Elogia sancti germani Autissidiorensis episcopi et aliorum sanctorum quorum corpora in sacro ejus coenobio Autissiodorensi condita sunt

발행: 1687년

분량: 31페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Imo quam Terrilias est locus iste ,

Terribilis sine ut easthroris aries ordinata ,

Cui ex legione Thebaea praeest Sanctus MAURICIUS.

VHὸ non eti h c aliud nisi Domus Dei , . . Coelesteque armamentarium.

Equentis Sacelli Vestibulum consecrat Corpus Sancti MARIANI Monachi Oui auna ingenti de GERMANo fama , Majorem rama GERMANuM vidit, Ipsitus facius auditor.

P cul ab hoc semice fornicarii,

Non nisi casti adeant aedem sacram Virgini, Quam nomen & humilitas fecerunt MAXIMAM. Haec est una ex quinque prudentibus ut Patrem sequerentur reliquerunt Patriam Et ornatis lampadibus Sancti GERMANi simus illustristes Ostenderunt fortiorem morte dilectionem Cujus lampades i s atque flammarum.

Ic non ita pridem Antistes noster Illustrissimus. UICO LAUS COI BERT,

Des fidelissimus aemulator , Christiane sabbathirans Ut plurimum semel in Iebdomade Mysterium fidei maximum offerre consueverat. Hic ergo Vigilantissimus Episcopus , Cui numen nomen & prudentiam CoIu Idederat , Silebat dormiens Et somno suo mystico requiescebat Cum Regibus non terrae sed Coeli , Qui sne sellicitudine In hoc sacrario aedificant sibi sbliuidines : . .

12쪽

Ut quam in omnibus quaesierat Inter vivos In haereditate Domini moratus inveniret requiem

Inter mortuos.

sesicem anastasim praestolantur GERANUS

'e ministrando bonum sibi gradum acquisiviti r. T .s. Archidiaconi quippe munere optime functus IAd Episcopale lium meruit eleVari.

SANCTINUS ac MEMORIANUS Sacerdotes

Quibus nomen omen fuit. Hujus enim memoria in beuerimone est, εἴ Ille sanctitate praecipua fuit conspicuus et Sacris moribus uterque dignus Qui sacrorum custodes ementa

OPTATUS

Qui omnium civium optatus votis Et ad Episcopale munus Vocatus ICmnium optatis studiosissimE respondit. Hi tres uno eodemque die , simul precibus addici UpTATAM SANCTIs MEMORIAM Morte in oculis Dei pretiosa meructe

En tibi ex Sanctie Maximae sacello exeunti Alter ad Gelos panditur aditus , per senestram. Quidni enim hanc cellulam Mathris ferreis munitam Coeli senestram dixerim , . .. Ubi tot sanctorum reliquiae

Pra via aeternitatis quiete perstuuntur.

Ut dum Armarium Sacrum introspicis

13쪽

Nobilissimum suspiciis

VεNERANDAE ANTIQmTATIS MONu-NTuM Lapis est duos in latitudinem pedes habens Tres in longitudinem. Et ille quidem , rotundo Schemate , concavus Innumera Sanctorum Lipsana complectitur. Quod mirum est; Crux ex ipso lapide excisa quasi natatur Cu)us in quatuor partibus extremis persoratis Vesui in foramimbus Petra Suavissime quiescunt & aliae sacrae Reliquiae :Ut videas sic tanquam ex quatuor orbis partibus. ELECTOs Per angustum Crucis iter ad coelos ascendisse Dignus certe lapis Qui pro Altari sacro a SS. Praelate

GERMANO

Celebrandis Mysteriis Solemni ritu

Collocaretur Anno Salutis cccc. ΣΣΩ.

. Ed extrema gaudii luctus occupet AEt ad Sanctorum Episcoporum 'AUNARII ac DESIDERII

sepulcrum , Altum ingemisce. Utrumque enim scelus & zelus abstulere nobis , Pari infortunio , fortuna dis p xi Sancti AuNARII corpus hinc elatum Flammis , quibus digni erant, combusserunt Heterodora. Sancti DEsintRii reliquias auferentes Orthodoxi Eternum ejus desiderium nobis reliquere.

IN proximo ad Sancti MARTiNi sacellum Jacci BETTO Episcopus :Monasterii Sanctae CoinMEAE olim filius , tum .

14쪽

Cujus nulla clarior virtus, Quam quod virtutes suas omnes humilitate obscuravit λCujus tanta erP gregem suum sollicitudo , Ut ex nimio inore contracta pleuritide , Decubuerit S occubuerit.

Tu quoque sanctissime Pontifex ALAUDI

Licet a laude sis alienissimus ;Debitas laudes quantumvis fugias , Non effugies , Hoc ipso dignus honore , quod honorem dedignatis. At tempus omnium edax Nihil de te in lucem laendum nobis reliquit tNisi quod Sancti GεRMANi discipulus fuisti , Et Successor. Si quis emo quantus fueris nosse voluerit Discipulum metiatur ex M stro , Successorem ex incessore

ΙLli finitimus est Beatus CHRISTIANUS.

Vis ipsius magnitudinem de compendio ediscere In Celsitudine Pontificia Christianam humilitatem retinuit, Sui osor maximus , Caeterorum vero, sed Canonicorum maximξ, ac Monachorum Amantissimus Et in hoc verisi E CARIsTIANun

IN sequenti sepulcro jacet Sanctus URSUS.

Inhumanitatem forsitan ominaris ex nomine PFalleris. Eo nihil unquam fuit humanius. Id unum habuit cum Ursis commune ;Ωnyd filios , quos plures in Christo genuerat Linguὶ suaviore lingens

15쪽

Ad persectionem deduxerit. Signis ille fuit insignis , quippe ignis

Adeo imperiosus moderator ;Ut flami iam longe latinue grassantem abegerit baculo , Qtu mox in Pedum Pastorale demutatus , Ex Anachoreta fecit Episcopum.

OUi haud longe inde conditiir ante B. MARIAE sacellum AETHERE Us

Terrae nihil praeter cunas de seretrum debuit ;Totus quippe fuit AEthereus. Cujus cum Decessor hostili Barbarorum manu Mactatus fuisset ROMANus, Ipse sibi si prope dixerim ) Barbarus de hostis, Voluntaria corporis amictatione , Hostia Deo grati una evasit.

UIator , venerare Prototypum in imagine. Haec est illa UigcINis MATRIs effigies Sic ad verum efficta ;Ut vivam diceres Virginem si vox non deesset Quanquam nec sacrae imagini vox defuit semper Aliquando enim divinitus locutam esse perhibent. INgressus secretiorem de sacratiorem Sancti GERMANI Cellam , Devenisti ad Sanctum THEODOSIUM Episcopum ;De quo id unum laude dignum occurrit, Quod dignitate sua dignissinius filii.

Heodosio appositiis est S. Praesul ROMANUS; Qui irruentes Christiani nominis hostes,Vigna Romano constantia , cepit , Et Cesisto Servatori

16쪽

Suo sanguine litare non dubitavit. Hic pie Viator corpus adservatur Sancti Antistitis LUPI;

Cui cum oves suas credidisset B Nus PAsTOR , In superioris Burgundiae Comitatu ;Ex illis praecipuam huc usque est comitatus Sanctam CLOTIIDEM Reginam : . - Ubi consummato cursu , fide servata , . Dum naturae debitum persolvit , Debitam sibi gloriae mercedem accepit. Nier vivos numerentur quoque Pucri

FOELIX dc MODERATUS

Oui puerile nihil praeter aetatem habentes , Et ipsas inter secures securi , , Lacteum innocentiae candorem , Effuso pro fide sanguine , purpurarunt et Ut sic morientes vividis exprimerent coloribus Dilactum candidos o Rubicundas.

Eodem in loco revelationem filioriun Dei expectant PLURES SANCTI.

De quibus id unum nobis licuit scire, 0d ab hominibus annuerunt nesciri; Ut Deo soli innotescerent , aequissimo meritorum aestimatori. Ne quis ergo quam vitam egeritis quaerat frustra s Mortui enim enis,

Et Gita et odia abs nitu es cum Chrisso in Deo. Tot sanctorum coronae coronidem imponat sanctus Pontifex ELEUTHERlUS , Cujus instantia quotidiana .

17쪽

sollicitudo omniam Eccusiarum. Pluribus quippe Conciliis intersuit tUt eum merito nominare possis Consilium PATR- ερ Patrem Conciliorum.

I Texum siste Viator

Procumbensque ora εc ador Peregrinationis tuae metam attigisti Centrum domesticae sanctitatis. In hoc enim erecto tumulo Q m ne dixeris titulum sine re , Cum saltem tanti viri contineat cineres , Iacuit aliqua O , O liceat dicere etiamnum jacet i

SANCTUS GERMANUS i

Et circa illum corona Fratrum s

Cui meritissime in medio consistit Ut suum ubique locum occupet virtus. Ipse alter Salomon Cujus. lectulum sexaginta fortes ex sortissimis Israel Et ad praesidium circunstant Et ambiunt ad honorem. Ipse inter omnes primas obtinet Cuius secundum nomen , ita α laus Deum enim timens de mandata ejus observam Fuit vere OMNIs HOMO Ut Apostolus Evangelium praedicavit, Ut Episcopus templa dicavit , Ut Doctor haereses destruxit , Ut Abbas Coenobia construrit 3. Omnibus omnia factus ,

Ut omnes salvos faceret , o OMNIs HOMO Hic Autissiodoro oriundus. Imperante Gratiano .

Quod illi gratiae principatum portendebat i Nobilissimum linguinem traxit

18쪽

Matrem habuit GERMANus GrRMANIELAM, Ut inde partum parente majorem augureris :Nec aliam proleM edidit illa ιTanto scilicet foetu naturam exhauriente. In paterna domo ingenuis disciplinis eruditus , V t erat ingenio praecellens , Celeberrimas Galliarum Academias frequentavit a marTotque collegit lumina , tot sparsit. Ut , eo demum domum reversio , Tanti luminis impatiens

oculos clauserit parens uterque. Hinc quas didicerat bonas artes eXculturus ' i

Malas litium artes forum dedocuit', Juris peritissimus M observantissimus ;Atque Clientum peroravit causas , Felici propemodum semper effectu.

Qiuppe qui privatim Iudex antequam publicE Patronus,

Nullius causae nisi justae patrocinabatur. Sic nimirum dum natura gratiae proludit, Grandem nobis apud Deum Oratorem praeparat. Inde ubi amplissimum orbis theatrum subiit Romam Insolitum eloquentiae miraculum urbs alma mirata est Quae miraculis assueta vix quidqu.am mirari solebat. Cumque nihil seipsa majus haberet Tanti viri meritis rependendum :Qu9d salute Cives donasset plurimos , IIpsum Civitate donavit. ut sInsuper: ut illum sibi aeternum devinciret , IMatrimonio illigavit cum EusTACHIA , Virgine, pari generis A speciei. laude ornatissima. Frugi , at non frugifera :Nam sterilis illius thalamus , t i Candicantis instar lilii, n .

Nil nisi lachrymas genuit ,

Sed quae , suo tempore , aeterna gaudia pepererunt: Ut solummodo foecundus ad gratiam GERMANus

Liberius Domino sine liberis inserviret , i

19쪽

r Cor. 7.

Et ab uxore solii tus aliquando , Ad obsequitim Dei foret expeditior. Inter haec , i familiae M nominis claritate, Corporis A animi dotibus 1 . , Doctrina , eloquentia , probitate , prudentia, Cum caeteris jam esset superior Civibus ;Imperatori visus est dignus qui imperaret. Ergo toga in paludamentum , calamo in ensem mutato,

Dux Militiae praeficitur

Gallis GERMANus. Sed hunc tantum onus, quod graviorem reddere debuerat, Leviorem reddidit. Dux enim in patriam redux , Post seras in sylvis deerrans , Toto serE coelo aberravit ;Et dum venando perdit operam Seipsum tantum non perdidit. Scilicet. venationi plus aequo indulgens , Captarum ferarum capita

Piro numini salso dicatae appendebat Nec perpendebat

Ouantam Numini supremo injuriam inserret rLlum zelo correptus AMATOR corripiebat , Et increpabat libere ,

Ut Filium

At ubi animadvertit Piis Eum monitis deteriorem fieri sincrevit exscindere malam arborem , Ne malos fiuinis faceret.

Igitur excidit arborem , Praesul intrepidus s. Et plaus pyra periit. At smul cum arbore periisset AΜATOR , Nisi exitium vitasset exilio. Nec id quidem sine Dei providentia ,

Qui ut inimicitias componeret, hostes dividebat. His ergo efferatus GERMANus ιEt ira excandelaens , unde ei fuerat erubescendum, odio capitali prosequubatur AMATOREM.

20쪽

Cedendum ratus Irato Fuga vitae consuluit AMATOR & fugiendo vicit. Nam , quae mutatis dexterae excessi iQui prius ut leo rugiebat , irae impatiens, Postea quasi agnus mansuetus, Divina patiens, Corum tondente se obmutuit GERMANus.

O gratiae prodigae prodigium lCujus jam tum eminciam in seipso probavit,

Eam olim adversus Pelagium probaturus, Itaque in alium virum derepente mutatus, Ne alterum in GERMANO AMBRosmM expectantis Ecclesiae vota diutius suspenderentur a Et ex Mjlite Clericus , Paulo post AMATORI decedenti successit Et septimus sedem Autissiodorensem obtinuit , Ut in septimo quiesceret Deus. At in ea sede nunquam quievit GERMANus , Qui eo velocius emensus est virtutis cursum Quem sero inchoaverat ;Quo se a meta noverat esse remotiorem. Tunc abdicato Gallorum Ducatu , Oves deducere coepit :Ac pedum pro baculo gestans , Imperando servivit, serviendo imperavit stachiis eorum servus quorum Dominus fuerat. Nec modo servus,

Sed filius , sponsus de Pater Ecclesiae Autissio lorensis , Ut filius spiritum , Ut sponsus corpus , . Ut Pater divitias Illi liberaliter est imperiitus.

At at virtutes ipsius enarrare omnes Nostram longe silperat virtutem :Cui jejunia cibum , vigiliae quietem ,

Labores voluptatem uibministrarunt. Pane hordeacco Sc aqua victitans , Cinerem tanquam panem manducans, L

SEARCH

MENU NAVIGATION