Epitome trium terrae partium, Asiae, Africae et Europae : compendiariam locorum descriptionem continens, præcipue autem quorum in Actis Lucas, passim autem euangelistæ & apostoli meminere. : Cum addito in fronte libri elencho regionum, urbium, amnium

발행: 1534년

분량: 325페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

ΗENRICHUM BULLING. EPISTmus testatur. Hi enim ita hominis coditionem laudibus efferunt,tanatumst ei facultatis & dignitatis arrogant, ut propemodum diuino quodam gradu perfectionis sint dignati: cum ex aduerso scriptura homini gratia destituto, praeter peccatum & mortem ac damnationem nil reliqui permittat. Sed ut prosequamur institutum, paululum sub Gregori j primi tempora, cum pax in ecclesi js uigeret, & respiratio quaedam ab incommodis haereticoru data fessis uideretur,nec essent qui arcanum illud Trinitatis sola adoratione comprehensum tam foedis erroru maculis aspergerent: ecce derepente,ne no essent haereses

ab hoste illo ueritatis alia est seminata discordia, & ab Episcopis de

Monarchia, exitiali uidelicet humilitatis peste,cogitari coeptum. Quae sane ambitio clarissimas illas Orientis & primaruae religionis altrices ecclesias cum Romana ecclesia miserabili clade comisit, Zc cum nullus esset contentionis finis,post simultates ultro citroq3 nulla pace omnia iam dixerim) moderatione exercitas, perpetuo schismate sint dissocia tae : sed nihilominus interim est de regno, de agris, urbibus. possiadendis laboratum, nec sine artibus, quas hoc loco dicere non attinet. Demum nescio qua philosophia eo deuentum audaciae ut homini palam arrogarentur quae solius Dei sunt,quodq; Christi erat & seruatois ris & uindicis salutis,idipsum operibus Unctorum & sanctorum meis ritis e penuario Pelagi j denuo depromptis attributum fuerit. Qine omnia quum no infeliciter promouissent, & tribus retro plus minus saeculis a magnis quibusdam, ut tum uidebantur,patronis asserta dὰ,

fensacp fuissent, & in tanta securitate licere uideretur quod liberet, factum est ut quod ministeri j erat, in dominatum Sc tyrannidem abie, rit, quodi gratiae fuisset gratisq3 iam olim credentibus daretur,id feris

me totum uno impetu ad quaestum seu ut Petrus eam rem uocac cauponationem conuersum est. Et,ut breuiter dicam,ea enata facies ecclesiae quam videmus. Ac mihi quidem hoc in loco nec errata temporum istorum persequi, nec mores stringere animus est. Hoc tantum mois

niturus eram nullis unquam saeculis usque adeo abusui patuisse honestas artes, ac uelut socium foederatum. haeresibus phiIosophiae stuis dium, quam proximis quadringentis annis Christianis nobis patuit. Sic enim facris eloqui js scripturarum, peregrina prophana*, ne discam impia, quidam intriuerunt, sic spinosia curiosaq3 miscuerunt Lais

crosanctis,ut simplicibus & communi obrutis malo conscient's,non alia magis de caussa quae humana erant pro diuinis recepta, rursum quae diuina non multo pluris aestimata sint, quam ea somnia quae hois mines tanta cum authoritate ceu diuina mortalibus obtrusissent. Pa rum autem erat pium aut theologicum quod Aristotelem non sapie bat. Atque utinam eius uiri, quem ut summum in omni scientia Plia

12쪽

IOACHIMI VADIANI AD

nius laudat, magis frugiferas lucubratio nes, ac non ea tantum, quia bus ad perplexas disputationes, cotentiones, & pugnas sumus abusi, recepissemus. Absit autem ut homo Christianus quicquam per se bonum aut commodum ideo damnandum esse putet, quod sint aut sueis rint qui abuti quam uti maluerunt, Quae sunt enim sub coelo aut res aut artes, quibus ingenium hominis, ut est ad errorem natura proanum, abuti non queatr Ipsa scriptura tot nominibus sacra etiamnum

ab haereticis aut in uerecunde contemnitur, aut certe Pro re nata toraquetur, ne non ei doctrinae quae defenditur,sustragari uideatur. Proissem turri inde recte mihi & pie sentire uidentur, qui quidem in eo loco proispheticas es apostolicas scripturas habent, ut in eis semel omnium eois rum quae ad uitam 8c salutem nostram attinent, traditionem ita persectam es consummatam statuut, ut demere quicquam aut addere uelle conses lam blasphemiam dicant. Rursum, quicquid praeter illas sic asis seritur ut salutis in eo ratio statuatur, id ipsum nec credi oportere, nec recipi: quod impostura sit non pietas, dicere ex Dei uoluntate es se,N Deo placere per Christum, quod nec per prophetas Deus,nec per apostolos filius Dei Christus docuit, sed & impudentissime obtrudi

simplicitati credentium quae palam cum scripturis pugnant. In qua sententia, nisi fallor, scriptores sunt omnium ecclesiarum praeconiis commendati, praecipue autem Hieronymus & Augustinus, qui Sciucubrationes suas non alia lege uolunt recipi & probari, quam si

quae docent interpretando a canonicis illis oraculis nusquam dis enistiant. Sed eosdem authores,quos iam nunc commemoraui,quum tot Praeclaris artibus ornatos tanta rerum omnium peritia & cognitiois

ne instructos ad illud coelestium mysteriorum arcanum, ceu bene loistis manibus accessisse uideamus: profecto bonos pios. omnes uel solo exemplo admonuere, nihil esse re' ciendum illarum artium cuius Theologii usus honestus esse queat. Ea re factum, ut cum illis sentire nequeam,

qui sacratissimam illam prosessionem ceu reginam quandam in suo solio positam solitis fraudare ornamentis, simulq3 omni commeatu spoliare contendui, dum liberalia studia, eamq' philosophiae partem,

quae rerum nobis coelo terra insignium, uim, rationem & naturam multorum saeculorum decursu tanta ingeniorum solertia perspectam exploratam P proponit, suo fungi munere, hoc est, Dominae illi,cur omnia debent, obsecundare & morigerari non Permittunt, nec reclinpiunt quod dicimus in illis perdiscendis tractandiso modum quenaedam nobis placere, & satis esse si partem aliquam aetatis illis tribuant, ut quaedam etiam in transcursu ad meliora sestinantes perinde atque e Nilo canis quod dicitur degustent tantum, qui episcopi sunt fuisturi. Fateor autem me non uidere qua in re ope duntaxat nostra&consilio

13쪽

ΗENRICHUM BULLING. EPIST. consilio uiuari religio, & Gemita aliqua aperiri pietati queat, si nullus elle locus debet his doctrinis, quibus uelut assiectis ueritatiS, a penixuore rerum creatarum indagatione ad ipsius creatoris summam ad mirationem ascenditur. At nemo aiunt uenit ad me nisi pater meus traxerit eum. Fatemur, & pernegamus, uel ipsis scripturis bene usuirum qui spiritu domini non imbuitur. Ea enim quae sunt Dei, teste Paulo, nemo novit nisi spiritus Dei. Hic autem, inquiunt, in omnem ueritatem nos ducit. Recte sanes Dabunt igitur nobis, uelint nolint, neminem maiore cum fructu studiorum atque artium ceu prata quaeridam floribus plena perambulaturum, quam eum ipsum qui dextro domini spiritu praeditus instar apis, reiectis noxi js, ea tantum quae sunt mellea decerpit, nec alia legit quam quorum indicatura,maiestaS,

potentia Sc gloria illius, a quo sunt condita, orbi exhiberi quam amaptis simo praeconio possit. At hoc ipsum aiunt) non fecerunt apois stoli Philosophia. Sed indem non prohibuere. Paulus philosophiam damnat, sed eam duntaxat, quae quidem sibi tribuit, detrahit pietati, cuius arroganti fiducia, supra diximus, haereticis impositum, ut plerrisque haud male proditis abuterentur. Idem Apostolus priore ad Corinth. XII. capite inter dona quae per spiritum domini ecclesin sdistribuuntur, sapientiae Sc scientiae, praeterea sanationis, & peritiae linguarum, alias' id genus commemorat, quibus nominibus proseacto magna pars rerum ad Philosophiam pertinentium comprehenis dituri quas res eum qui syncera in Christum fide est, uel ex Gentilium monumentis uestigare quid vetetr An putamus illusisse nobis inuisium, dum asseriti js qui Deum diligunt omnia adiumento esse ad bonum. V interim non referam quantopere sit a ueteribus laboratum, ut ostenderent multa esse in Ethnicorum libris quae nostram religiorinem palam confirmarent: qua in re multus est Lactantius Firmi

nus, S eius imitator D. Augustinus. Iam ut fructum id genus studiois rum propius indicemus, non negabunt arbitror de Azhitecti periotia neminem certius 8c melius iudicare posse quam qui fabricae quam is est architectatus artificium nouit, nec laudare illum aut admirari ullum uerius posse, quam qui artis fecit periculum. Sic arbitror perimittent nobis rerum in tota natura insignium perscrutationem citra controuersia ad hoc inuitare bonas mentes, ut potentiam & sapientiam, es maiestatem conditoris rerum omniis, hoc magis tenere, admirari,& deamare peragant, quo sunt propius uestigia illa inexhaustae

plenitudinis a siecuti. Sunt artes quae coelestium nobis corporum orircuitus,quae interualla,quae magnitudinem,quae ortus & OccasilS, quae dierum noctium P, praeterea temporii & anni partium successionem

ac uicissitudinem comonstrant. Sunt quae animantiu prope omnium

14쪽

IOACHIMI VADIANI AD

naturas, ut infinita illas experientia deprehendit,explicant. Sunt quae rerum e sublimi apparentium, & in totum,omnium eorum quae in aere fiunt caussas exponunt. Postremo terra mariq3 quibus maxime partibus spectabilis est illa in usum mortalium prognata rerum opuae lentia) nihil tam minutum aut exile uisium antiquitati, quin annotare dc literis mandare libuerit, modo aliquis inde fiuctus cognitionis aut admirationis appareret. Quarum omnium cognitione eum, ut dixi, fructum percipimus, ut 8c uehementi artificis admiratione capiaturpius animus, ac mox tantarum rerum sontem amplius quaerat & ueis creatio. reatur. Praeterea facile secum cogitet nec semper fuisse opus in quo tantum artificium eluceat, nec ex se aut fortuitum esse quod tam pulis

chro Sc admirabili ordine est distinctum. Nam & M. Cicero grauis

in primis author, prodidit ueteres philosophos naturae contemplastione adductos, eo demum scrutando peruenisse, ut mentem esse seis terentur cui gubernanti parerent omnia: ut si quis, inquit,in domum aliquam, aut gy mnasium,aut in forum ueneri quum uideat omnium rerum rationem, modum, disciplinam, non possit ea sine caussa fieri

iudicare,sed esse aliquem intelligat qui praesit 8c cui pareatur. Multo

magis in tantis motibus, tantist uicissitudinibus, tam multarum reis rum atque tantarum ordinibus statuat necesse, ab aliqua mente tanaetos naturae motus gubernari. Haec Cicero. Sed & Chrysippus,eodem

authore fassiis est ab ipsa se natura didicisse esse Deum qui omnia conficiat. Vnde Sc Maronianum illud deductum uidetur:

Principio coelum ac terras campos liquentes

Lucentemq3 globum lunae,Titaniat astra, Spiritus intus alisitotamq3 infusa per artus Mens agitat molem & magno se corpore imiscet. Aristoteles autem ita censuit, ut si qui essent qui sub terra semper hais bitauissent, deinde aliquo tepore patefactis terrae faucibus ex illis aboditis sedibus euadere in haec loca quae nos incolimus atque exire poη tuissent, quum repente terra & maria coelum. uidissent,nubium magnitudine,uentorumq3 uim cognouissent,aspexissentcpsolem, eius tum magnitudinem pulchritudinem Φ, tum etiam efficientiam cognouissent, quod is diem est ceret toto cccio luce ditia, cum autem terras

nox occupasset, tunc totum coelum cerneret astris distinctum & oris natum, lunae luminum uarietatem, tum crescentis tum senescentis, eorumq3 omnium ortus & occasus,atque in omni aeternitate ratos in.

numerabiles. cursus: quae cum uiderent, profecto & esse deos,& haec tanta opera deorum esse arbitraretur. Ea re factum est ut Apostolus principio epistolae ad Romanos, sapietes ex Gentibus hac maxime de

caussa dc irae Zc damnationis reos faciat,quod deus illis sui cognoscen

15쪽

ΗENRICHUM BULLING. EPIST.di semitam aperuit, ipsi uero apprehensum & cognitum, ut Deum non glorificauerint, sed mutata gloria, pro uno multos deos fecerint, imaginibus non solum mortalis hominis similitudine effictis,ucrumae etiam uolatilium & quadrupedum & reptilium &c. Quae res quos modo acciderat ex his libris quos de Natura deoru lH. Cicero scriptos reliquit clarissime deprehenditur. Caeterum cum Paulus hoc ipso io, eo palam doceat inuisibilia Dei ex creatione mundi, dum per opera intelliguntur, pervideri, & hac uia aeternam 8c potentiam & diuinita, tem eius patere: Non erit quod amplius causentur aduersari j, quin liceat, ut semper licuit, imo uero & conducibile sit,& maxime decorum religioni honestis disciplinis & studiis liberalibus uacare eos,qui scripturarum professores & ecclesiarum praesides sint suturi, cum ita nais

tura comparatum esse uideamus, ut quantum quidem in nostra industria situm est ab his rebus quae sensibus nostris sunt obviae, ad subliorniora remotiora noscenda naturali quodam ordine perducamur. Neque nos offendit, quod quidam obissciunt, in ueterum recentio rumq; de naturis rerum placitis permulta uideri quae partim dubie& incertis caussis prodita, partim non satis liquido indagata sint, maiorassi esse quae captum humanum fugiant, quam quae ad notitiam nostram peruenerunt: praeterea & Peripateticos fateri,frequenter animum nostrum in multarum rerum inquisitione hallucinari, quae naruturae tamen caussas pernoscenti sunt manifestissimae. At hoc ipsum uel maxime ad archite sti illius & conditoris laudem attinet, cui non

modo acceptum referimus quod cognoscimus, uerumetiam tanta uarietate, multitudine, Sc excellentia rerum uere mirabilium circumseaepti, fatemur tamen longe praestantiora sublimiora esse quae moris talis animus noster non assequitur, quam quae maiorum solertia&diligentia in lucem sunt prodita. Haec nimirum uia est, quae nos in adorationem incomprehensae illius maiestatis allicit. Haec ingens Dei nostri gloria, quae nostros conatus humiliat. Ipse Paulus in tertium raptus coelum, tradit nos in res coelestes ceu per speculum & aenigma intueri,nec uisuros de facie ad faciem nisi permutatos & indutos meisitoribus. Sed in re propemodu manifesta sum longior quam aut serat ratio aut ego instituerim. Libuit aute mihi,Bullingere,hac de re cotraquorundam insolentiam ceu praeseri,ut quoniam tu pro singulari tua, qua es a Domino donatus eruditione,post aliquot apostolorum epio stolas summa dexteritate expositas,in alterum librum Euangeliorum Lucae qui Acta apostoloru inscribitur, Commentarios adornares,&simul literis tuis suauissimis efflagitares, ut quae nuper fratribus meis ministris uerbi pro Lucae historia illustrada, cum eam una reuolueriaemus adiunctia generaliu tabularum orbis demonstratione,dictassem,

16쪽

IOACH. VADIANI AD BULLING. EPI.

in Epitomen redacta ad te mitterem, quo tuis commodum connexa prodirent in lucem: ego primum omnium istorum calumnqs contrairem, qui quod non intelligunt damnant,& sub praetextu pietatis ipsam uere pietatem oppugnant, nec uident hoc se maxime quaerere, neque aliud assequi, si succedat uotis, quam ut inertia illa, quae tot saeculis Christianum orbem ceu Barbaris captiuum miserrime assiixit, denuo reuocata, solidam Pietatem tot illustribus disciplinis ueterum Geographid. exemplo comitatam,funditus euertant 8c conficiat. De Geographiae

seu Cosmographiae utilitate dictum est a nobis alias, 8c satis constat hanc Philosophiae partem, quum paulo diligentius explicatur, sic aufinem esse uniuersae de rerum natura uestigationi, ut ferme quicquid est passim in orbe illustre 8c memorabile secum trahat : Sed & seeinquens consensus eruditorum tantum huic facultati tribuit,ut fateanis tur studiosos nec locorum notitiam, nec rerum gestarum seriem recte posse uel in scripturis accipere, qui illius prorsus sint ignari. Mihi certe quum isthaec dictarem duae res maxime spectabantur. Prior quiadem, ut quoniam Lucam tam multum esse in locorum mentione uia derem, ex hac nostra ceu rudimentaria institutione intelligerent, ne illos quide certo ordine aut magno cum fructu teneri memoria posseά nisi prius terrae totius forma, ut in partes distributa est, utiu extra inistraq3 littora mari alluitur, perdisceretur. Nam ut membri a corpore resecti, sic nec partis ullius terrarum notitiam habere seorsim possis, nisi prius de situ, facie, & habitu corporis totius constiterit. Deinde, ut ad gentium ac populorum res gestas, adeoq3 ad omnimodam hi, storiam noscendam cohortarer, quod huius lectione non res modo quae referuntur dignae sint cognitu, uerumetiam ipsa locorum tam crebra mentio subinde memoriam exerceat, & ad Tabularum fidem, ut quaeque suis partibus inserta adnotataq3 sunt reuocet. Ante omnia autem admoneba nihil esse in hoc doctrinae genere quod in tam peris plexa nominum locorumq3 uarietate & multitudine memoriam fideis

Ilus iuuaret, quam usum tabularum ueterum, maXime autem generaralium,quae sic nobis urbes,amneS,moles,regiones ob ocul S Ponusitat

coram intueri&cotemplari res ipsas uideamur. Vale. Sangalli, VI Kalend. August. Anno, M. D. XXXIIII.

17쪽

ELENCHVS URBIUM GENTIUM,

AMNIUM, ET LOCORUM PROPE OMNI VΜ a U O R U MNouo testamento fit mentio. Annotatione passim 8c rerum aliarum &uocum inserta, quae usui esse scripturarum studiosis possint.

Adilene Tetrarchia. pagi

Adramyttium op. Adria mare a FoAegyptus regio τε Aennonop. I4i Ager sanguinis i36 Agrippa rex IlIAgrippa filius eius, qui &iu

nior dictus It 2.

Antiochia urbs i 48 Antiochia Pifidiae a i8 Antipatris oppidum 13'Appii Forum,locu FFApollonia urbs 42 Arabia regio

Archelaus rex Io' Aretas rex IOIArimathea uicus is si Asia proprie dicta ubie αα Assaron tractus i36Asias oppidum aSF, 8c Σ32 Athenae urbs 44 Attalia oppidum a a. ΣAttica,regio 43 Aurum,Thus, rina i38 Azotus oppidum log

Babylonis transmigratio

Babylon,apud Petrum s 34Berrhoea oppidum Bethania uicus 34 Bethahara oppidum 33'Bethleem opp. 338Bethphage,locus 3ῖ4Bethsaida opp. 142 Bethseda opp. si 8Bithynia regio et I

Caesarea Philippi i i

Cana Opp. 143 Candace regina 'qCapernaum opp. I4 α Cappadocia regio aOT Cedron torrens it 8 Cenchreae portus 46 Charran ciuitas i FlChebron opp. 339 Chios insula 24

Christiani ubi primum dicti 48

Cilicia regio 22OClauda insula a ICorazimopp. I 42 Corinthus urbs Colossae opp. 24i Cous infusa aq8 Creta insula a FoCyrenae urbs Ti.& FCyrenenfis Simon τι Cyrenius Praefectus seu Prae ses Syriae io'

Cyprus insula 233 D

Duodecim horae diei is3

Elymas magus 236 Elogium Christi crucifiis xi iis Emaus opp. 336 Ephesus urbs ago Ephesiae DianaeTemptu aso Eunuchus Candaces 's Euroaquilo uentus 23s

ristyrcurator Iudaeae lix Fratres dispersionis apud Pe

Gadarent populi 1 3 Galatia regio ais Galatae unde dictic αι Galilaea regio 3ΣGalilaea gentium ubic Ibid. Gaza oppidum iῖγGenesar lacus i 2 Genesareth Ibidem Geraseni populi ios Gnidus opp. 227.&23χGolgotha,locus ig4 Gomorrha urbs ago Graecia regio As

Herodes rex Io6

Herodes Tetrarcha, qui 8ciunior dictus ios.& Ilo Herodis iunioris mors It Hierichus urbs 33' Hierosolyma urbs ii6 Hispania regio IoHorarum in Palaestina obserα uatio is

i Conium urbs aio

Idumaea regio Io 2

Illyricum,regio q8 Ioannes Euangelista α32 Ioppe oppidum r36 Iordanis fluuius I rItalia μ'

Iudas Galilaeus Ilo Iudaea regio Io2. SH FIudaeaTrasiordanis uel Transiordanem

Laodicea urbs Lasaea ciuitas

18쪽

Lucius Cyrenensis T FLucas Euangelista 346 Lycaonia regio aio Lycia regio 2 2ς Lydia regio aS8 Lydia purpuraria 239 Lydda oppidum i36 Lysanias rex 13ς Lystra opp. ara

Marcus Euangelista 88Melita insula 26s Mesopotamia regio 14'Miletus urbs 2SO

Mitylene urbs 246Mons Oliveti D8. R is Myra oppidum aΣΔ

Paphus ciuitas 236 Paradisus ubi. 38o Patara oppidum sta Pentapolis regio τι INDEX. Perga urbs 212 Pergamus urbs a iPhoenice portus a 3 χPhiladelphia urbs 23' Philippi urbs 4 Philippus Tetrarcha Io 'Philippi domus Caesareae 3γPhoenicia regio i44 Phrygia regio ΜοPisidia regio a i8

Pontus regio 2os Pontius Pilatus Praeses II o Porta speciosa Io Porticus Salomonis Io γProbatica piscina ii 8 Ptolemais oppidum i44 Pueri innocentes Io SPulchriportus Σ32 Puteoli urbs 3 χ

Regina Austri 's Rhegyuin opp. I x Rhodus insula a 34

Salem opp. 4 Salmon promonti a F χSamaria regio i 2 8. R i4o Samothrace insula 246 Samos insuIa 147Sardes urbs δ' Sarepta ciuitas 1 FSaron,campus rῖ6 Saronas Ibidem Seleucia urbs i 'Sexta hora mortuus Christus

Sichem,locus Sidon urbs Siloha fons Simon Magus Simon Cyrenensis

Sina mons Smirna urbs Sodoma urbs Syracusae urbs

Templum Hierosolymitanum io . 8c it . 8c rao Temptu Dianae Ephesiae 23o Templum in monte Σ' Tenebrae ortae super terra is

Tetrarchiae quid: α i Tetrarchia quide issTetrarchae a. 4Thabor mons IA Thessalonica urbs 41 Thyatira urbs 23'Trachonitis Tetrarchia is x Transiordanis regio IoaTrasmigratio Babylonis ins Troas opp. 8c regio 23FTrogillium insula 248 Tyrus urbs 144

H Chaldaeorum op. 34'Zabulon oppidum io

19쪽

ELENCHVS LOCUPLETIOR PRO

TOTIUS OPERIS ARGUMENTO, OPERA c HALcographi fidelissime in rem studiosorum adiectus. Bases insulae τοAbbates monasterioru qles olim scrAbdua amnis so

Abila Elisaei patria Abila Syriae oppidii Lysanium & 14sAbydum urbs Mysiae 2 o Abyla promontorium G2

Abnoba mons ISAbnobius qui & Danubius at

Abrahae aetas P

Abrahamum Seuerus coluit Sc Christum, suo in Iarario Absoluit qui fidei dono cor serenat zio Absoluit fides confitentis, non ministri authoritas 2Is Abstemia ars 1γγAbus mos fundit Euphraten Sc Araxe Loo Abus mons, qui &Periardes ius

Abus mons 1PoAcarnania in Epiro Achas rex Iudae templum spoliat Achaia quae & Graecia

Achedorus amnis Achelous amnis Acronius lacus Acroceraunia montana Acrocorinthus Acamas promontorium Adam ubi creatus incertum Adae peccatum grauius

Adam quid peccando didicerit

Adae maledictione aerumnis plenus est orα his is Adiabene regio Vs Adonis fluuius a GAdorare idola,quid sit: Ms Adramyttium oppidum auAdramyteus sinus 2 o Adriani templa sine simulacris facta iis Adrianus imperator asAdriani rescriptum pro Christianis Adrianopolis urbs,hodie Andernop. 4o Adriaticum marecirca Adriam s9. 8c aso Aegea Ciliciae fano Aesculaph culta iii Aegea urbs Ciliciae aeto Aegeum pelagus 3

Aegypti longitudo σs Aegypti fama in sacris literis ις

Aegypti xeges quare Pharaones dicti dia Aegyptus supina iacet τι Aegyptus Saracenis subiecta soAegypti Pyramides a Aegypti annuum tributum ys Aegypti situs του Aegyptiorum diuitiae unde Aegyptus ad Deltae effigiem so Aegyptus fertilissima σσAegyptus unde dicta σωAegypti difficilis accessus D

Aegyptia regni uetustas σν Aegyptum Iudaei coeperunt habitare HyAegypti seminarum fertilitas dis Aegypti praeclarissima monimenta dia Aegyptus publicum orbis horreum σν Aegyptiorum dominia mutata soAegypt a superstitiosi supramodum si Aegyptii Iudaeos odiunt si Aegyptus diuisa in Praefecturas si Aegroti naturae miraculis & consilio curandi ras Aeliam Adrianus uocat Hierosolyma ras Aemilianus Augustus σοAennon oppidum a tAeolis regio, olim Mysia Aequator circulus qui & aequinoctialis , Aeria olim,nunc Aegyptus τις Aesis amnis si Aesclepiades Asiaticus 24SAetius Praefectus ex Moesia Aethiopes hodie quoque Christiani s Aethiopibus Mathias apost.praedicauit s Aethiopes n5 raro Indoru note notatur 9 Aethiopibus praefectus Moses s Aethiopes ingressus est Apollonius Tya

neus

Aethiopu nomen ad Arabia pertingit syAethiopia sub Aegypto ssAethiopibus similes Leucosyri iis Aethiopicae gentes SoAethiopes Orientis & Occidentis si Aethiopia quando & quibus explorata se Afflictiones hominu unde proueniant ast Africa in uniuersum s s Africa proprie quae dicatur Africae limites Africa ambita olim Aa

20쪽

Africae maxima latitudo . 1 Africae monstra unde proueniant m Africa quare deserta ys Africa capta ab Uvandalis G Africae oppidorum nomina ineffabilia si Africa qua sorte Romanis subiecta σν Agarent unde dicti frAger sanguinis Iudae traditoris Agrippatidaeus rex ara Agrippae regnum confirmatur in Agrippa iunior adolescit HaAgrippae iunioris imperium,sed breue iis Alabastrites lapis 24SAlabanda oppidum Cariae 22 Albania regio qγAlbanus amnis 19SAlbania semel sata ter aedit fructum assAlbanun oppidum hodie Alba regalis j Albanopolis urbs Bartholomei sepulchrumbertus modis Oibus magnuS i s zoo Albis amnis Albion dicitur Anglia et o Album promontorium a lAlbum promontorium Mauritaniae is a Allegoriae arbitrariae renciendae Allegoriis subuertitur saepelitera Allegoria aliquando necessaria Allegoriis enarrantur inuisibilia Allemannia Alemannorum tractus Alexander praesul Palaestinus Alexander magnus templo honorem ha

huit 122 Alexander contra Persas 4o

Alexander infamis, secundus rex Iudeo Alexandri regni diuisio tue rum iso Alexandria urbs describitur Alexandria Aegypti Nexandrinorum clades Alexandrini Emporii fama Alexandria Arachosiae Alexandria Ariana Alexandria Carmaniae Alexandria in Sogdiana Alexandria Parthorum AlexandropolisParthiae Allexandrium oppidum

Alinda oppidum Cariae Aloe ex India dc Syria Alopetia insula Alpes Iuliae vel Carmicae

Alpes Poeninae,Graiae,Cotta idem Alpes Rheticae,Noricae,Pyrenae,Iuliae

Alpini Hispani

Altinum oppidum

Amanus monSAmarchana metropolis Hiberniae Amastris urbs Amathus Thermarum locus Amathus urbs Cypri Amazonum turba in Sarmatia Ambracius sinus Ambrosius Episcopus Mediolanensis America insularum maxima Amida urbs Amyntas Iconii tyrannus Amysum oppidum

Amisius amnis AmneS cum tempore intercidunt

Ampsaga fluuius Amphipolis ciuitas Amphilochius Iconiensis episcopus

Amurathes Turcarum rex

Ana fluuius Anabaptistarum fanaticus spiritus Anacharsias philosophus Scytha

Anastasius episcopus Antiochenus Anaximenes orator ciuis Lampsacesis , o Anchiale urbs Ciliciae aeto Ancyra Phrygiae Urbs et O.& Σ1 Ancyra Anquyra Anchyra Galatiae πιν Ancyra Mysiae x et Ancyra Galatiae χχς

Ancon set Ancus amnis σε Andanis amnis assAnemurium promontorium xho Angliae forma 27

Angliae laudes WE Anglos Caesar magis vidit quam vicit dimo Angli quando Romanis subiecti rudio Anglia ab Anglis,Saxonum gente Στο Animarum iactura, maxima est cladiu 1 1 Anima fruitur corpore δc sanguineripi istAnasus siue Anisus fluuius fr

Anthedon oppidum qd Sc Agrippias io Antiochus Epiphanes spoliat temptu iii

Antiochia urbs E SAntiochia Catiae 2as Antio

SEARCH

MENU NAVIGATION