장음표시 사용
2쪽
PAIRITIUS TOLENTINAS, ET FABRIANENSIS
DEI, ET APOSTOLICAE SEDIS GRATIA
Cratia, Miserieordis , et Pax a Deo Patre . et C ISTO IESU Domino Noaim.
Ad Episcopale munus ex Pontificis Summi
LEONIS XII. nutu accitus , maximas Sane , atque immortales providentiae Ipsius gratias agendas video , quoὸ cum id mihi oneris imponendum duxerit, istius potius, quam alterius cujusque Ecclesiae proc rationem mihi demandarit . Prospexit quippe exigit, tali meae, Gregem mihi commendans optime ad meli ra quaeque comparatum , qui proinde Pastoris amantissimi curis, studiisque apprime respondeat. Multa itieirco fiducia mihi est apud vos: multa gloriatio pro vobis , quos vel a primis rei Christianae saeculis sanctam fidem edoctos uberrimis adsidue fructibus decoris,
et honestatis abundasse, et vetusta, et recentiora mon
menta testantur. Commendat quidem laus isthaec quoiudianam illorum instantiam,qui vos rexere Antistites in. confusibiles , ac virtute praestantes , quibus cum me accenseri animadvertam , qui probe video paupertatem meam , desponderem animo , nisi quae ipsi seminaverunt , me in pulchritudine pacis collecturum fore perinpenderem , et in ipsorum labores ingressus maximam
3쪽
inde impositi oneris partem detractam mihi persentirem . Octavium Zollium heic prae ceteris nominatum volo , qui ad rem sacram in Patria gerendam evocatus tantum apud vos sui desiderium reliquit ex prudentia, pietate , doctrina, gravitate, quibus in exemplum praefulgebat , habitus idcirco Parens publicus, Deo dilectus,
et hominibus. Ast haec licet animum mihi, et studium , et con silium addant, non ideo tamen rem plane in tuto esse positam existimo . Cum enim vicaria auctoritate amplissimas Dioeces es , Maceratensem primo , Firmanam deinde annis plus minus viginti administrarim , quibus Operam meam quantulam cumque Praesulibus praeclarissimis commodavi, Spinuccio Cardinali,et Minuccio Amchiepiscopo,quorum egregia in me merita nulla unquam sinam oblivione deleri expertus novi, quidnam negocii sit, suscipere salutem populorum , et apud Deum aliena facta, moresque praestare . Quod quidem si perdiscilem semper , et sortissimo cuilibet sermidandam gubernationem induxit, nunc profecto ex temporum,quae haudita pridem nacti sumus, acerbitate , longe gravissimum dignoscitur , mihi vero animi, corporisque viribus de stituto plane non serendum. Feram tamen levans me supra me, praesentissim Illius ope sustentatus , qui potest et de lapidibus suscitare filios Abrahae, et ea,quae non sunt, Vocare amquam ea, quae sunt. Feram Pontificis indulgentissimi benignitate confirmatus,qui cum suerit inopinati muneris auctor, erit et in administratione praesidium. Feram demum ea ipsius Gregis natura , qui suit semper gaudium , de cusque Pastorum , mihique pariter cumulatam inseret, perennemque jucunditatem. Hac ego mente ad vos venio cum fiducia, Charisai Diuili od by Corale
4쪽
simi , quos patrio jam assectu complector in CHRISTO
JESU , conglutinatam sentiens animam meam animabus vestris , pro quarum Salute me , curas , fortunasque Omnes integre devovi, quidquid vel auctoritate valeam, vel industria , vel viribus, id Omne in earum rationes lubentissime collaturus . Nunc iam proinde laetitiae , ac dilectionis impensissimae epistolam hanc mitto , id Cum primis vos monens , ut in charitate radicati, et fundati impleamur invicem communicatione Sancti Spiritus in omnem plenitudinem Dei. Conabor id quidem, prout mei muneris ratio po-1tulat, ut Eo bene juvante, qui est redemptio,et justitia, possim advenienti Judici,oviumque sanguinem de manibus meis exquirenti reponere fidenter, neminem me perdidisse ex eis, quos dedit mihi. Ast optatos exitus haud nanciscentur mea haec vota, nisi collatis studiis et vos enitamini in id operis contendere , quod porro
Id autem a vobis primum exposco , Venerabiles Fratres , qui throno pontificali adsidetis in Templo principe , et Episcopi presbyterium , coronam , Senatum constituitis . Dulce profecto munus hoc est , Deo psallere, almaeque Sionis aemulos in hymnis,et canticis justificationes Dei enarrare . Ad id et ego officii honoratus in Liberiana Basilica , est quidem , cur Sanctam , ac religionis plenam disciplinam publico commendationis testimonio commemorem , qua sacra ibidem peraguntur . Gratulor , eam et de vestro Ordine laudem invale- Scere , talem nimirum divinis caeremoniis, officiisque Observantiam, assiduitatemque a vobis praestari, ut illustri hoc exemplo non reliqui modo Clerici, sed Populus quoque ad sacra frequentanda , sancteque colenda excitentur,atque accendantur.Vestrarum sane est partium
5쪽
pro loco honoris, quem tenetis, rerum majestatem referre , quibus tractandis estis praepositi, ne in Urbe ob Magistratuum splendorem, ob procerum copiam, ob civium cultum , ob advenarum frequentiam, aliisque ex nominibus florentissima id aliquando vilescat, quod religionis est, et decor ille domus Dei desideretur, quem cum Cassidoro non pulcbritudinem parietum dumtaxat dico , aut Ministrorum pretiosissimos apparatus , sed ipsorum actuum beatissimam qualitatem , quibus cuncta ga
tidet Ecclesia , scilicet in psalmorum jubilatione , in precum sanctitate , in cbristiani Populi dediotione Cassi odor. in psal. 23. Idem et vos moneo , qui in partem sollicitudinum
electi estis in regimine animarum , Venerabiles Paroelii . Honorem tueri Ecclesiastici ordinis ad vos etiam Spectat, quorum mores exemplo sunt fideli populo, ut inde pudoris, innocentiae, pietatis studio permoveatur. Hinc vero vestram operam ad animae curationem cupientibus praesto adsidue esse vos Oportet, ullamque rem vestram huic officio nunquam praevertere . Positi
deinde duces in populo, memineritis praecipuam muneris vestri partem recta adolescentum institutione in iis, quae scire Christianum hominem opus est, contineri, ac universi gregis cultura sollicita, qua ad doctrinam sanam imbuatur , et ad illa amplectenda , praestandaque pietatis ossicia incitetur, quibus salutis nostrae ratio
constat, ac praesertim ad frequentem sacramentorum
usum , quo tranquillitas animi , et constans in justitiae
semitis tenendis voluntas obfirmatur. Novimus quidem,quae istic pro veritatis catholicae studio communis omnium mens sit, et Domino proinde benedicimus,quod certo Sciamus, sapientiam,quae secua dum Deum est, non quae secundum elementa mundi, Diuiligod by
6쪽
omnium in cordibus alte defixam regulam esse ,
ad quam unice oves nostrae actus, SenSusque componant . Ue Strum ergo est cunctos in ea fide roborare cum omni patientia , et doctrina; qua quidem in re ne desides sitis , rogo vos per viscera Domini nostri
JESU CHRISTI, cujus filii per Evangelium geniti traditi
sunt vobis custodiendi . Sunt enim,qui ct scripto et ver bo adversus veritatis sermones insurgunt undique ; et illacrymanda profecto ipsorum audacia est, qui bellum in Christi Ecclesiam intensissimum indixere. Hinc attendite, Fratres, ne intra fines vestros haec pestis misere pervadat ex venenatis illis libris, quos vere libros male dictionis dicimus, et impietatis . Fidei armaturam induite: et si qui fortasse inter oves vestras mollito sermone Super Oleum fabricatores mendacii subrepserint , cultoresve pravorum dogmatum , aliique id genus homines nequam , absit, ut humanis distineamini rationibus, quin malorum reparationem quaeratis , eosque arceatis abGrege . Hoc pro Religionis incolumitate studium splendeat et in unoquoque vestrum , qui ad sacra operanda ad lecti estis, et ad eas praesertim disciplinas perdiscendas Operam navate , quibus bonum, rectumque digno Scere , ceterisque ostendere possitis , ne ignorantiae nota inuramini, quae cum in Laicis vix toleranda sit , in Ecclesiasticis viris profecto , quorum labia custodire
debent scientiam, nec excusatione digna esse videtur, nec venia . Sancta autem acturi sanctitate vitae praefulgeatis, pus est, ne ministerium vestrum contemnatur ab his, quisoris sunt, habentes malum dicere de vobis. Composito ad religionem animo , ac divino Numine propitiato, ipsoque habitu corporis, actioneque personae porten
dentes pietatem , procedite ad altare Christi, quasi de
7쪽
thalamo virgines, ut fructus e divino saeri scio exel. piatis uberrimos, et spectantibus, ac divinae rei operam dantibus maximam ejus venerationem injiciatis, eosque ad similem charitatis affectum incitetis. Haec, quae Sacerdotum sunt, pervolventes animo, de vocatione perpendite , adolescentes Clerici, qui in Seminarii disciplinam traditi estis , aut vestrorum in aedibus immoramini. Summa quidem mihi, et Gregi universo expectatio de vobis est, quos in spem Ecclesiae istius, veluti nova electionis germina, confidimus succrdiscere in dies magis . Docili propterea, ac miti ingenio,
et rerum optimarum cupido vitam, moresque ad saluta
ria instituta , et ad Clericalia ossicia sedulo excolite, ut Odorem Christi semper deseratis in populum , atque ad
Sacerdotium evecti verbo et exemplo praesidium tandem sitis, et oblectamentum Ecclesiae Dei, quae vos sibi suorum charismatum administros adscivit.
Quid autem vos moneam , qui Religiosis familiis
educati, illae estis selectorum militum turmae , quibus Christus Dominus suam communivit Ecclesiam lmi, tantes domestica Conditorum exempla, morum innocentiam, integritatem vitae, disces Sionem a saeculo, tenebitis alacriter susceptum perfectionis iter, arduum quidem, sed divinae charitatis dulcedine conspersum, et sagittas obtundetis parvulorum , qui veluti societati exitialia , vel inutilia saltem improbant vestra instituta, cladesque vobis attulere diuturnas. Eadem et vestra cogitatio sit, Virgines Deo devotae r ad vestros enim Choros ista me lilia invitant e conclusis hortis fragrantia, in quibus,veluti in foraminibus petrae , habitatis columbae . De turbatae e collibus thuris, flevistis super flumina Babylonis contritionem filiarum Sion . Audivit vos Sponsus , breviatisque pro Diuiligod by Corale
8쪽
pter eleetos diebus suroris vos iterum deduxit in areolas aromatum, ubi nardus, et crocus, myrrha , et aloecum omnibus primis unguentis. Consolamini itaque, Filiae Sion inclitae, amictae auro primo; plantatae rurSus Super rivos aquarum , quae veniunt cum impetu e Libano , fructificate , quasi rosa , florete flores , date od rem , et frondete in gratiam, et benedicite Sponsum in
operibus suis. Haec ad personas Deo Sacras. Dilato nunc super
vos omnes cor meum , quotquot estis omnium ordinum
cives , Filii dilectissimi, ut sanguine immaculati Agni purgati digni inveniamini, quos ubertate domus suae
coronet Deus. Ac vos primum compello,Viri Patricii,Decuriones , et qui Magistratum tenetis. Nullae sunt majores diυitiae , nulli honores, n=illa hujus major substantia, quam est fides Catbolica et inquiebat S. Augustinus . Hunc sacratissimum thesaurum fidei religiose custodiatis , nullumque laborem , nullum incommodum , nullam sollicitudinem , impensamque formidetis , ubi de avita religione conservanda, augendaque, ac de divino cultu fovendo res sit . Salutem populi , nonnisi ab rei sacrae incolumitate, pendere memineritis, causamque religionis causam publicae felicitatis existimetis. Communibus in id
votis, studiisque adlaboremus : sanctos quippe volo vos esse , qui meo estis regimini concrediti. Vos enim universos mea nunc spectat oratio . Aemulemur invicem charismata meliora. Contentiones,si multates, jurgia, offensiones pr eul ab Dieces eos nostrae finibus arceantur, nec inter eos succrescant, qui legem profitentur, cujus maximum , et primum mandatum charitas est. Festos dies cumprimis pie, ac sancte observent Omnes, atque frequentes conveniant in templa , ac rite divinis adstent , ut alter alteri mutuo exemplo Sit ad colendum , propitiaa-
9쪽
dumque Deum . Aedes sacras, quae domus Dei sunt, summo studio habendas, excolendasque curent singuli, ne ubi criminum est venia postulanda, ibi peccandi de.
tur occasio , aut patrentur audacter peccata . N que vero multo id sermone inculcandum censeo , cum modestia vestra nota sit omnibus : haud itaque immo.rabor , ut mulieribus Apostolicum praeceptum commemorem,ut velato propter Angelos capite ecclesias adeant, atque in illis versentur, eoque vestimentorum cultu,
qualem mulieres decet promittentes pietatem per opera bona. Rectam demum filiorum institutionem etiam atque etiam commendo e ea quippe contempta familiarum habetur pernicies,flagitiorum congeries,omnisque ordinis clades,atque dejectio. In fletu, et planctu haec scribo, Charis.
simi; filii vestri sunt filii mei, quia sunt filii Fcclesiae: dirigite igitur gressus filiorum vestrorum in semitis Domini .
Haec,Venerabiles Fratres,liaesidi lecti Filii, curanda, haec perficienda nobis omnibus sunt. Reliquum nunc est, ut adjuvari a vobis eiu agitem orationibus vestris, ut sarcinam nobiscum ferre Ipse υelit, qui si nobiscum nos portet, succumbimus S. Aug. in Psal. 6. . intentas in. super, et adsiduas preces fieri obtestamur ad patrem totius consolationis, ut LEONEM Xll. pontificem Maximum,et Dominum, Parentemque optimum sospitem diu servet Ecclesiae Catholicae , Romanaeque Rei publicae, quas pro summi Sacerdotii dignitate, ae pro tanti imperii ratione providentissime, sanctissimeque moderatur. Glorificet ipsum Deus in dies, declinetque super eum, qua si fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium . Prospera denique omnia ab donorum largitore Deo eomprecemur Viro non dignitate solum, sed et vir intibus omnis generis eminentissimo PETRO FRANclico
10쪽
Ghuppio Episeopo Albanensi, qui sanetissimo eonsecrationis munere hac me die dignatus est. Quae quidem vota, precesque ut exitus secundissimos assequantur, adsit et Pastori et Gregi MARIA Samcta Virgo Genitrix, ex qua omnis spes vitae , et fructus quilibet justitiae . Haec haec thronus est gratiae, ad quem adeamus cum fiducia r haec stella maris, ad quam respiciamus fidentes , si venti nos tribulationum concutiant : haec Mater pulchrae dilectionis, quam non
dimittamus, nisi benedixerit nobis . Propitii adstent et TERENTIANUS, et Coelites ceteri Urbis istius,ac Dioeceseos Custodes , Statoresque,ipsique sermonem, Vitam que nostram dirigant continuo, et ovile hoc pascant, simulque regant.
Verum finis heic sit Epistola quam testem scripsi dispensationis Dei, quae data est mihi in vos,ut impleam Verbum Dei, quo firmetur in nobis omnibus CHRISTUS IESUS, cujus in Corde suavissimo fausta,ac se licia omnia vobis adprecor . Deus Pacis aptet vos in omni bono , et Charitas Christi sit cum omnibus vobis. Datum extra Portam Flaminiam via. Idus Iunii quo die 1acram consecrationem accepi. An. Chr. MDCCCXXIV.