장음표시 사용
1쪽
dem sancto operi , manus dedit in Japponia, ubi
pro Catholicae Fidei propagatione viginti tres ejus dein Provinciae alumni Beati videlicet Petrus Baptista , & socij crucibus affixi, martyrium consummarunt, praeter plures alios , qui tum in Iapponia, tum alibi pro Christi nomine sanguinem fuderunt, quamquam Beatorum , aut Sanctorum albo adhuc conscripti non reperiantur. Ad haec itaque opera incumbit praefata Provincia Ope fratrum , qui mittuntur ex Provincijs strictioris observantiae in Hispaniarum Regnis consistentium, quorum Missiones, si impediantur, vel ultra solitum differantur gravissimum eidem Provinciae , & conversioni Infidelium , atque conversorum instructioni, de con servationi praejudicium infertur, deficientibus enim Ministris, Evangelij praedicationem, Cathechismum,& Sacramentorum administrationem Omittere necesse est : Quod sane ne contingat, dicta Provincia sexto quoque anno ab antiquo tempore Commissa rium mittit in Hispaniam, ut Missionarios Congreget, & ad eas remotissimas Regiones conducat,
quem Commissarium regularisenustodem pariter creat, ut in Generali Capitulo totius ordinis Fratrum Minorum Sancti Francisci de Observantia
nuncupatorum suffragium ferat, eam tamen legem eidem Commissario imponit, videlicet, quod intra biennium a suo in Hispaniam adventu Missionarios congregare, & cum eis iter suum spatio duorum annorum praefatorum , sive Capitulum Generale hujusmodi celebretur , sive non celebretur , arripere debeat: Longe enim minoris momenti res est, quod Generale Capitulum praedictum, ad quod tot cente
na Vocalium concurrunt , absque uno ex duobus
Vocalibus , quos mittit Psovincia praedicta , vel etiam absque illis duo β , Cclabretur, quam quod
2쪽
retardentur Missionarij, & interim conversio Insid lium , & conversorum profectus detrimentum propter defectam , inopiam Ministrorum patiantur. Id quod cum summo dolore didia Provincia ad praesens experitur , nam Commissarius Missionum, & simul Custos ejusdem Provinciae, qui ut Missionarios congregaret anno M DCC .XXXV. in Hispaniam pervenerat hisce Missionarijs congregatis , intra biennium in Philippinas Insulas, si-Ve celebraretur, sive non celebraretur Capitulum
Generale praedictum, iter arripere debebat , cum Capitulum Generale hujusmodi, quod juxta Ordinis praediisti, dc Apostolicas Constitutiones celebrari debebat, ad usque annum M.L CC .XL. minime celebratum fuisset , dictus Commissarius , &Custos sub praetextu interessendi Capitulo praedicto , extortis a tunc existente superiore , seu Commissario Generali contra suae propriae Prosinciae instructiones , & mandata litteris in Hispania pe mansit , ac permanet de praeseiati , & sexaginta Missionarios sibi a Provincijs dicti ordinis Hispaniarum concessos , qui juxta instructiones , & mandata hujusmodi anno M.DCC.XXXVIII. a Philippinas Insulas pervenire debuissent, per totum annum M.DCC.XLI. in Hispania permanserunt, & de prinsenti ignoratur an e gadibus solverint. Praeterea eadem Provincia gravissima detrimenta sentit, da animae Christi Sanguine redemptae petenteS panem doctrinae amare plangunt, quod ob inopiam Ministrorum non sit, qui frangat. Quoniam autem
dictus Petrus , qui ad hanc almam Urbem no
tram ea de causa missus commoratur , praefatiS
malis remedium afferre desiderans, humiliter supplicari fecit , ut in praemissis opportune prOVid
3쪽
re, δε ut infra indulgere de benignitate Apostolica dignaremur.
Nos igitur dictum Petrum specialibus favoribus , & gratijs prosequi volentes, S a quibus-Vis 'communicationis , suspensionis , & inter dicti, alijsque Ecclesiasticis sententijs , censuris , &poenis a jure , vel ab hominz quavis occassione, vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existit, ad effectum praesentium dumtaxat consequendum harum serie absolventes, & absolutum fere censentes, hujusmodi supplicationibus inclinati , ut de caetero Commissarij, qui pro temp re a praedicta Provincia ad Hispanias missi fuerint pro congregandis Missionarijs praedictis, ijs
demque conducendis ad eandem Provinciam , intra terminum a Definitorio ejusdem Provinciae pro tempore assignandum redire, vel iter arripere Omnino debeant, ac teneantur , absque eo quod
aemendicatis praetextibus, in Hispania immorari valeant , neque Superiores Generales inibi existen- aes Occasione Capituli Generalis celebrandi , vel alia quacumque de causa executionem , instru rionem, & mandata dictae Provinciae eosdem Commissarios , Custodes, Proministros, aut Procurat res quomodolibet concernentia impedire, aut reta dare posint & valeant,sed dicti SuperioresGenerales, potius Commissarios, Custodes, Proministros, aut Procuratores praedictos Opportunis juris , & facti remedijs eos cogant, & Compellant, Ut ea mandata , & instructiones adamussim adimpleant , Sadimpleri curent, sub privationis Officiorum per eos respective Obtentorum , ac inhabilitatis ad illa , & alia imposterum obtinenda , ac vociS acti
vae, & passivae privationis, & suspensionis a Di-
4쪽
vinis alijsque arbitrio nostro , & Ministri Gen
ratis pro tempore existetitis imponendis poenis, eo ipso absque ulla alia declaratione incurrendis,auctoritate Apostolica tenore praesentiu praecipimus,
Praeterea si contingat praedictos Comminarios, sive Procuratores , Custodes , seu Proministros
quacumque de causa cogitata , vel non cogit in , voluntaria , Vel non voluntaria in
post lapsum terminum a Provincia praedicta illis assignandum permanere, etiamsi Capituli Gener Iis praefati celebratio occurrat, dictos Commissarios, Procuratores , Custodes, sea Proministros uti legitimos Vocales in Capitulo Generali , ut priefertur celebrando , interessendi, & in eo Capse tuto a voto , sive suistagio tim activo, quam passivo habendo, & ferendo auctoritate, & tenore praefatis excludimus , & privamus , sed ut si, qui Commisarii, ProcuratoreS, Custodes, & Ι'romi nistri posterius missi fuerint, ab eadem Provincia, in Capitulo Generali uti tales , cum Voto ,& voce
praedictis haberi, & recipi debeant, dicta auctnritate volumus, & declaramuS. Decernentos eas.
dem praesentes litteras semper firmes validas, &efficaces existere, & Bre, suosque plenarios, &integros effectus inrtiri, & obtinere, ac illis ad
quos spectat , & pro tempor* qu i docum espectabit plenissime susagari, & ab eis respective inviolabiliter observari, sicque in praemissis per quoscumque Jadices ordinarios , & Delegatos, etiam ca asarum Palatij Apostolici Auditores , ae S. R. E. Cardinales etiam de Latere Legatos, &Sedis Apostolicae Nuncios sublata est , & eorum cuilibet quavis aliter judicandi, & interpretandi
5쪽
facultate , dc auctoritate judicari , dc definiri debere , ac irritum, dc inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter , vel igno ranter contigerit, attentari. Non Obstantibus Con a titutionibus , & Ordinationibus Apostolicis, necnon ordinis , dc Provinciae hujusmodi, etiam juramento , confirmatione Apostolica , vel quavis firmitate alia roboratis statutis , & consuetudinibus,
privilegijs quoque indultis , litteris Apostolicis
in contrarium praemissorum quomodolibet concessis, confirmatis , & innovatis. Quibus Omnibus, dc singulis illorum tenores praesentibus pro pi ne , & sufficienter expressis, ac de verbo ad verbum insertis habentes , illis alias in suo colore permansuris, ad praemii rum effectum hac vice dumtaxat, specialiter, Sc expressie derogamuS cceterisque contrarijs quibuscumque. UOlumus autem , quod earumdem praesentium litterarum transumptis, seu exemplis manu alicujus Notari,
publici subscriptis, & sigillo personae in Ecclesia
dignitate constitutae munitis , eadem prorsus fides in judicio, dc extra adhibeatur , quae praesentibus ipsis adhiberetur, si forent exhibitae, vel ostensae. Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem
sub Annulo Piscatoris die XXI Maij M.DCC XLILPontificatus nostri Anno secundo. Loco Φ S gilli. 'o D.Cardinali Passioneo. Cajetanus Amatus. Cungis ubique sit notum , quod Anno a Nativitate D. N Jesu-Christi M DCC XLII. die vero XXV Maij , Pontificatus autem Sanctissimi D. N. D BENEDICTI PP. XIV. Anno secundo. Ego Notarius infrascriptus vidi, & legi quosdam litteras Apostolidas in forma Brevis sub Annulo Piscato-iis,more Romanae Curia expeditas tenoris videlicet.
6쪽
Super quibus psaesens transumptum confeci, & subLcripsi,ut perinde valaat,ac si litterae Originales ostensae forent , praesentibus D. Di Nicolao Cloos , & Francisco Josimi , testibus. Concordat cum originali Joannes Baptista Riganti , Officialis deputatus: X. Subdatarius. Ita est Petrus Dufour , Notarius Apostolicus. Loco-Sigilli. Retroscripta Constitutio sanctissimi D. N papae Benedicti XIV. fuit registrata in Regesto magno Procurationis Generalis Discalceatorum, &Recollectorum , ML 87. per me infrascriptum Pro- Secretarium Curice ue in quorum fidem , &c. Romae in hoc Conventu S. Paschalis Baylon, & SS. Quadraginta Martyrum die 2. Junij IIcla . Fr. Marcus Antonius Gravois , Diffinitor Generalis Ordinis , &Pro-Secretarius Curiae Discalceatorum , & Recoli