장음표시 사용
4쪽
tum Theologicae Georgii Busti Vercellensis, sacrae Theologia Doctoris celeberrimi, ordinis praedicatorum, in qui bus resoluuntur subtiliores utilioresque difficultates controuersiae inter doctores, quae in philosophia ac sacra Theologia traetantur. INSUPER EIUSDEM, RACTA-tus compendiosi duo , quorum alter Astrono micus est , alter vero Theologicus, , Oralis. CUM DUOBUS INDICIBVs, JORVM secun , feri uosmin extat.
6쪽
RE' E RE Mi Amplissmoq; Domino. D.Ioanni Maria 2 paresio, Lignasco,sacri Praedicatorum ordinis, Episcopo Salutiensi, patrono suo colendis. Frater Georgius BUM Vercellensis, eiusdem ordini ae sacra Theologia pro
salicitatem. D. N T A mortalibus connata est discendi cupiditas, ut nonnulli ob varia scientiarum genera capescenda
redditur,dimidium sere peragrauerint orbe, Nam Appollonius Tyaneus ut Democritu, Socratem, Platonem,caeterosque praetermittam ut Brachmanum scientiam haurire posset,Persas intrauit, Caucasum, Albanos,Scy
7쪽
thas ac Massagetas praetergressus, opulentissima indiae regna penetrauit, quibus auditis, per Elamitas, Babilonios, Caldeos, Medos, Parthos, Assyrios, Phenicas, Arabes, salae itinos, in Aegyptum rediit, ut quaqua transiret, ibidem a doctis si qui essent nonnihil perdisceret atque decerpe ret, Tandem in Aethiopiam transiuit ad Gymnosophistas Cumque mihi haec ipsa
sciendi propensio, a natura insita fuerit,&li Appollonis itinera minime susceperim, ab ineunte tamen aetate ad ultimam usque senectutem, Dialecticae artis, naturalis philosophiae, sacraeque Theologiae studiss operam nauaui Agnoscebam etenim tantum disterre virum, scientia praeditum, a viro, iniuitia laborantem quantum a picto, vivus homo discriminatur Euenit autem ut
in tot tantisque studiorum meorum vigilijs atque laboribus, complures ediderim qua stiones,tum naturales,tum diuinas, & compendiosos pariter tractatus duos, alterum quidem, de ortu occasuque signorum inrecta obliquaque sphqra, de dierum cum naturalium, tum artificialium , diuersitate deque temporum varietate respectu habitatorum alterum vero delibero hominis arbitrio eiusque viribus in utroque statu numpe naturae integrae atque corruptae. De
8쪽
supernaturali gratiae dono. Deformata fide atque operibus, mortalium iussis cationem optime peragentibus, De legibus4 de Euangelicae legis, a veteri, multiplici discrimine, deque humanae legis utilitate pariter Mnecessitate, Demum de Ecclesiasticis dignitatibus ac potestatibus earundemque ordinibus, differentes . Quas quidem quaestiones una cum praefatis tractatibus censui,
impressioni esse tradendas, non quidem ut ex hac inanem mihi gloriam comparem humanamque laudem, atqui solum ut studiosos, iterarumque dilectores , ad veritatis
indagationem, ardentius excitem , Dum enim noua produntur in lucem, ab ingeniosisque lectitantur , eorum succenditur animus ut vel ea uti vera sectentur, vel ce
te ut subtiliora, ipsi melioraue reperiant, His itaque impressis a superioribus facultate prius obtenta, cogitantique mihi cui potissimum opus hoc consecrare deberem, tu mihi quem ob maximam generis tui nobi litatem, morum elegantiam , scientiarum
praestantiam , Episcopalemque qua nunc merito fulges . dignitatem, obque tuam erga me singularem beneuoletiam veneratus sum semper, ac veneror, omnium digni iasimus occurristi, Quare amplissime praesul hilari fronte, ouantique animo, Pu- iii sculum
9쪽
sculum hoc suscipe, non ut munus quidem,
at ut euidens summae meae, in te obseluantiae signum Sub tuo enim id existens patrocinio, maledicorum morsus, neutiquam formidabit, emissa invidorum tela,in ipso retorquebit, ignorantium nugas, aspernabitur cunctorum denique calumnias, propulsabit, Quod si sorte a praeclaris viris prae stantique ingenio pollentibus, in hoc quippiam repertum suerit, quod eis minime placeat, ut ipsi subtiliora veritatique proximiora inueniant, summopere exopto, Eatenus enim uniuscuiusque dictis cohaerendum est, quatenus firmiori sunt fulcita ratione, oui tamen cunctos natura sic suggerente suis magis inhaerere opinionibus quam alienis, suaq; magis collaudare facinoxa, quam extera, Novi quoque Mneminem inter suam aliorumq; oppositam opinione, aequum,iustumque iudicem esse posse, quandoquidem proprius amor, mentem ossundat, iudicium peruertat, ac cecutientem efficiat, ne verum dignoscere quaeat, Quamobrem cum ipse a viris alioquin doctissimis quos sane veneror quandoque disi sentiam eisque repugnem, his tamen in controuersijs, non me ipsum,at te iudicem constituo, cui & si amicus sit Socrates, amicusque Plato , est tamen veritas magis ami-
10쪽
ca, qua certe nil potentius extat. Si qui, ro huiusce opusculi mei iudices sese constituant, omnes rogatos velim, ut semota proprie affectionis caligine, si haec a me conscripta sereno, limpidoque conspiciant Oculo,&lance aequissima librent, Velim autem supremum omnium iudicem esse sacrosanctam Romanam Catholicamque E clesiam , cuius determinationi , uniuersa a me conscripta ac conscribenda, penitus humiliterque submitto
felix almi ordinis Praedic torum splendor ac aeui gloria nostri.