Patriæ suæ dulcissimæ en prattein, etsi gravibus interdum studijs defatigatus ..., oro æternum patrem domini nostri Jesu Christi, ut te, tuosque gubernatores in vera pietate et salutifera religione perpetua conservet [Jo: Georgii Vibergii Disticha mo

발행: 1559년

분량: 19페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

PROBITAS.

Tu probitate graui generose pectus adorna, Sic tibi coelestis concilietur amor.

POENITENTIA.

Crastina nemo suae promittat tempora uitae. Fac hodie uideat pectora iusta Deus,

PRUDENTIA

Perspice quae nunc sunt prudenter, quaeq; sequentur: Praecipitem ne te deuius error agat.

FORTITUDO.

Per gladios, ignes, scopulos uirtutis amore Tendens, infracto pectore uince malum.

TEMPER ANTIA.

dionianas pompas, nec turpes approbo sordes. Est aliquid mediam carpere posse uiam.

IUSTICI A.

Fac iuste, Deus est iustus, non aequa relinque. Ipse Deus iustus pectora iusta probat.

LEX ET RELIGIO.

Cum natura iubet patriam defendere nostram. Ne pereant leges, relligiol vide.

VIS LEGUM.

Iusta uelut tribuant praestanti praemia ciui: Sic reprobos damnent inclyta iura uiro

12쪽

Quod ualidum satis est obscoena pecunia frangit. Iudex ne subito decipiare cave.

CIVITAS.

Non sine mente potest nostrum consistere corpus, Urbs ne diuina lege carere potest.

UTILITAS PUBLICA.

Non ita fraternum quisquam curabit amorem, Vt uideat patriae publica damna suae.

PATRIA.

Tam carae patriae quam nostri uiuimus ergo. Pro dulci patria grande feremus Onus.

PAX CIVILIS.

Horrida non quaeras funesti praelia Martis, Regno pax requiem praebeat alma tuo.

VIRTVS BELLICA.

Intortam ualidis hastam vibrato lacertis, Pro lege dc patria sortia bella gerens,

FOEDERA.

Foedera sancta tuae fidei uiolare caueto. Perfidiae poenas exiget ipse Deus.

ANIMUS ERGA HOSTES.

Vincas non temnas hostem cui candida mens est. Foedera cum nequam contrahe nulla uiro. socius,

13쪽

Pectore syncero carum uenerare sodalem. Fictus amor peius quolibet hoste nocet.

CONSILIA MALORUM.

Effuge consilia,& consortia linque malorum, Iustis unde uenit magna ruina uiris.

AFFECTUS ANIMI.

Pauper eris subito quem nunc sortuna beauit, Si non affectus fortiter arte regas.

VOLUPTATES.

Pelle uoluptates laedas, crudost dolores. Haec etenim in praeceps pectora multa trahunt.

SUPERBIA.

Non tumidum stimulet uentosa superbia pectus, Abdita cum nescis quid tibi sata vehant.

HUMANITAS.

Munere quo magis es claro Rhamnusidis auctus, Vt tanto maior sis pietate stude.

RECTA RATIO.

Nil tentes quod non uera ratione probatur, Sic potis es langas ire redire uias.

FORTUNA ADVERSA.

Aduersis pressus noli succumbere rebus. Summus fata Deus dura leuare potest.

14쪽

ERUDITI.

Eximias urbes sapientia diu gubernat, Fac sapienti ergo detur in urbe locus.

NOBILITAS.

Inclyta nobilitas summa uirtute paratur. Huic igitur merito dignus habetur honos.

PATRIAE DEFENSORES.

Regnis ec populis haud res preciosior ulla est, Quam qui pro patria fortia bella gerit.

HOSPITES.

Hospitibus quandoque bonis qui iura negauit: Huic equidem infensos arbitror essem eos.

ADULATORES.

Cedat ab urbe tua gnato, palpol dolosus, Sub quorum lingua dira uenena latent.

PRAEMIA VIRTVTIS.

Vt stimuli sacrae uirtuti dentur acerbi, Exornet dignos gloria digna uiros.

CONIUGIUM.

Vt Deus instituit naturae debita redde. Quid sine mellifluis fructibus arbor erit

CONIUGUM CONCORDIA.

Cum pietate bonas iungat concordia mentes, Ut sunt legitimo corpora iuncta toro. Patientia,

15쪽

PATIENTIA

Omnia sublimi tibi demittuntur olympo. Si mala, si ueniant laeta ferenda, seres.

SORTE VIVENDUM.

Non una fundit sua munera Iuppiter urna, O homo tortuna uiuere disce tua.

PARENS.

lendida sis gnatis uerae uirtutis imago, Nomina sic dulcis uera parentis habes.

Exprime magnanimi praestantia lacta parentis, Non aliter gnati nomine dignus eris.

FRATRES.

Viuite concordes, concordes uiuite stat res, Coniunctos fasces Dangere nemo potest.

PRAECEPTOR.

Inuidia peius nil totus continet orbis, Tradito syncere quae tibi Musa dedit:

DISCIPULUS.

Non secus ac pater est carus praeceptor amandus, Hic mentem nutrit, corpus at ille fouet.

DISCIPLINAE LIBERALE S.

Exorna menteni studiis 5 rebus honestis, Et mala pro patria plurima disce pati. Industria.

16쪽

Languida praestantes corrumpunt ocia reges. Sis alacer membris, mentet sanus eris'

IN VIRTUTE PERSISTENDUM.

Si bene cepisti, savit omine perge, nec unquam Te iuuet inceptam deseruisse uiam.

Fata manent omnes o teri quaterc beatos In uera claudunt qui pietate diem.

AD CHRISTUM D OMINUM.

Summi gnate Dei uitae reparatori autor, Tu rege consiliis pectora nostra tuis.

AD DISTICHA SVA.

Claudite nunc rivos, mea disticha claudite rivos, Tibi septiforis grandius urget opus.

Dania cara meis tua tempora cinge coronis. Et tempus uati molle precare tuo.

FINIS.

VVITEBERGAE EDEBAT

SEARCH

MENU NAVIGATION