Organum rhetoricum et oratorium, concinnatum ex arte rhetorica Aelii Antonii Nebrissensis cum notis Gregorii Majansii ... et ex institutionibus oratoriis Petri Joannis Nunnesii ... cum ejusem auctoris annotationibus. Accedunt ipsiusmet nunnesii quaes

발행: 1774년

분량: 185페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

seri , haec didicistis rem imitamini s Cujus sequia mini restigia φ Nolite igitur , nolite per Deum immortalem in tam caeco diutius errore volutari. Mimoiia tenere , quam severe rerum omnium Dominus lenitatem commendarit. Videte, quam sit dilectio naturae nostiae congrua. Perpendite vigilanter quam multis, & arctissimis noS amoris vinculis natui ae totius Au or & Parens optimus astrinxerit. Omnes ex eodem limo ab unoque Conditore procreati. Eadem omnes aura fruimur. Cunctos eadem tellus alit, atque sustentat. Sunt praeterea sacrosancta Symbola communia: idem nos scopus, eadem beatitudo manet, quam consequi, qua tandem ratione pota

sumus , nili ad condonandas injurias faciles, ac propensi fuerimus t Praestemus igitur, praestemus hoc in posterum, si salvi & incolumes esse cupimus. Sic enim totiuS Bonitatis Archetypon imitabimur : cujus denique erimus filii charissimi, quos ipse non modo in hoc terreno di-Versorio coelestibus cumulabit bonis 3 sed etiam ad sempiterna Regna transtatos, immortali gloria , immenso ga dio , inelaollique dulcedine perfundet.

SEARCH

MENU NAVIGATION