장음표시 사용
11쪽
- η mi vere transcendentalis, ad quem viam munierat, quique deinde insequebatur explicatissimus, nee ad absolutam, in qua subjecti & objecti oppositio evanescit, realis & ideatis pervenit identitatem. Quod ne miraberis quidem, si modo aequa lance pensitaveri S, quot & quanta ei summovenda fuerint iminpedimenta, priusquam ad intima illa, quae vestigia sua sequentibus patefecit, arduae speculationis adyta, crassis antea Occultata & circumfusa tenebris, penetrare potuerit, tantique moliminis condere disciplinam, quae stupendam totius philosophiae effecit commutationem, fertilissimarum idearum, ubique sparsa, sinu suo fovens semina, in opimas, posteris metendas
exsurrectura segetes. Ab uno autem homine omnia exspectare, tequi non est aestimatoris, relinquat enim semper necesse est
Vel consummatissimus in sua arte philosophus infecti aliquid δοinchoati, quod posteritati curae erit perficere d). Id saltem
magnae ΚΛNTIO numquam non erit laudi, quod indefesso ejus labore, sublimique ejus ingenio, eo usque provecta fuerit philosophia, ut aliis immensi non esset operis ad summum eam perducere fastigium. Dogmatismum enim a fundamentis dis-jiciendo, qui in celecticismum jam abierat plane empiricum, populari assensui accommodatum, quo vera philosophiae indoles penitus fuerat corrupta, non tantum saniorem induxit philosophandi rationem, sed ipsam philosophiam totam instauravit & in eam evexit stationem. ex qua in altiorem cito citius esset progressura.
) Observandum quoque est ΚλNT1υΜ ipsum passm amrmare se Id si bi non proposuisse, ut completum systema conderet philosophicum.
sed id tantum, ut cognoscendi facultatem omnem penitus perscrutaretur, quo explBrate satis perceptum foret atque cognitum, quia de veri omnis principiis realitateque cujusvis cognitionis humansu
sperandum, qu d de indole ambituque totius philosophiae judicandum. Materiae copiam a se congestam ait, ex qua systema dcinde caenibusaeum eris absolutum possit eAstrui.
12쪽
Mox quoque excussa sopore Criticismi ope reflexio philoso
phans, summo ardore in eXce litorem nitebatur ascendere gradum, et ita quidem, ut ne gravissiima quidem ipsius KANTII retineretur auctoritate, qui nimirum viam ad ulteriora, quam ipse aperuerat, idem nimis caute molitus fuerat obsepire. Hinc argutis lima MAI-MONia Scepsis; hinc nobilitatum RE IN HOL DII periculum, Theoria sua repraesentandi facultatis vel Philosophia mementari, firma & inconcussa criticismo substernendi fundamenta, peracutis AENE si DEMI SCHULZii) dubiis, tam theoriam RE IN HOL Di I, quam disciplinam Criticam attingentibus, moX eversa; hinc ingeniosam quoque BECKil conamen Reproesentationis Originaria principio, omnem eX ratione critica tollendi repugnantiam, qui quidem non explicavit quod erat explicandum, sed egregie tamen Idealismo explicatiori prolusit; donec tandem residui adhuc in Criticismo ob)ecti istius transcendentalis, absolute Oppositi speciem prae se ferentis, ambiguitas, & quae in notione ejus lateret repugnantia, quam & BLCK perspexit,& AENES DEM Us optimo successu impugna Verat, FICHTlUΜ, acerrimi ingenii virum, excitavit, ansam in primis praebento RENESI DEMO, ad Omnem objecti universitat em, ex absoluto subjecto, nulla externa vi impulso, deducendam, summotaque omni extra intelligentiam per se existente re. purum, nulliS realismi reliquiis contaminatum, quantum fieri posset, con- fruendum Idealismum. Quo vero successu in tanta re laboraverit suminuS vir, eX tequentibus forsan apparebit. Mancam & inchoatam eatenus esse KANΤi I doctrinam existimans FiCHTE , quatenus eX uno & absoluto quodam principio 1yilematice de lucta non fuerit, id sibi proposuit, ut i ystema conderet philosophicum, totum ab omni parte & eonclusum, firmissimo supersi rudium fundamento, δε Idealismum continens vere Transcendentalem, purum, immanentem, & forma caii igatis simum, quod vero aliud quidquam non edi et,
13쪽
quam ipsa Eantiana philosophia, rite intellecta δε exposita e .
Cum enim precario Omnino, nec sine repugnantia, servatam in Criticismo pervideret subreptiliam istam rem per se ae X, omni
objectivitate spoliatam, & subjecto, quod cogitat, ' ullius ce-
14쪽
teroquin determinationis Capaci, absolute oppositam, ae DualIsmum lic quadan tenus instauratum, in altissima conscientiae radice absolutum quaerendum esse statuit, subjectumque purum ut unicum ponendum reale, ex quo omnia, quae in conscientia empirica deprehenduntur, phaenomena, tam ad materiam, quam formam, sublato quovis extra Intelligentiae ambitum Cnte, immanenter & genetice essent derivanda. Purum quidem in conscientia omne, quod multiplicis empirici unitatem exhibet objectivam, ad intimam Intelligentiae essentiam pertinere &in ea fundatam esse, demonstra verat jam KANT, sed genesin experientiae conditionum ex absoluto quodam principio,' quod materiae etiam cognitionis fundamentum praeberet, non eXPO-suerat. Quam enim deductionem Vocat e. gr. formarum sensualitatis & categoriarum, non est ea genetica possibilitatis e rum explicatio; haud enim declarat quomodo ex ipsa Intelligentiae natura necessario oriantur hae formae, nee quamobrem his potissimum, non vero aliis, in repraesentando cognoscendi facultas immutabili necessitate adstricta sit legibus. Crisis purae Rationis analytica tantum modo est harum formarum expositio, quae eas ut datas jam in conscientia & paratas perscrutatur, omissa ulteriori originis earum investigatione. Cum vero Intelligentiam sine repugnantia substratum quoddam haberi non posse substantiale, cui conscientia omnesque ejus determinationes inhaereant, intelligeret FICHTE, sed purum eam tantum modo esse Agere perspiceret, quod sui conscium fieri non possit, nisi se ipsum limitando certas sui ipsius determinationeS producat, tam universales istas & necessarias conscientiae determinationes, quae leges ejus constituunt & formas, quam ipsius individualitatis necessitatem, quae materiam cognitionis exhibet, ex puri hujus Agere notione, utpote OmniS V ritatis scaturigine, deducere studuit. Unitatem quoque Originarie syntheticam appereeptionis, quae in Criticismo Philosophiae Theoreticae fundamento est, & Philosophiae Practieae principium, Autonomiam voluntatis, seorsim consideraverat ΚANT,
15쪽
- 15 eommunem utriusque haud investigans sontem. Cum vero conscientia sui pura, qua se ipsam intuetur intelligentia, &voluntatis autonomia, qua se ipsam in agendo libere deteris minat eadem, actus sunt primitivi nunquam non conjuncti, quorum alter sine altero locum habere non potest, ex absoluta eadem activitate, quae Ego puri eXhibet notionem , & tam cognoscendi facultatis, quam voluntatis phaenomenis fundamento est, utramque esse derivandam voluit FICHTE, unum & idem omnis, tam Theoreticae, quam Practicae Philosophiae, agnoscens principium. Ρurum scilicet istud Ego, ad absoluti cujusvis cognitionis principii dignitatem evectum, originarius est & primitivus actus, in quo cognitio cum cognito ita congruit, ut, cum non nisi per sui ipsius intuitionem existat Ego purum, sui ipsius quoque cognitionem habeat necessario immediatam. Quod actu hoc primitivo oritur Ego, originarie& per se subjectum, nec objectum nisi factum sibi & per se,
unicum est in conscientia punctum, quod tam essendi quam cognoscendi principium constituit ultimum, ab anteriori nullo pendens, sed libera intuitione absolute Producendum, potestque, eX FICHTH mente, quum formam principii philosophiei induat, thesi absoluta: Ego sum vel Ego π Ego, formae mere identicae: AVA substituta, enuntiari. Probe autem a singulari quovis de in conscientia empirica obvenienti subjectivo Ego, distinguendum vult FicHΤZ absolutum Ego, quod in unoquoque individuo Ego principii instar latet, caussaque ejus est eniciens, absoluto illud producens actu, synthes inque consituens producentis do producti originariam. Intelligentia per
se considerata est originarius extra temporis rationes positus
actus, qui ipse in se reflexus puram sui conscientiam habet Scabsoluta libortate se determinat; est iubjectivi omnis de objectivi identitias vel subiecto. Objectum absolutum. Einpirica omnis in tempore evoluta conscientia, absoluto hoc oritur actu, nec est quaevis ejus determinatio quidquam aliud, quam specialis hubus in se ipsum reflexi actus limitatio ; qui igitur actas
16쪽
in quovis conscientiae empiricae mome uto obvenit; quodcunque
enim sibi repraesentet subjectum, a sui conscientia pura: Ego sum, divellere se haud potest. In isto igitur, ex quo egreditur
Idealismus Transcendentalis, principio, quod necessariam reflexioni idea litatis & realitatis oppositionem tollit, utramque neceS-saria synthesi conjungens, ita productivum cum producto coalescit, ut mundus sit intelligentia in se conclusus, qui extrin.
secus nulla eX parte religatus, Omnem rerum naturam, quam
ex se ipsa, infinita sua vi, explicat & evolvit, compleXu suo contineat. Originarium hunc actum, quo semetipsum absolute ponit Ego & conscientiae suae universitatem procreat, libere repetendo, se ipsum, ut subjecto. objectum intuetur Philosophus, & ab hac sui conscientia pura, ut ultimo cognitionis
principio, absoluta illesi: Ego α Ego enuntiato, continua consecuti Onu in serie progrediens, omnium conscientiae determinationum universalium & necessariarum exstruere potest systema, mundum complectens idealem, reali , quam absoluta sui positione procreat Intelligentia, congruentem. Secundarium autem hunc, libere a Philosopho in tempore productum actum, originario ab omni parte convenire, ex absoluta neceSiitate apparet & universalitate, quae eundem stipatur. Philosophus enim, του Ego notionem cogitans, intuetur simul ipsum hunc cogitandi actum, qua intuitione eadem certitudine immediate perspicit, hanc notionem aliter oriri non posse, quam ita agendo, qua Mathematicus persuasum sibi habet, duas lineas rectas spatium circumscribere non posse. Intuetur Agere suum non ut individuale quid, sed ut universale & necessarium, quod in unaquaque Intelligentia, quae ab objectis abstrahendo ipsa se intueri valeat, locum necesse est habeat. Hic a philosopho producendus actus, intuitus merito nominandus est Purus & intellectualis; intuitus, quia immediate sui conscius est, intuitus Vero nomine quaevis insignitur repraesentatio, quae immediate se ad obiectum suum refert; purus, quoniam Omnisensualitatis affectione est liber; intellectualis autem, quatenus
17쪽
mere formalis non est, sed objectum suum tam ad formam
quam materiam producit, utriusque identitatem involvens, adeoque ab intuitu puro sensuali, quo objectorum in spatio &tempore determinantur formae, distinguendus. Non e t igitur Idealismus Transcendentalis, qui ex pura sui conscientia emispiricae conscientiae momentorum seriem evolvit, mere Logica conceptuum nexibus superstructa compages, sed necessaria consecutione procedens & prioribus sequentia connectens philoso. phica eonceptuum constructio, qua omnes, qui in syllogismo
Tu in catena copulantur conceptuS, constructionis mathematicae
more, in pura simul sistuntur intuitione, demonstratioque ebscitur vere mathematica.
Licet Vero . constructionis philosophicae ideam FICATIUM habuisse, ex scriptis ejus appareat & ex principio atque te nore philosophiae ejus satis diluceat, longe tamen abest, ut tam distinctam & completam eam sibi concepisset, ut in sy-ssemate suo eX struendo ubique retinere eandem & effectui dare valuisset. In id enim apprime intentus, ut in systematis fui expositione, e principio egrediens firmo & indubio, acri& rigida s yllogis inorum consecutione tutus procedCrCt, e VC-ra constructionis philosophicae via & methodo haud raro declinavit, in mere logicam dilapsus conceptuum in reflexione copulationem, quo factum est , ut non tam constructioni S ex acta Originario, continua intuitione intellectuali, in absolutam op positorum identitatem progredientis, quam infinitae conclusi O-nu n derivationis, in thesium & antithesium synthesin, novas antitheseS earumque syntheses progenituram, ablentis, i peciem prae se ferat haec expositio. ΕX pura scilicet sui conscientia, thesi absoluta: Ego z: Ego enuntiata, ut ultimo cognitionis 'rincipio, argvamentationum
sematica eit Idealismi Tianicendontalis expolitio, incepit FlClITE. Hac thesi fundamentali pronuntiandum Voluit, ut supra jam allatum est, actum originarium, quo se ponit vel constituit Ego Purum. Quamquam vero conscientia lui pura Prima
18쪽
est omnis conscientiae explicandae conditio, in unoquoque ta men singularium momentorum, quibus conscientia evolvitur empiriea, distinguit necessario subjectum Ego sutrin, pura sui conscientia datum, ab alio quodam, quod Ego non est, sed ei oppositum, ab objecto nimirum, subjecto oppositi speciem prae se ferenti; unde concludit FIcHΤΕ, actum positionis originarium, quo se ponit Vel constituit Ego purum, necessariis& immediate conjunctum esse alii, quo se distinguit Ego ab objecto, oppositionis scilicet vel negationis actui, quo Ego purum opponit sibi Non- Ego. Hinc secunda, quae Idealismo Transcendentali fundamento est thesis: Ego purum sibi nece sario & absolute opponit Non-Ego; quae quidem si materiam ejus respicias, a prima thesi: Ego V Ego quae tam ad materiam, quam formam, absolutus est) pendet, quod vero formam ejus attinet, seque absoluta habenda est atque haec. Ipse oppositionis enim actus, ab alio quodam derivari non potest, sed est ad formam absolutus; ipsum autem oppositum, quod hoc actu Ego puro Opponitur, nihil aliud esse posse quam Non.Ego exprima thesi demonstrandum est. Haec vero, Ego & Non Ego, opposita sunt & alterum alterum tollit, quae igitur in una & eadem conscientia conjungi haud possunt, nisi ponan tur ut se invicem limitantia. Hinc tertium Idealismi Transcendentalis principium, thesi sundamentali etiam enuntianduntertia: Ego. quod se ipsum ponendo sibi opponit Non Ego ponit simul in ipso Ego necessario Ego & Non-Ego ut se
invicem limitantia. Cum vero aliquid limitare nihil a Lusit, quam realitatem ejus, non totam quidem, sed ad par tem, negatione tollere, emcitur, in limitationis conceptu, praeter realitatis & negationis, divisibilitatis quoque notionem lattere. Potest igitur tertia thesis sic etiam exprimi: Ego ponit irEgo, di vili bile quoddam Non. Ego, Ego divisibili oppositum.
Quae quidem thesis materiae respectu absoluta est, sed formam quod attinet, a duabus prioribus pendet; ipsum enim agendi problema, quod hac thesi exprimitur, a prioribus neces sario oritur ibesibus, quae tamen solutionem ejus non Praebent