장음표시 사용
2쪽
ILLUSTRISSIMO& Potentissimo Heroi
ROS SILIO NAEO. V o maxime artium genera in pretio apud omneS gentes iam olim fuerunt, H Ε- Ros ILL vs TRISSIME, quarum aliae in sola contemplatione positae essent, aliae contemplationem & manum requirerent, Vtraeque imperiis & ciuitatibus maxime fructuosae. Sed ex iis quaedam homine ingenuo , M liberali supra ceteras dignae sunt, inter quas non Vltimum locum Plastice, 6c Pictura obtinuit, quae seruilibus ingeniis interdicta iure gentium solis ingenuis afiudicata est. In ea Romae Fabii viri principes principi loco ac numero fuerunt, in Graecia Protogenes, Apelles, Phidias, Ly-
3쪽
sppus, & alij innumeri viri nobiles M opu
lenti usque adeo inclaruerunt , Ut apud Reges & Imperatores in summa gloria essent, quod res a se fortiter gestas, non minus ope plastices ac picturae, quam literarum beneficio ad posteros transmitti posse existimarent. Adde quod ea quae in literas mittuntur erudixis innoteschini, at imagines pictae, sculptaeque in oculos omnium incurrunt, dc viros ac spirantes Virorum fortium vultus , animosque repraesentant. V ideas pueros, foeminas in hoc spectaculo haerere oculis, & ore hianti stupentes miraculo rerum, animo defigi , uxstatuae manufactae Veluti novae Gorgones in statuas mutasse homines videatur. Quo quisque peritior artis est, SC iudicij limatioris , eo magis admirabilem operis industriam, & solertiam opificis demiratur.
Vidi equidem plures qui belle de nobilium artificum operibus iudicarent, eaque suis momentis aestimarent. neminem videre me memini, qui subtilius singula rerum momenta rimaretur, qui minutias quasque, lineamenta, neruos, articulos, habitus,gestus te uno acutius oculis & animo sequeretur. Si quid est viiij, si quid artis,& industriae,statim tibi occurrit, nihil
4쪽
ab alio quoquam perspicacius inspici, pc,
nitius erui, prudentius aestimari, quam a te uno potest. Sed hoc non tibi in plastice singulare est , in caeteris scientiis tam es perspicax,tam oculatus, Ut Lynceum supe-TCS, tam acutiS naribuS, tam rotundis a
ribus, ut nihil eorum quae ceteros fugiunt
non tibi statim praesto sit. In Philosophicis, in Mathematicis, in naturae arcanis, in iis quae naturam superant, in magnis, in paruis, in imis, in sublimibus, tantum habes solertiae, ut omnia aut natura tibi insita sint, aut experientia Contrita, aut ipse tu omnibus innatus, ac insitus esse videaris. Quinetiam linguas peregrinas in promptu habes, Latinam,Graecam, Hebraicam, Italicam , Hispanicam. cetera talia in quibus alij aetatem conterunt, tu aliud agens bonitate naturae, ingenij celeritate sine labore conquisisti. Verum id genti tuae quae ut nobilitate 3c gloria, ita & ingenio & studio nemini concedit, domesticum est ut alta omnia nullo negotio capessat. In his talibui quae omnibus nota sunt multus esse nolo, ne coram in os laudare te Videar, quum ipsa sibi virtus pretium sit, & extrinsecis ornamentis non egeat. Quod igitur instituti mei est, id unum hoc tempore
5쪽
urgeo, ut binos istos de plastice libellos, quos tibi lubens do, dico, amica manu CX-cipias , & aura fauoris tui in hoc iudiciorum nostri saeculi aestu benigne prosequaris. Datum Lugduni Kalend. Iunij anno
Dominationis tuae semus humilis
6쪽
ε. De ceris inurendis. Ig7. Rursum de ceris inurendis.
16. De machinis, Ocribante, cinnabo.
7쪽
Ie TVRAE & Poesi bene conu nit, & utriusque pene idem ingenium est , quod in rebus imitandis occupentur: Optime igitur a Plutarcho dictum,Poeticam e sic picturam loquentem , picturam vero POesim mutam, quia utraque multa inuiniit, multa fingit, multa mentitur, utraque proxime inuenta sua ad rerum naturam accommodat I magis tamen seriunt animum quae videntur,quam quae audiuntur. Etenim Segnius irritant animos demissa per aurem,su lim qua siunt oculis subiecta Melibu/, ct qua Ipsi sibi tradet tyectator. . ait Horatius. Calamus penicilli, penicillus eat mi aemulus est, ut alter alteri laboris sui commo
m pictura Poesis erit, qua si prepius stra. Π capieι magis, or quadam si tongius abites. A a Duos
8쪽
Duos certe Homeri verius Euphranori ad Pingendum Iouem, Phidiae ad sculpendum praebciisse archetypon inficietur nemo; & pictor, & Pocta
utile ac iucundum intuentur, uterque a turpi iam rerum imitatione abstinere debet, ne a fine suo aberret, & cum moribus prodesse debeat, obiit. Vterque nascitur artifex, non fit, & minus studio quam natura valet. Vidi Florentiae pictorem Cuius pueri manus summis pictoribus palmam praeriperet. Is hodieque vivit tanta operum & artis fama, ut Apelle, & Protogene superior puretur. Pictura autem figmenta sumit a Poesi, a Geometria regulam,circinum,lineas, proportiones, ac
symmetriam. Nam & Parrhasius in laude fuit, quod primus symmetriam picturae dederit, primus argutias vultus, elegantiam capilli, venustatem oris, confessione artificum in lineis extremis
palmam adeptus. Eupompus ab Arithmetica, &elegantibus disciplinis pictutae splendorem attulit , eamque prius Helladico , & Asiatico genere
contentam,in tria diuisit,Ionicum,Sicyonium,Atticum , ait Plinius. Ab optica vero pictura sumit rationes quibus consideret quomodo quae longias absunt, minora appareant, quae supra caput, quae infra minora, quomodo aciem oculorum fallant. Item pictores ab optica umbras, recessus, lueem, radios, sumunt. Et quia manu Utuntur, gra phis necessaria est,qua interdixere Graeci seruis,ut
soli ingenui pueri diagraphicen in buxo docerentur. Item a Philosophia morali pictores hoc
habent ut animum, sensus omnes,perturbationes, mores exprimant,ut hominem iracundum,iustum, inconstantem, clementem, misericordem, excelsums
9쪽
sum, gloriae auidum, humilem, ferocem, fugacem penicillo delineent. Omnes qui volunt emine tias videri, candicantia faciunt, coloreque con diunt nigro , magna prorsus in aequo extantia ostendentes, & in confracto solida omnia. Consule Plinium lib. u. cap. 2. 1. 6. 7. Vitruvium lib.8. e. I. lib.7. Quidam chimaeras pingunt, quas vulgo vocant gratesques, inepti simὸ. Quare Vitruvius lib. . conqueritur homines qui vere naturam imitari debuissent, fabulosa commentos esse,quae natura ipsa nequeat efficere. Eosdem risui habet Horatius, Pictoribuι atque Poetis
suidlibet audendi semper fuit aqua potenM. Scimvi,st hanc veniam, perim Ddamvsis vicissim,
Sed non ut placidis caeant immitia, non ut Serpentes auibus geminentur, Tigra agni.
S. Gregorius: Si pictura indoctorum est liber, ecquid e falsa haurietur lucis Suum igitur cuique
dandum, ut seruetur decorum. Horatius, Elatia euiusque notandi sum tibi mores, Mobilibusique decor naturis danduου, ct annis. Intererit multum Davusine loquatur, Ero ne, Maturus ne senex, an adhuc forente iuuenta Femis F.
Nostra aetate in Italia sex fuere pictores eximij,
qui suum cuique seruarent, aut redderent, Raphael Vrbinas, Michael Angelus Bonarota Titianus, Antonius Corrigiensis, Sebastianus Venetus , Iulius Romanus , Andreas sartorius. Iam olim res ut erant , sub Imperatoribus Romanis , pictores natiuis coloribus, non per Vmbram ac receillam, sed in clarissima luce delinearunt. A a a Inter
10쪽
Interdum umbras addiderunt ut apud PrudentiumsPicta super tumulum steries liquidia viget umbris.
uigians traois membra cruenta vιri.
De PlaHice es Pictura in genere.
C A P V T II. Socrates dicere solitus erat, κα*ι- 219 His
prasentationem eorum.qua videntur. Idem dici potest de plastice, quae statuatiae, sculpturae, caelaturae, picturae parens est; quaeque rerum habitum , statumque quam proxime imitatur. Virgilius, Excudent ali3 stirantia mollius ara, Cr do equidem, vivos ducent de marmore vastus. Plastri dicuntur marmorarij ,& aerari, ,& omnes marmoris,& aeris artifices. Tertulliano lib. de Idololatria r Marmorarius,aerarius,qui signum describit, quanto facilius abacum linit, qui de tilia Martem exsculpit, quam citius armarium compingit. Quintilianus lib. a. cap. vlt. Caelatura est, quae auro, argento, aere, ferro opera efficit. Sculptura etiam lignum, ebur, marmor,Vitrum, gem mas , & metalla complectitur; excusor vasa iacit. Signum a Latinis dicitur Simulacrum. Tertullianus in Apologet. cap. I 2. Quod simulacrum non prius argilla deformat cruci,& stipiti superstructa, in patibulo primlim corpus Dei vestri dedicatur. In Deos vestros per omnia membra validius in- Cumbunt asciae, & runcinae, & scobinae. Dicitur item