장음표시 사용
11쪽
Quae iaculare seras, nitida certare palestra , Flectere equos cursu, doctas s eu Palladis artes, Seu Martis melius queat exercere Iabores .: Illustres Animae, natae melioribus annis, Tollere in immensem certabunt Nomen Auorum, Dum referent Matrem forma , dum pectore Patrem
U Ite leues Fauni, Satyri simul ite fugaces;
Sternite iter νiolis, manibus date lilia plenis, . E Quo Decus Armorum, Nemorum quo Terror, anhelo FVLVIVS ibit equo: ipse dari hunc sibi madat honorem: En montes, siluassue suas, en rura revisit, Illustri pompa, faelici Coniuge laetus.
Vos quoque quid statis, silues ria Numina,Nymphae
Accelerate gradum, castis occurrite taedis Dum noua nupta venit:ducant Charitesque,Leporesque Interea in gyrum choreas , Risusque, Iocique . Carpite purpureos fores,vivosque amaranthos, Pallentes violas . Nec te, LEONOR A, pudebit Flore sinus, crinesque tuos circundare Odoro. - Cingula nam gemmis variata, monilia, inaurem, Aure, sinuque stupente genas nuptura pudicas, Flammea nativo multum obluctante Pudore i Coralium, Electrumque tibi, iam munera, ab imo Vestra Thetis quaesita mari, patriusque tuleruntia Diues ab auriferis dimisitis Iberus arenis. Nostra autem varios Nympharum rustica fiores Turba dabit, tenuis pauper turba incola ruris ;-ia Ut tua connectas, pulcherrima NEPTUNINE, : Tempora,
12쪽
Tempora , stelliferis mox innectenda coronis. Donec Mergus aquas, littus dum puppis amabit, In mea dum celeres labentur caerula riui , . AEterna nostro resonabunt littore laude, Et MENDOZZAgua Deciis,& tua,Nomina,CORNVS. Vos, Superi, interea thalamos seruate beatos Amborum, & vitam longum producite in aeuum, Ut videant auctos digna se prole, Parentes, Et vitiant Nati, vivo cum Patre, triumphis. Dixerat.intonuit laeuum emicat ignibus aether, Augurium firmante Deo, qui temperat orbe m.
Inde sui cupidus repetit penetralia regni, Quem famula insequitur promptis Gens uda lacertis. Excipiunt Numen, diuisi in moenia fluctus , Dulcia laturum squamosae gaudia Plebi. AvGUR & in liquidas cedens euanuit undas.