Oratio in theatro Collegii Regalis Medicorum Londinensis ex Harveii Instituto, habita die Octob. XVIII, an. MDCCC [electronic resource]

발행: 1822년

분량: 140페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Parum autem Aio actum fuisse visum est quod Anatomis primus apud nostrates incubuerat quod GALENUM CELAUΜque aptis commentariis illustraverat, nisi etiam Cantabrigiae suae perpetuum fundaret literarum domicilium-ex quo quanta virorum excellentium copia profluxerit, et indies profluit, aliis argumento esse debet gratulationis et gloriae ΝΟ CAII votis cumulatissime responsum fuisse scimus, ubi in ista sua domo prima labra scientis admoverit AR-VEIUM quod intra istos suos parietes magnus ille vir

mentis vires exercuerit et confirmaverit, et ad universam veritatis formam amplectendam erexerit.

A studio igitur umbratili, scholarumque disciplinis

evocatu in solem atque pulverem ARVE IUS ad investigationem naturae totum se contulit-prudentissimeque decretum habens nihil in rebus Anatomicis opinari, nec quidquam verum credere, nisi quod aut SenSi percipi, aut ex certis experimentis deduci atque colligi posset, tandem aliquando circuitum Sanguinis, praeclarissimum illud repertum, explicuit demonstrando, totamque hominis fabricationem oculis subjecit.

12쪽

Quantos ex hoc admirabili invento fructus perceperit res medica, etsi gratissimum esset praedicare, coram vobis tamen hodie, minus insistendum censeo argumenti dignitate quam rationum vi, et philosophandi methodo. In ea enim, quod AuvΕIUs ab experimentis optimo consilio institutis, et ab observationibus ad naturam veritatemque factis, deductione facili, tandem judicium tulerit, et sententiam proposuerit in ea, inquam, quid nisi Verulamii argumentandi rationem praeoccupatam Conspicimus et Praemonitam quid nisi doctrinam illam, quam Posteri perfectam prorSuS, atque omnibus numeris absolutum esse decreverunt, exemplo comprobatam ZAtque equidem quam omni e Parte necessarium fuerit novam in hysicis ratiocinandi disciplinam instituisse, Sanioremque de rerum veritate judicandi

facultatem exercere, argumentum est instar omnium

mvidia qua ARugi laboribus undequaque obtrectatum fuit Medici quippe eo tempore in antiquorum scriptis evolvendis omnino intenti nihil aut ad usum accommodatum aut etiam fide dignum existimabant nisi

13쪽

quod ex GALEΝ libris expromendum esset Cum vero de veritate inventi AuvEIANI nihil omnino dubitari posset, et sequentis aevi industria cordis, viscerumque, et cerebri structura penitius explorata esset, eandem demum philosophandi normam qua in explicando corpore humano HARVEIUS erat usus, in morbis examinandis adhibuit SYDΕΝΗΑΜUS. Observ-tiones igitur sapientis illius medici non ex opinionum commenti confictae sunt, non ex ineptiis scholarum conflatae, sed ex ipso naturae sonte derivatae Quoties autem, aegrotantium res in medium proferre illi libuit, morborumque cursus describere, de Sin-Cere Innia, adeo exquisite ante oculos posuit, ut ipsi languentibus interesse atque assidere, ipsi fovere deficientes, ipsi remedia praecipere videamur. SYDΕΝΗΑΜ vestigiis institit OAΝΝΕ FREIΝD,

philosophus si quis alius, idemque egregie, et praeter caeteros literis imbutus. Huic viro laudi fuit illam

attractionis vim quam in grandiore corporum C leStium mole perspexerat NEWTONUS, summo cum judicio rebus hemicis accommodasse, et quicquid in theo-

14쪽

ria perplexum olim erat et obscurum legibus gwTONIANIS simplicissime expediisse. Tantam interea habuit doctrinae varietatem atque copiam, ut earum disciplinarum, quae ut cum Celso loquar quamvis non faciunt medicum, aptiorem tamen medicinae reddunt,' nullam non juvenis adhuc excoluisset et illustrusset-qua autem in medicinae exercitatione maturior aetas et artis usus comprobaverat, ea omne palum

fecit HIPPOCRATIC fide et elegantia.-At neque in sylvis Academi solum philosophiae studiis incubuit, at neque in otio et tranquillitate quicquid apud Graecos opinionum discrepantiis involutum fuerat, quicquid apud Arabas obscurum aut latius diffusum enodavit ille et explicuit, sed in maximi temporum angustiis,

sed in asperitatibus rerum obsecutus est studiis suis, et, quae QCunda re ornaverant, iterae adversis perfugium et solatium praebuere. Et profecto in Medicinae atque cientiae damnum cessisset edici omni laude cumulati mors immatura, nisi consiliorum Socio, eandem gloriae viam prementi contigisset indoles in medicinam apprime apta et con-

15쪽

formata, acerrima studia, maximus Sus. EADIUS equidem natus fuisse videtur in universae doctrinae emolumentum. Tanta illi fuit medendi peritia, tantus vitae splendor et celebritas famae, ut exterorum pariter atque suorum civium omnium oculos in se converteret, et quicunque vel scientiam vel sanitatem quaerebant, ad illum universi confugerent, in illo spes omnes reponerent. Videre videor sapientem senem doctissimorum hospitum frequentia circumfusum, de maximis et gravissimis quaestionibus pulchre diSserentem, et veluti Platonem in Gynmasio Conserendo docentem. imirum ille Socii, artis vestrae splendorem adauxit magnopere et amplificavit, et dignitatis patrimonium reliquit, et exemplar vitae morumque digraum maxume quod vos ipsi moribus vestris Xprimatis. Jam vero naturali quodam rationis cursu ad nostra fere tempora pervenimus tempora, Profecto, quae, utcunque aliis ex partibus, iniquitatibus rerum atque hominum ineptiis satis, et plusquam satis, laborare videantur, edicina tamen simplici isti atque legitimae veteris dignitatis nihil imminuerunt. Habuimus

16쪽

certe vel nostris oculis obversatos, immo habemus etiamnum, de quibus, Sive ingenii acumen, sive literarum copiam intueamur, summo jure gloriari possumus. Etenim, ut ad eum me convertam quem intra triennium desideravimus, ecquis erat unquam scientia morborum locupletatus magis, vel magis curatione exercitatus ecquis erat unquam qui suavi illa sermonis et morum humanitate, quae in ipso remediorum loco

haberi potest, ecquis erat unquam qui WARRENUΜsuperabat Erat illi ingenii vis maxuma, perceptio et

comprehensio celerrima judicium acre, memoria perceptorum tenacissima. Meministis, Socii, quam subtiliter, et uno quasi intuitu res omnes aegrotantium

perspiceret penitus et intelligeret in interrogando quam aptu eSSet et opportunus, quam promptu in expediendo omnia etenim artis subsidia statim illi in mentem veniebant, et nihil ei novum, nihil inauditum videbatur. In ea autem facultate qua consolamur amictos, et deducimus perterritos a timore, qua languidos incitamus, et erigimus depreSSOS, omnium

Medicorum facile princeps fuit; et si qui medicamentis

17쪽

non cessissent dolores, permulcebat eos, et consopiebat hortationibus et alloquio.

stetit urna paulum Sicca, dum grato Danai puellas Carmine mulcet. HOR.

Verum ea est quodammodo artis nostrae conditio, ut edicus, quamvis sit eruditus, quamvis sit acer et acutus in cogitando, quamvis sit ad praecipiendum expeditus, si fuerit idem in moribus ac voluntatibus civium suorum hospes, parum ei proderit oleum operamque inter calamos et scrinia Consumpsisse. WARRENU autem in omni vitae et studiorum decursu, si quis unquam alius, PALLADE dextra Sus est, atque omnium quibuscum rem agebat mentes Sensusque gustavit; et quid sentirent, quid vellent, quid opinarentur, quid expectarent arripuit, percepit, novit. Tantam denique morum comitatem et facilitatem habuit, ut nemo e semel usus esset Medico, quin socium voluerit et amicum. Atque hic loci, pro more mihi liceret rationi hodiernae finem facere quando vero unde initia coeperim in

18쪽

memoriam revoco quando non modo honestam illam mecum reputo, Sed necessariam fere medicinae cum

literis et philosophia conjunctionem, nequeo Illustrissimum Virum ' praetermittere, qui vivo exemplari suo ad majora nos provocat atque incendit Vidistis eum nuperrime summum apud ,oc magistratum summa cum laude tenentem; et dum eo munere fungebatur, novistis Tharmacopoei se renovandae riuum totum se dederit. Audivistis una huc ipsa ex cathedra, incorrupta Romanae dictionis sanitate, et eloquenti Ciceronianae aetatis non indigna nostrorum edicorum aeterna statuere monumenta. Scripta ejus in manibus atque in deliciis habetis, quae sive rei propositae explicationem, et quae vera dicitur, hilosophiam spectes, sive verborum pondera et venustates, inter pulcherrima collocanda sunt, ne dicam edicinae sol im, sed universae eruditionis ornamenta. Inter alia testari licet libellum egregie scriptum de Catarrho et Dysenteria, morbis ejusdem anni epidemicis et etiam Dissertationes ' illas de Colica Pictonica cin quibus

Georgium Baher, aronetum. - Vide Acta Coll. Medio.

19쪽

singularis morbi historia ab omni sere antiquitate ad haec usque tempora deducitur, et ejus causa non nisi simplex et una esse monStratur. At mitto plura, et mori Antiquorum obsequor, qui non nisi Solis occasu Heroibus suis sacra faciebant. Cum autem de virtute nondum ex oculis sublata apud nos agitur, ecqui est, Auditores, Cui non mentem statim subeat Vir ' ille egregius, multisque nominibus colendus, qui spatio vitae ultra communem vivendi

conditionem protracto, et aequalibus fere SuperSte nec ingenio suo acri et acuto, nec Subtili judicio, nec rerum memoriae, ne amori literarum, nec denique pietati in hanc domum etiamnum superfuit Z-Ιlle, nimirum, cui artem exercenti edicorum gens adsurgebat omnis quem omnes in antiqua iteratura versati imprimis habent-quem Physici agnoscunt Suum. Talem virum et vivere, et valere, et nostrum esse nobiS-

me gratulari licet. Quid memorem Acta Collegii Medicorum nescio quo nato fato intermissa ipso auctore primum instituta esse. ipso duce incepta Θ

Gulielmus Heberden, anno aetatis sere nonagesirno.

20쪽

Aut quid collaudem aureas istas ObServationes, non aliunde quam ex natura et experimento haustas, quas ille in pagina istas, tanquam in Commune medicinae aerarium conjecit Sed me reprimo, ne rei captus dulcedine, in area tam late patenti nimis ultra terminum

Valeas, itaque fortunate Senex otioque iterato, et doctorum hominum colloquiis, et vitae tuae anteactae recordatione diu perfruaris insigne Medicis exemplum relicturus amplam dicendi materiem oratori. Deficeret vero prilis patientia vestra quam hodierna

oratio, si in latiori campo patiari vellem, eosque singillatim complecti qui merendo vos memore sui fecerunt; qui ad artem medicam, qua eg regi praestabant,

literas eas omne reconditiores, et ea humanitatis studia adjunxerunt, quae hominem iugenuum ornare

possunt, quibus denique acceptum referendum est quod salutaris haec Professio, quae apud exteros vix homine liberali digna habetur, in Anglia nondum eviluerit. Populare arbitrium in famam et fortunas Medicorum dominatum esse, et favorem publicum in-

SEARCH

MENU NAVIGATION