Continuatio ephemeridum motuum coelestium ab anno 1739 ad annum 1756 e tabulis de la Hire, Streetij, et Flamstedij ad meridianum Bononiae supputata a marchione Antonio Ghislerio ..

발행: 1728년

분량: 664페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

CONTINUATIO

ΜARCHIONE ANTONIO GHIS LERIO

6쪽

EMINENT IS SIMO

ET REVERENDISSIΜo PRINCIPI

AC DOMINO

D GEORGIO SPINULAE

S. R. E. CARDINALI

Bononiae de Latere Legato meritissimo.

Um Ephemerides, opus laboris, dissicultatisque plenum, sed ad usus

humanos valde accommodatum , quas dudunia exorsus fueram, Eminentissime, &Reverendissime

7쪽

& cupiebam maxime, & sperabam, tandem Deo O. M. adjuvante absolvissem , cumque eas iit publicam lucem emittere, quemadmodum Ephemerides aliae a me pariter conscriptae, multo ante emisiasse fuerant, in animo haberem , nihil quidquam , dubitavi, cui illae potissimum essent consecrandae. Omnia enim quae invitare solent Scriptores, atque allicere, ut libros suos Principibus viris dedicent,& commendent, ea in Te uno, Eminentissime, &Reverendissime Princeps, esse maxima jamdudum intelligebam. Nobilitas generis si requiratur; Quis ignorat de ex Spinularum Gente clarissima, quae tot Hernes, quot Viros protulit, ortum p Plurimi ex ea fortissimi Duces, Terra, Marique imperantes originem pariter duxere , plurimi ad Ianuensis Rei p. gubernacula adsciti, plurimi Religionis, pietatisque christianae cultores, vel ipso Sanguine, acerbissimisque cruciatibus illustre testimonium Fidei reddidere , plurimi in aula Romana Sacra

Purpura ornati, ex quibuS tres haec ipsa aetas nostra tulit, quos omnes plane oculis nostris vidimus, atque conspeximus. Non deest spectata in rebus omnibus Virtus, non honores summi, non ossicia, non dignitates, neque comitas, neque humanitas,

neque animi magnitudo, quae adeo in primariis Viris celebransur. Quanta est, & in dicendo, & ir , . ipis

8쪽

ipso habitu Corporis dignitas, quanta in decernendo Sapientia, quod Consilium, quae AEquitas, quae Juris, Iustitiaeque peritia, quae omnia in Te uno

tanta esse apparent, Ut in multiS PaucoS mortalium habeas pares , m aliquibus etiam neminem. Quis tuam liberalitatem, pietatem, Vigilantiam, justitiam non majorem in modum commendavit, vel cum Ferrariae Protegatus esses , vel cum Centumcellas, vel cum Perusiam, vel cum Viterbium

gubernares p quos Magistratus nobilissimos subsecuta est Inquisitoris Sacri in Urbe Melitensi dignitaS, unde postea Commendator factus S. Spiritus Romam es revocatus. In quibus omnibus ita Te gessisti, ut nullus esset tantus honor, qui tuis summis in Rempublicam meritis minor multo non a Ppareret. Itaque & Apostolicus Nuntius in Hispaniam ad Carolum III. Regem, &postea in Germaniam ad eumdem in Romanorum Imperatorem electum

dissici limis temporibus missus es, ubi, & ipsi Imperatori Augustissimo, & Clementi XI. Pontifici Maximo, & Universo Christiano Orbi sic tuania fidem, diligentiam, prudentiamque probavisti, ut idem ille post homi nnm memoriam Sapientissimus

Pontifex Clemens ingenti bonorum omnium gaudio Te in Cardinalium Collegium cooptaverit.

Quod Clementis de Te judicium fuit quidem glo-

a 2 riosum

9쪽

riosum, sed nihil profecto ei detrahere visus est is

qui Clementi successit Innocentius XIlI., qui, cum esset ad Pontificatum evectus, nullum se majus adjumentum afferre posse putavit Christianae Reipublicae, quam si re unum consiliorum suorum omnium, atque adeo Pontificatus sui participem esse vellet, quo in munere gloriam tantam eS consecutuS, quanta a quopiam optari vix poterat, namque & Pon

tifici cui adstabas, I Regibus, & Principibus Ui

ris, quibuscum omnia Ecclesiae negotia transigebas, & Subditis Provinciis, & Civitatibus, &uni verso Christiano Orbi tuam fidem constantiam, &in rebus omnibus administrandis non prudentia modo, sed etiam providentiam ostendisti, ex quo immortalitatem nominis, gloriosaeque famae Perennitatem es consequutus. Quae cum ita sint jure, ac merito fortunatam, beatamque se existimat Civitas haec nostra, quod Te Legatum a Benedicto XIII. Pontifice Maximo, qui nunc gubernacula Ecclesiae tenet fac faxit Deus, ut publico bono diutius teneat) obtinuerit. Atque hoc quidem nomine Bononienses omnes huic Pontifici tantum debent,

quantum praeterea nemini debebunt ι tuo enim in Magistratu omnia consecuta est Civitas nostra s, Omnia sperat. Cum ergo tantis, & tam multis la

dibus, Eminentissime Princeps, floreas, quis dubitet, quin

10쪽

quin omnes Bononienses, qui suam felicitatem tibi uni acceptam referunt, non Tibi etiam uni suas

reS omnes dicatas, atque commendatas esse velint pFgo quidem, qui praeter communia nomina alia etiam habeo praecipua, & propria, eaque innumerabilia , quibus tibi debeam, me totum tibi iamdudum addictum esse volui, & consecratum; quapropter simul ac librum hunc meum, qualiscumque est, edere consti tui, statim etiam decrevi eum tuo nomine gloriosissimo nobilitare. Accipe igitur, Eminentissime, & Reverendissime Princeps, animi devinctissimi, & singularis Observantiae erga Te meae declarationem , quam spero fore in hoc libro sempiternam. Te Deus O. M. interim , &tibi, & huic Civitati, & Reipublicae universae, MChristiano Orbi felicem conservet diu , ac inco

lumem

SEARCH

MENU NAVIGATION