장음표시 사용
6쪽
7쪽
Nova, et vetera. . . . Servavi.
8쪽
INDICTIO SY ODIBASILICAE METROPOLITANAE VERCELLENSIS
EQUES TORQUATUS SUPREMI ORDINIS VIRGINIS SS.
PBAELATUS DOMESTICUS ET ADSTANS SOLIO PONTIFICIO SQ. D. M. D. IIPMI.-ruα- aDILECTISSIMIS FRATRIBUS, ET FILIIS IN CHRISTO, D2GNITATIBUS, CANONICIS, PAROCHIS, UNIVER OQUE CLERO CIVITATIS ET DIOEGESEOS PACEAE ET SALUTEM IN DOMINO SE PITERNAAEnedemptor Noster Caelesti pace hominibus renuntiata, ut charitatis suae pignora tanto pretio acquisita linqueret, quae Sin gulis ad salutem inservirent, Ecclesiae suae sundamenta aeternum mansura iecit, in qua Ministri adessent Divinorum munerum dispensatores omnimodaque adiumenta Ministerii abundanter ipsis tribuit. Petrum sibi Vicarium, ut Caput esset et Pater universae Christianae gentis, constituit, atque eius Cathedra Fidei unitatis centrum a sidelibus haberetur, edixit; Apostolos deinde, eorumque Successores Episcopos, quorum opera, et studio sub illius Ρrincipis regimine assectae ad caelum ducerentur pace in aevum fruituri, quosque mirabili potestate roboraviti Sanctum ad hoc opus animum advertentes, quo Sapientum eo illo graria Ecclesiae negotia sanctiori modo peragerentur,
9쪽
Summi Pontifices, Apostolorum more, omnes Episcopos persaepe coegere, ut ingruentibus Ecclesiae necessitatibus consuleretur, maioribusque malis obsisteretur. Hi enim coetus rite congregati, probatique, accedente potissimum Spiritus Sancti lumine, nullum errandi periculum reformidant. Hisce exemplis inhaerentes Episcopi, atque Pontificum et Conciliorum auctoritate sussulti, Ecclesiarum sibi peculiariter commissarum Clerum colligere consueFere, ut Ministrorum sanctitas, fideliumque salus plenius promoveretur; idque ea ipsa frequentia qua rerum et temporum ab adiunctis sineretur et necessitas posceret, quum facilius singularia, quam generalia Concilia haberi possint.
Ρatent ubique gentium ea quae sanctorum Praesulum diligentia celebrata suere: atque ne a Nostra evagemur Ecclesia quae magni EUSEBII nomine auspicioque clarescit, omnes compertum habemus quot quantosque labores Praedecessores
Nostri exantiarint, sortissimi illius Fidei propugnatoris gelum
Namque praeter celebre Concilium Vercellis habitum contra Berengarium, iam pridem saec. X Atho literarum scientiarumque instaurator, idemque Scriptor egregius, de Synodi convocatione praeclara dictabat, multa ex his conventibus emolumenta consecutura pollicitus. Ioannes Stephanus Ferrerius postmodure
legibus in Smodo latis Ecclesiasticorum moribus Probe Prospexit. Vix tandem absoluto Tridentino Concilio, Cardinalis Guido Ferrerius, qui illi intererat, Decreta Ciero suo exhibuit I ridentina et Synodalia. Nec mulis post immortalis Bonomius, et sequenti saeculo praeclarus Broglia snomiua aeternum memoranda in Synodos varias habuerunt. QuiS Porro eas ignorat, Et quanta ex illis in Clem sanctitas et in Christiano populo pietas affulsit Saeculo tandem medio nuper exacto Solarii Constitutiones emersere, quas optimis resertas doctrinis, et monitis, copi soque et eleganti stilo exaratas Episeopi posteriores ratas ii
10쪽
buere, temporum rerumque vicibus, ne novas conscerent, distenti. At nunc cum Omuia favent, muneris Nostri ducimus prioribus quas intemeratas linquimus, aliquas dumtaxat addere leges temporum circumstantiis accomodatiores, quasque annorum lapsus repetunt. Neque enim Nobis sumus arrogaturi, ut veterum sapientiae quidquam detrahendum arbitremur, quinimo ipsorum scita ut salutaria, omnique reverentia digna habenda esse autumamus. Prae oculis itaque a Praedecessoribus nostris decreta, potissimeque a s. r. Episcopo Solario proposita et promulgata habentes, novum Codicem, Ven. Fr. vobis exhibebimus, quo Dio ceseos Nostrae disciplina pristino eodem robore polleat, Fides eadem firmitate continenter potiatur,. et in vinea Domini malis si fortasse aliqua pullularint, radicitus avulsis, boni mores, ne
ligione tutante, secundentur et adolescant. Iam oves Nostras invisimus, deque Collaboratorum Nostrorum laboribus, ac Zelo gaxiSi sumus, quaeque Per temPorum rerum que adiuncta illico decernenda crant, seri iussimus, Deoque favente ossiciorum nostrorum uberes fructus contraxisse non Sino spe sumus. Reliquum nunc est ut hisce Omnibus in unum col- laetis firmiori atque generali sanctione Provideatur. Sanctam ergo Synodum vobis annuntiamus, Fratres, atque
Filii in Domino Carissimi: ipsaque sumet initium mane diei 7 proximi imminentis Iunii hora et mat. duobusque sequentibus
. Itaque in primis Vos, Metropolitanae Basilicae decus Consiliarii Nostri, Dignitates, et Canonici; tum Collegii cuiuslibet
Canonicos, animarum Rectores, etiam ad tempus, quocumque titulo adpellatos; dein quoslibet Sacerdotes audiendis Consessionibus approbatos, et aliquo Beneficio aut Capellania donatos; Clericos tandem etiam in minoribus ordinibus constitutos, omnes uno. ecto, qui iure aut consuetudine Synodo adsistere debent, Vocamus, iubemus suis quemlibet insignibus indutum, in Busilica Nostra D. Eusebio dicata interesse dictis supra diebus: et