장음표시 사용
2쪽
VIR ILLUSTRIS, EXCELLENTISSIME, VENERANDE PATRUE,
Egregia mihi semper visa est. Vir Illustris, ea medicinae pars,
quae oculorum morbos curat, exoptatistunaque fuit occasio, qua non infrequenti apud exteros usus sum, peritiam aliquam in hoc morborum genere, manuumque dexteritatem in eorum curatione a quirendi. Cumque omnem, quam habui, harum rerum cognitione imbuendi animum occasionem, Tuo fauori, Tuaeque liberalitati debeam, primos Tibi ossero laborum meorum successus; ct quid iustius, quam ut, quae Tua sunt, Tibi offeram. Trium itaque operationum, quibus eataractam extra Xi, enarrabo historiam, non quidem luminodo ob satis felicem earum successum, sed eam inprimis ob caussam, quod quaedam in illis occurrant, quae instruere imperitos, ct adferre aliquid posse ad perficiendam egregiam hanc methodum mihi videntur. Quantum adferant ad artis chirurgicae incrementum peractarum operationum historiae, nemo est, qui ignorat; interim tamen magis saepe imperitos instruit fidelis difficultatum, periculorum , intimo sinistri euentus, quibus operationes saepe premuntur enarratio, quam frequens illa boni successus iactatio, quae nimiam imperitis inspirat audaciam, ut spe successus incalescentes, manu i cauta nec satis instructa operationes suscipiant, plus sperent, qua par est. nesciant quid metuendum sit, quid sinistri accidere possit, &quomodo, si tale quid occurrit, praesens auxilium ferri possit, unde
dein tot infelices operationum euentus artis honori non parum obsunt. Metuendum quidem mihi est, ne multa quae parui momenti sunt proferre videar, non tamen talia proferre videbor illis; qui ipsi manum Operi admouent, & experiuntur in operatione adeo subtili multa, quae parui momenti esse videntur, plurimum adferre ad felicem illius successum. Ita plerumque in libris describuntur morbi, ut plura scitu valde necessaria, tanquam minutula silentio A a prae
3쪽
praeteterantur, magno imperitorum damno, quibus ex libris solum. modo doctis experientiaque destitutis plurima dein perpetuo in praxi
occurrunt inexpectata, quae animum manumque turbant. Hoc inprimis valet de operatione, qua catara sta extrahitur, quae, quamuis
in se egregia sit, incommodis tamen & dissicultatibus non caret, de quibus praemonendi sunt imperiti, ne inexspectata superueniant, αvt auxilium in promtu sit. Eni igitur tres operationes, quibus, si
oceasio fert, alio tempore alias adiungam. vir utroque oculo cataracta occaecatus bene ceterum valens adiit me die et Octobris rogans, ut operatione visum illi restituerem. Dexter oculus per decem iam annos visu priuatus erat, sinister per annum. Uueae in dextro oculo motus liber erat aequalis, cataractae color illi,
quem margaritae habent , simillimus, iiisi quod striis fuscis hinc inde distinctus esset. Exhibita 3 Octobr. salis anglicani uncia , die q.
Octobr. operationem institui sequenti modo. Altiori loco insidens ita aegrum collocaui, ut caput illius pectori meo obuersum esset, &ad illud, quantum fieri poterat, appropinquaret, plenaque luX aegro oblique in oculi angulum internum incideret. Sinistro oculo deligato, minister adstans palpebram inferiorem deprimebat, alter pone aegrum collocatus dextra manu superiorem palpebram elevabat, sinistra mento aegri imposita caput pectori sio apprimens , illud firmabat. Iamque dextra manu Bamarti armata hasta a), gossypio ita obuoluta, ut cuspis illius vix ultra dimidiam lineam emineret, oculi angulo interno duarum linearum a cornea distantia, & superne tunicae con-hinctivae cauta manu infixa, agitationes oculi cohibui. Ita vero imposui oculo instrumentum illud, ut locum , quem tangebat, non obliqua sed perpendiculari directione tangeret. Sinistra manu culistelli b), cuspidem corneae in angulo externo ad semilineam a clero tica iridem versus directam linmisi, quae simulatque oculum intraret, retrorsum moto manubrio & auersa cultelli ab iride acie, transiit cameram oculi anteriorem in transuersi pupillae diametri directio- euius figuram v. in programmat. meo de variis cataractam extrahendi methodis. Gotting. i 756. Fig. A. b) v. figuram l. c. Fig. B.
4쪽
rectione atque m opposito latere e cornea exiit. Remoto.tunc Ba- marti instrumento continuaui sectionem, donec cultelli cuspis ad duas lineas e cornea in angulo interno emergeret, & dimidia corneae pars tuta esset. Emuxit tunc humor aqueus atque ita quidem non priuR quam sectione sinita. Eleuata cornea let tis capsulam sectione aperui
acu ancipiti deprimendae cataractae apta , quod quidem facillime fieri potuit, lens enim pupillae ita apprimebatur, ut intumescens iris lentis figuram proderet, quae quasi per pupillam prominebat, oculus insuper immotus erat. Tunc vero lente sensimque dilatabatur pupilla, ita ut cum leuiter oculiana digito comprimerem, prosiliret lens, ct cum illa frustula duo caseosae seu potius pultaceae naturae. Lentis ipsa substantia tam mollis erat, ut per pupillam transiens figuram mutauerit, fuscus illius erat color, in illius vero medio nimcleus erat lentiformis, duritie & colore cornu referens. Cum iam inspecto oculo pupilla clara totaque nigra appareret, oblatamque manum aeger cognosceret, obtegi oculum splenio spiritu uini eum aequali . portione aquae mixto madido , & e vena incisa viicias
decem sanguinis mitti iussi. Bene se habuit aeger hoc die, versus noctem vero anxietas &borripilatio leuis illum corripuit, qua remittente leuiter incesuit. Primo post operationem die neque dolor neque rubedo in oculo apparuit- α cum clausis etiam palpebris lux vivida molesta esset, raro oculum deligam. Exhibui salis anglicam eandem dosin ac diea..Octobr. quae tamen ne semel quidem aluum mouit. Versus vesperam eadem symptomata orta ac asstecedente die paullulum tamen vehementiora. Secundo post operationem die nec rubuit oculus nec doluit, spertisque pauXillum palpebris colores cognouit aeger, ego vero vidi corneae Vulnusculum coalitum, cameramque oculi anteriorem aqua iterum tumidam esse. Vsus est per diem aeger potione refrigerantς, vesperi clystere. Nona versus noctem horripilatio & anxietas orta vehementior hesterna, quam calor se-
euius & cum illo dolor oculi insignis. Inueni tertio die esniuncti
vana oculi tunicam totam rubentem, parum tamen tumidam, vulnus,
5쪽
eulum dorneae subalbidum, visumque obscuriorem. Vsus iterum est hoe die sale anglicano aeger, quem versus noctem febricula hesterna leuior inuasit. Quarto die cum rubedo & dolor oculi increuisset, chae emplastrum vesicatorium impositum est, cuius ope quinto die rubedo & dolor reinisit. Atque sic quidem continuaui usum vesicatoriorum leniorumque purgantium donec dolor & rubedo ita disparuit, ut tres post operationem hebdomades vulnusculum in cornea vix amplius appareret, nullumque illatae iniuriaem oculo vestigium remaneret, & cum iam res aegri non ferrent, ut diutius maneret, abitum ille pararet. Aperui oculum, & reperi iridem .mobilem, pupillamque totam claram nigram, si maculam excipis albidam opacam centro pupillae accurate Oppostam, ViX'tamen minoris acieulae capiatulum magnitudine superantem, unde bene quidem vidit aeger omnia
obiecta in loco non nimis lucido, cum vero ibi splendore cubiculum.
nimis impleret, contracta valide pupilla parum immo nil vidit,
Huic statim subiungam binas alias operationes. Vir 4O anno. rum utroque oculo cataracta laborans, ct dextro quidem per quatuor iam annos, sinistro per unum tantum, die eta octobr. operationi se subiecit. Sinistri oculi vuea libero motu, cataracta margaritarum
colore gaudebat, quam igitur primo extraxi methodo superius de-1eripta. Incisa lentis capsula subito prodiit lens integra, vidit aeger, .α pura apparuit pupilla, parumper tamen oblonga, unde sueto more deligatu. Lens extracta albida erat, mollis, pultacea, in medio nucleum habens lentisormem colore obscuriorem opacitate & duritie insigniori. Cum iam dextri etiam oculi cataractam extrahere antimus esset, accidit ut cultellus directione nimis obliqua corneae impositus non in cameram anteriorem, sed inter lamellas corneae ada linearum prosunditatem penetraret, cumque sub iterato in cameram oculi anteriorem penetrandi molimine elapso humore aqueo corinnea subsideret, operationem distuli. Iamque ut vena secaretur post horulam, & balneo tepido versus noctem pedes aeger immitteret suasi. sequenti die classis palpebris lumen molestum orat, neque tamen dolor neque febricula apparuit. Aeger clysmate & verius noctem
6쪽
ctem pedum balneo usus est. Ter oculi spleniis yquore descripto
frigidiusculo madidis deligati sunt. Die sequenti eadem remedia ad ministrata sunt, vesperi aeger leuiter inhorruit. Die as Octobr. palpebris primum pauxillum diductis oculum sano simillimum nec ri
hentem nec dolentem, corneam aqua distentam, vulnusculuin subalbidum inueni, claudere tamen statim oculum lucis valde impatientem oportebati In dextro oculo ne vestigium quidem vulnusculi laminas corneae separantis supererat, cornea aqua distenta & totus oculus non omnino inflammatus erat. Sequenti die omnia se habuerunt utidie praecedente. Cum iam die et Octobr. nipla in utroque oculo inflammatio esset operationem in dextro oculo institui, cuius cataractae color laeseus erat, ubi accidit, ut, cum cultelli cuspis in angulo interno e cornea emergeret, dorsum illius nimis forsan scindens superiorein palpebram leuiter secaret, unde dolore orto & constrictis palpebris ope- Tatio per momentum turbata, & elapso ante absolutam sectionem humore aqueo iris cultelli aciei aliquantum sublecta est, quae tamen peracta sectione laesa non erat. Prodiit lens neque oculo compressis
neque capsula incisa , priori simillima, nisi quod per pupillam transens figuram non niutauerit. Aperto oculo visus aegri turbidus pupil-Ia nubeculosa erat, & immissum in oculum Danielis cochlear albido mu- eo plenum retraxi. Repetii hanc operatiunculam ter quater non sine
molestia & periculo donec clara appareret pupilla. Deligato hoc
oculo alterum inspexi & non omnino inflammatum inueni. Vesperi halneo aeger usus est. Insignes sequenti nocte dolores aeger passus est in oculo dextro mane tamen evanidos, unde vulnusculo in palpebra tribui. Die 28, 29, ao Octobr. deligatio sueto more instituta, singulis diebus versus vesperam balneo aeger pedes immisit, Vnde OeΠ-Ii nec rubebant nec dolebant. Die so Octobr. versus vesperam leuis aegrum inuasit febricula, quam die si Oct. leuis oeuli dolor secutus, via. de primum apertis palpebris coniunctivam leuiter rubentem & pone
pupillam nubeculosi aliquid reperi, quod tamen non impedivit, quin lux apertis palpebris vividior molesta esset. Deligato hoc oculo sinistrum
7쪽
struin primum aperui. Eni quae reperi: oculus inflammatus non erat nec dolebat, pupilla vero oblonga erat ita, ut margo illius inferior deorsum premeretur a tenui parte humoris vitrei, quae per pupillam prolapsa re per imam vulnusculi partem e cornea propendens iridem ita deprimebat, ut in plicam quasi in ima sui parte conuoluta
non quidem e cornea promineret, infimo tamen vulnusculi loco de- pacta esset. Cum eo in loco vulnusculi, cui iris & pars humoris vitrei inserta erat, labia a se inuicem semota essent, in paruum tumorem
elata erat cornea, in ceteris tamen punctis bene coalitum erat vulnusculum. Pars humoris vitrei e cornea propendens albida erat, revulnusculo corneae quasi ligatura constricta & emortua , unde leui negotio separaui. Iam veroi iridim vulneri depactam cauta manu tepellere in oculum annitens sens, illam iusto duriorem ita vulntis sculo accretam esse, ut repelli non posset, Ec itaque tota cornea clausa humore aqueo intumesceret. Cum itaque praeternaturalis illa pupillae figura, si leuem deformitatem excipis, nil incommodi crearet, nec visui obesset, auxilio opus non esse putaui. Rerum Omnium tam bene hucusque gestarum subito mutata facies est die 4 Novembris, nocte enim antecedente febre & dolore oculorum valde exin cruciatus aeger somno penitus caruit ; obsiluerunt quidem haec symptomata interdiu, asst recruduerunt versus noctem cum maiori velle
mentia, oculorum insigni inflammatione, appetitu prostrato, & sapore oris amaro nauseos . Mira haec symptomata terrori vehementi, quo aeger incendio in urbe oborto perculsus fuit, tribuenda post largum spiritus vitrioli usum evanuerunt ita, ut die et Novembr. sale anglicano purgatus aeger sequenti die abitum pararit. Bene vi dii utroque oculo, clarius tamen sinistro quam dextro. Dimisi igitur pauperculum, cui longior mora molesta erat, dato tamen consilio. ut ad oculos lucis valde adhuc impatientes sensim & caute lucem admitteret. Ipso die, quo haec scribo, de quarto itaque pos operationem inense, ad me venit aeger, laetus de egregio, quo iam fruitur, oculorum usu. Bene ille videt omnia, quae non nimis distant,
ut etiam libros literis maioribus impressos legere possit, & quod mirum est, sinistri oculi pupilla adeo ad pristinam figuram naturalem rediit.
8쪽
ri iam parum vel nihil vitiosi in illa appareat. Obscure videt remo.tiora obiecta. Infandus inter utrumque oculum consensus est, quo fit, ut qui unum oculum adficit morbus , plerumque etiam ad alterum sensim
transeat, unde plerumque Obserliamus, cataractam utrumque oculum occupare, eosque, quibus Uno oculo occaecato alterius Oculi usus sua
perest, iure metuere, ne etiam hic pereat, quod quidem aliquando tarde fit, & in primo nostro aegro post nouem annos, in altero post tres factum est. Non equidem cum Cl. Heuermanno G puto huius rei caussam esse, quod uno oculo obfuscato, alter integem superstes, dum solus videt, fortiori irritatione ct frequentiori usu debilitatus sensim obscuretur, cum nec plus videat post iacturam prioris quam ante, nec plus lucis admittat, & consensus ille in aliis oculorum morbis observetur, ubi rationi huic locus esse non potest. Rarum
enim non est uno oculo inflammato alterum etiam dolore corripi.
Puellam noui, cuius sinistri oculi corneae partem inferiorem macula obfuscavit alba opaca, altero oculo integerrimo via ess,donec, post de-oem annos in hoo etiam macula colore re figura priori simillima in eodem accurate corneae loco Orta sit. Plerumque obseruabis cat pactam primum in uno tantum oculo oriri & saepe posci illatam inittriam vel alias coussas medico obuias , cum illa, quae post aliquot tempus alterum ocusum assicit, sponte S sine ulla apparente causa, im-nio forsan sub uti remediorum, quibus ortum, illius cauere studemus, oriatur, ita AEt forsan illum consensum seu praesentiam prioris cataractae pro sola posterioris cataractae caussa habeas. Ain non igitur praecaueri posterioris cataractae ortus posset si prior tempestiua operatione extrahitur 3 Legem condiderunt Chirurgi, quae vetat instituere operationem, nisi uterque oculus cataracta laboret, quia oculus , in quo sectio peracta est, non respondet sano eadem visus facultate, unde post operationem confusus aegri visus oritur. Vim huius legis annon infringere videntur, quae diximus 3 Patet ex nostris obseruationibus aetatem cataractae ad illius maturi
9쪽
tatem nil adferre, &. falli eos, qui putant cataractae duritiem cum illius aetate increscere, mollior enim fuit cataracta decem annorum quam illa quae unius tantum anni erat. Immo, quod dolendum est, ne colori quidem cataractae semper credendum est, cum prior colore margaritarum praedita, qui maturitatem prodere putatur, nihilominus tam mollis fuerit vi per pupillam tranfiens figuram mutarit, & in vitro, cui immisi, In frustula dilaberetur, altera vero lacteum colorem, immaturitatis signum, prae se ferens, adeo priorem duritie superaret, ut nec per pupillam transiens, nec digitis ruditer contrectata figuram mutaret. Eni quantis incommodis, quantis difficultatibus illi obnoxii sunt, qui cataractas deprimunt, & saepe illas, quas optimis maturitatis signis praeditas esse putant, molles reperiunt & ad depressionem ineptas, aliasque, quae deprimi possent, non deprimunt lacteum
illarum colorem metuentes. Spernunt has dissicultates, qui extrahunt cataractas. Obseruatu dignum esse videtur, omnes, quas extra-
Ni , caractas molles quidem fuisse, in medio tamen nucleum habuisse coloris obscurioris & duritiei insignioris , id quod etiam Cl. Heu-ermannus obseruauit, in ut parum absit, quin putem opacitatem &indurationem lentis crystallinbe in centro illius incipere. Notandum adhuc est lentem crystallinam opacam aliquando muco albido obduci, qui extracta lente in capsula illius remanens lucem adhuc intercipit, quod quidem in tertia nostra operatione accidit, Alia tamen etiam occasione aliquoties obseruauimus, ubi lente integra & immutata figura elapsa remansit opacitas, frustulis, in quae aliquando dilabitur,
lentis remanentibus non tribuenda. Nequeunt, qui deprimunt cataractam, tollere hunc mucum, qui post extractam cataractam cochleari Dasielis tolli potest facili negotio, quod tamen, ne aliquid dissimulemus,
inolestia & dissicultate non caret, cum iterata instrumenti, inter varias,
vi saepe sit, oculi agitationes, introductio oculum facile laedat &Operationem protrahat. Apparet etiam inde, cur, quamuis immatura aeque ac matura cataracta extrahi possit, faciliori plerumque negotio matura extrahatur, quam immatura, quae frustatim saepe prodiens iteratam instrumentorum introductionem requirit. Plurbri L c. p. 26s.
10쪽
plurImum ad felicem operationis successum affert commossus aegristus, qui talis esse debet, ut it, oblique in oculum ineidat, resplendescente enim, quod semper fit si alius aegri situs est, oculo difficillime Chirutagus cognoscit, an pura sit pupilla nec ne, unde facium est, ut in devitro secundi aegri oculo nubeculosi aliquid, quamuis summa cur
Oculum inspicerem, remanens visum Obscuraret. Eandem etiam ob
caussam non cognoui sub Operatione maculam illam centro pupillae oppositam post primam operationem superstitem, quae opportuno tempore cognita tolli forsan potuisset, iucundum tamen nobis e iu- primis cum visum non nisi summe constricta iride interciperet, spectaculum illa praebuit, cum bene explicaret caussam, cur reperiantur , qui interdiu caeci, noctu vel in locis tenebricosis bene videant. Cum neque extensis neque eleuatis brachiis tuto secatur, caput aegri
proxime pectus Chirurgi esse debet. Operatio peragatur in loco lucido , ut videat Chirurgus, quid scindat, & pupilla constricta lentis crystallinae & humoris vitrei intempestiuiuia prolapsum impediat 3
peractavero corneae & capsulae lentis sectione fenestram cortina tegas, ut dilatata pupillaticilem praebeat cataractae transitum, qua elapsa lucem iterum admittas, ut cognoscas an turbidi aliquid pone pupillam supersit Magni momenti res est figeremsub operatione oci lum, quod, qui negligit, nisi dexterrimus sit, tuto non secat, nouenim voluntariae oculi agitationes solummodo metuendae hic sunt, oculus enim mobilis non resistit cultello, sed Aedit, sequitu illius motum, mouetur, quod, quia Vim aliquam requirit tenacis corneae sectio , fere semper fit & magnam Chirurgo parit molestiam. quam optime praeuertit usus instrumenti Banaarti ad formam hastae
constructi. Levem quidem, dum coniunctivae oculi tunicae imprimitur, dolorem creat, tantum tamen abest, ut irritatio, quam parit, R leue, quod infligit, vulnusculum inflammationis periculum augeativi potius aliquando imminuat, accidit enim, ut post secundam dc tertiam, quam descripsi operationem ex vulnusculo instrumento hoc inflicto leuis oriretur haemorhagia, totum angulum oculi internum sanguine tingens , cui inprimis tribuendum esse puto, quod nulla fere viratuque operationem secuta sit oeuli inflammatio. Cauta tamen B a ma-