Theophili Ehrhart, utrius medicinae doctoris ... tractatus de asphyxia neophytorum

발행: 1789년

분량: 52페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

3쪽

NEOPHYTORUM.

MEMMINGAE, i

4쪽

Periere musti partu, F indies necem. Nimium imperita arcessit haud paucis manus, Lucina queis non favit auxilii sciens.

5쪽

innumera sere rerum artem salutarem spectantium maximi momenti multitudine solegi gravissimi argumenti doctrinam de Asphyxia Neophytorum. Neophytorum scimus dimidiam partem, si non plus, mori intra tres primas hebdomadas , plures horum statim pos partum, plurimos sub partu, partim ex neglecta, partim inscia, partim nimis sero suspensa arte. Inprimis vero in refocillandis neophytis debilibus, &asphycticis multa committuntur Vitia, quibuS Vitae adhuc suffocatur scintilla; indiscriminatim adhibentur remedia, suis sub conditionibuS per- .

quam efficacia; negliguntur in vitam revocati in- sentes, vel saltim non tanta, quae eXigitur, de- 'bilibus hisce impenditur cura, modo ars obstetricia peccat vario, partim longius exspectando, partim perperam agendo, &caussia saepe asphy-xiae neophytorum evadit; cura gravidarum, quae

6쪽

ultimis cumprimis mensibus maxima sit, oportet, vilipenditur '). Centena inde in inclusum adhuc in utero laetum ruunt mala, quae tandem in illum degenerant statum, quem asphychicum appellant; accedit, quod Politicis demonstratum sit: civium numero regna consistere. - Facile ergo adparet, quanti sit momenti, paulo accuratius inquirere, quid sit asphyxia Τ inprimis vero ea neophytorum 8 quae sint ejus caussae' quomodo praecaveri possint ' qualia diversae exigant indicationes a ilia' discernere a nocentibus juvantia , idoneamque excitatis infantibus statuere

curam.

Quae in hoc tractatu manca adhuc & impersecta sunt, tempus emendabit ad ulteriorem rei gravis indagationem necessarium.

7쪽

ASPHYMA NEOPHYTORUM.

D APhyxia in genere.

A sphyria is medius vitam inter & mortem dicitur

status, ubi omnium motuum & sensuum apparens eessatio adest, mortem fere referens. Summus adest virium languor , pulsus, omnes motuS Vit

les plane in hoc statu quiescere videntur ; ast, revera non quiescunt, adest solummodo summa functionum vitalium imminutio '), nostros fugiens sensus; nam functiones vitales plane deletae, quae nunquam in Vitam revocari possint, ipsam constituunt mortem. S. II. Distinguitur ergo status asphyllicus a mortuo, quod in priori adhuc scintilla quaedam restet vitalis, vel, quod functiones vitales non, nisi minutissimae existant, quae vero excitari, & in pristinam redigi' i possunt

8쪽

possunt persectionem. In posteriori vero cunctarum functionum totalis adest cessatio , absque ulla in integrum restitutionis spe. III.

Asphvxia in diversas discerpi potest classes:

eam a. quae suffocatione, a poplecticoque more, b. quae singulari quadam principii vitalis perturbatione eXOritur, c. quae utraque conjuncta caussa statum morti similem infert, d. ubi exinanitio accusanda si , e. symptomaticam, quae morbos alios praegress

consequitur.

De AHThyxia Actophytorum in specis, hujusque

caussa proxima.

S. IV. Cum cordis deliquium caussas inter proximiores immediatas asphyxiae emineat, secundum Gau-bium ); tot Asphyxiae Neophytorum species enumerari possunt, ac caussae mediatae hoc in Neophytis producere Valent. S. V.

4) nar. Lautisi de subitaneis mortibus, libr. II. ed. II. Lucae 17or, Cap. III. p. 6. is) Cl. Hu laud Diss. sistens usum vis electricae in Asphyxia expeperimentis illustratum. Goetting. 1783. g. XIII. p. 27.

7 Institui. Pathologiae medicinalis. Lips. 178 I. g. 783. p. 436. culleia A fangsgr. dar rrahit heu Ar Medii, T. III. Lei p. 178

9쪽

f. V.

Ad duas vero potissimum classes reduci posse reliquas asphyxiae neophytorum species, mihi quidem videtur. Etenim cordis deliquium , Vel a poplexia ct suffocatio, cum singulari quadam principii vitalis

perturbatione, vel ingens praegressa exinanitio, seu aliud virium dispendium, corpus ita exhauriens, ut omni, quod vita requirit, robore fere destitutum

corruat, producit.

g. VI.

Sub prima Classe intelligo statum illum apopi

nicum , & suffocatorium, cum singulari quadam principii vitalis perturbatione junctum, quo a. sanguis rite per corpus' distribui impeditur, in capite'

10쪽

accumulatur , medulla oblongata seu origo nervo rum comprimitur , inde influxus fluidi nervet iri nervos s ensorios & motorios intercipitur, &, comprestione increscente, actiones Vitales iere penitus abolentur'), quibus ad summum gradum imminutis, oritur - asphyxia δ' , deletis - mors. b. Porro , cum primum foetus nexus cum matre tollitur, necesse est, ut statini respirationis fungatur negotio, si vitam perfectam vivere velit; nam inhalationes illae & excretiones ope respirationis evenientes tanti sunt momenti, ut vita sine his per longius temporis spatium cogitari nequeat U). Quae vero sint hujus pabuli vitae, in aere atmosphaerico contenti, qualitates , determinare nec hujus loci, nec mei est. Probabile quibusdam videtur , absorberi partem aeris dephlogisticatam J'; aliis materiem electricam, ut Ill. Wrisberg φ Τ), aliud aliis. e. Cor inter & pulmones, soluto a matre Retu, tam arctum intercedit commercium, ut, si hi munere haud fungantur, Sillud per longum tempus movere se nequeat. Mir bilem hancce sympathiam Hunteriis se ) repetitis de monstravit experimentis in cane institutis. g. VII

SEARCH

MENU NAVIGATION