장음표시 사용
3쪽
5쪽
LU A Μ, ANNUENΤE SUMMO NUMINE, Ex Auctoritate Reverendi admodum Viri,
D. GULI EI MI ROBERT SON, S, S. T. P.
ACADEMIAE ED IN BURGENAE Praefecti; NEC NON Amplissimi SENATUS ACADEMICI consensu, Et nobili mimae FACULTATIS ΜE UICAE decreto,
HIBERNUS, A. B. TRIN. COLL. DUB.
. Timor, ira, - Gaudia, -- nostri est farrago libelli. Iuv. SAΥ. I.
Ad diem 12. Septembris, hora locoque solitis.
ED IN BURGI: Apud BAL FOUR et SΜELLIE,
7쪽
Equiti Baronetto, Medicinam Dublinii successu cum prosperrimo exercenti, Ob consilia Quae sibi Medicinae studere incipienti dedit,
Et unde summum commodum semper deduxit, Excellentissima; Et Ob Matrem, morbo gravissimo laborantem, Ope ejus salutifera restitutam, Hanc Dissertationem Inauguralem, Ea, qua par est, obsemantia,
9쪽
X argumentis numerosissimis, quae scribere volenti suppeditat medicina longe lateque patens, nullum, me judice, medici attentionem meliore jure s1bi vindi-Cat, quam animi affectus. Cum hi autem in morbis faciendis, iisdemve depellendis, tantum manifestissime possint, non diu potui dubitare, quin eos in dissertatiuncula inaugurali exequendos susciperem. Ad ar- INAUGURALIS,
10쪽
gumentum tam grave rite illustrandum, in genii vires quam parum sussiciant, haud quaquam ignoro. Hoc in causa fuit, cur Parum abfuerit, quin incepto ex toto destiterim. Cum vero aliquid, hac Academia celeberrima jubente, in lucem edatur necesse sit, cumque adhuc rudium et inexpertorum conaminibus a doctis non modo non invideatur, verum etiam faveatur, sensa super affectibus animi mea eruditorum eXamini subjicere, non sine trepidatione vero summa, tandem mecum decrevi. Quo hoc argumentum aliqua eX parte illustrem, Ι. Quosnam in corpus humanum effectus edant, II. Quatenus in morbis inferendis vel tollendis valeant, considerabo. Haec materiam exequendi ratio limitibus nimis angustis circumscripta esse nonnullis, et non sine causa gravi, forsitan videbitur. Hoc mihi vero candor non invitus remittet,
si paulisper reputabitur, quam dissicilis sit,
quantisque tenebris implicetur. Diu versmi, quid ferre recusarent, quid valerent humeri,