxime in TusCulano. Huic, quam tum mihi misisti, rescribam alias. Nunc aliis malo. a. Quid possum de Torquato, nisi aliquid a Dolabella 2 quod simul ac, continuo scietis. Exspectabam hodie , aut summum cras ab eo tabellarios: qui simul ac venerint, mittentur ad te. 5. A Quinto exspecto. Proficiscens enim o Tusculano xx kal. ut scis, misi ad eum tabellarios. 4. Nunc , ad rem ut redeam , inhilere . illud tuum , quod valde mihi arriserat, vehementer displicet. Est enim verbum totum nauticum. Quamquam id quidem sciebam; sed arbitrabar sustineri remos , quum inhibere essent remiges iussi. Id non esse eiusmodi, didici heri , quum ad villam nostram navis appelleretur. Non enim sustinent, sed alio modo remigant. Id ab λοχη remotissimum est. Quare facies ,

i) De A. Torquato in Caesaris gratiam reducendo. Simul ae) Simul ae seripserit adiso Dolabella quid egerit ete. NAN. α) Ita seribendum erat pro vulg. IIX kal. Nam XI kal. prosectus erat quod ex ep. xo h. l. intelligitur. 3 Cieero aliquo loeo Academie

rem priorum usurpaverat verbum au atinora de serern Academicorum; pro eo Alliens maluerat inhibere . quod quum valde Ciceroni artisisaei; p stea vidit uerum esse sustinere. Erro is Ab assensionis retentione.

SEARCH

MENU NAVIGATION