Operationes aliquot, quibus cataractam extraxit

발행: 1768년

분량: 17페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

inam ct gossypio obuolutum oculo admouendum est instrumentum,

ne humorem vitreum exprimas, quod 'quidem metuendum non est, s remoues, simulatque cuItellus e cornea emergit, instrumentum; nde magis sorsa metuendum est, ne humorem aqueum ante sinitam fictionem expellas. Monendum adhuc est instrumentum hoc oculo

imponi debere non obliqua , uti aliqui suadent, sed perpendiculari

directione, sic enim omnes oculi agitationes cohibet, cum contra, si ita applicatur, ut versus nastula inclinet illius manubrium, motum Oculi versus angulum externum permittas.

Vt facile corneam penetret cultellus cuspis illius anceps ad duarum linearum longitudinem esse debet, non tamen ultra, ne e cornea emergens scindat superiorein palpebram quod

facillime sit, si profunde latent in orbita oculi, & difficultates

creet, quas ipse expertus stura in tertia operatione. Nec oblique imponi oculo debet cultellus, lita enim difficulter alia

quando in cameram anteriorem, facilius, uti mihi accidit, inter lamellas corneae penetrat; cuspis igitur cultelli iminitatur oculo versus iridem directa, donec cameram anteriorem penetrauit, ubi tunc subito manubrium retrorsum moueri debet, ut in transuersi pupillae diametri directione cultellus cameram oculi anteriorem transeat. Bene incidi potest capsula lentis crystallinae acu ancipiti, commoda enim, quae

promittit, non habet RUitomus dela Fame, qui nimis, dum applicatur, visura intersipit Chirurgo, ut oculum aegri inspicere nequeat, commodior tamen illius usus erit si cultellus, qui in hoc instrumento latet, cum sua vaginula incuruatur. Difficulter extrahitur catara- illis , quibus oeuli profunde in orbita larent, plus enim, dum apinplicantur, instrumenta oculum in orbitam retropriinunt, nec aperiri satis palpebrae possunt, unde cuspis cultelli, dum ex cornea emergit, facile angulum oculi internum vulnerat, & operationem turbat. Evitare quidem poterit haec incommoda dexteritas Chirurgi,dum simul. atque exiit cultelli cuspis e cornea ad lineam unam vel alteram, retrahit eultellum & sic duplici sectione corneam soluit, tunc vero alia incurrit pericula ab effluxu humoris aquei, qui tune ante sectionena peractam contingit, oriunda. Optime itaque in his operationem perq

12쪽

vagi puto cultello cuius lamina pone cuspidem subito euadit latior, &quo itaque dimidiam corneam solues antequam illius cuspis. Hirha lineas e cornea exit. Hic tamen etiam insignem dexteritatem rem quiri, expertus sum in secundo aegro, cuius oculi profunde sub orbitι

latebant. I

Iridem dissecta cornea prolabi, & inter corneae labia aeris ait: civi expositam haerere posse sine dolore ullo & inflammatione se, cunda nostra docet obseruatio; quod contra OL Gunetium monemuri qui e) in plus quam ducentis exemplis neque per sectam, aut laceb

ratam, neque per exesam, ruptamque corneam Vueam unquam Verst

elapsam se vidisse fatetur, dc putat prolabi illam & a cornea premi non posis sine summa inflammatione, temerarium vocat constalium eorum qui lino vincire illam vel cultro praecidere suadent. Ruro quidem puto iridem procidere nisi smul prolabatur humoris vitrei pars, qua propellitur illa, protrahitur & deprimitur; humorem vitreum vero prolabi rarum non est. Brevi tempore pars iridis prolapsa in nostro casu induruit, & suam, qua acute sentit, naturam, quam GL Gunetius adeo extollit, exuit, ut dum stylo argenteo repellere illam in oculum anniterer, aeger ne leuissimum quidem doloris signum proderet, utque adeo prolapsam iridis partem in satis insignem tumorem aliquando increscere, & tunc cultro vel ligatura commode tolli posse nullus dubitem. Eadem obsexuatio probat mutatam pupillae figuram, nisi nimis a naturali deflectat, adeo metuendam non esse, uti plerique putant, melius enim aeger vidit finistro oculo, cuius mutata erat pupilla, quam dextro in quo nil vitii post operationem apparuit. Arduum negotium, quod quidem aliqui commendant, e&se puto forfice praescindere prolapsam humoris vitrei partem , quod sneHaesione iridis vel corneae peragi vix poterit ; immo dissicillime aliquando paruam humoris vitrei per pupillam prolapsam partem, pellucidam scilicet, Chirurgum cognoscere, ipsa mea me docuit eχ- perientia , qui eum, sub ipsa sine dubio operatione prolabentem, non nisi aliquot post operationem dies, cum vulnusculo corneae construvius pallere inciperet, detegi. Ipsam tamen mutatam pupillae figuram,

13쪽

quam, dum per eam propellitur, necessario semper dilatat & distra liit, nisi certe semper prodat huius humoris prolapsum, bene tamen Chirurgum ad attentiorem oculi inspectionetat inuitare puto. Optume faciunt, qui, simulatque propelli sentiunt humorem vitreum,elaudunt subito, nisi id ipsuin maior illius pars prolapsa impediat, corneam & palpebras, & sic ulteriorem illius prolapsum cohibent; ita enim, quae prodiit per pupillam ct in camera anteriori haeret, vitrei

humoris pars, coalito corneae vulnusculo, & regenerato humoreaqueo reprimitur forsan in cameram posteriorem, neque, etiamsi hoe non stat, lucem intercipit. Ρauca adhue addam de inflammatione oculi, quae hanc operatiouein sequitur, & quam male tanquam periculi plenam ct grauem illos, qui egregiam hanc methodum carpunt, depingere, docent

operationes nostrae, quarum primam leuior post tres hebdomades evanida, posteriores duas nulla omnino secuta est; tantum abest, ut imminuat methodi huius laudem subsequens inflammatio, ut potius augeat illam illius & doloris , quem vix sentire sub operatione plerique aegri fatentur , lenitas. Interim tamen constat, non magis ad felicem operationis successum requiri dexteritatem illam, qua per gitur operatio, quam cura, quae praecauet oculi inflammationem, quae, si grauis est, non raro visum restitutum penitus tollit, mitior etiam semper obscurat, ita ut, quo mitior secuta est inflammatio, eo clariori visu aegrum gaudere plerumque observes. blon raro vero vidi, summa illa remedia, quorum virtuti praecauendi inflammationem plurimum plerumque tribuitur, venaesectionern nempe & puringantia, spem fallere, tanta saltem efficacia non pollere , quanta plerumque ab illis exspectatur: bis enim institutam venaefectionem satis largam veheinentissimam vidi oculi inflammationem sequi, cum in alio casu, ubi penitus omissa erat venaesectio, nulla fere sequeretur, nec ratio in diuerso utriusque aegri corporis habitu, quo non nimis disserebant, quaerenda fuit. Plerumque oculi inflammationem antecedit febricula noctu inprimis aegrum exagitans, cui quidem mitiori

vel vellementiori plerumque subsequens inflammatio respondet leui-

14쪽

tate vel vehementia, quae tertio plerumque die post febriculam oritur. vi dixeris forsan inflammationis caussam febrem esse. Putaui igitur

febrem hanc praevertere illiusque caussam eruere debere, qui imminentem vult praecauere oculi inflammationem. Eadem vero post alias etiam operationes vel vulnera inflictu aliquando obseruantur. An igitur horum omnium caussa in neruorum quadam singulari aiketione latet, quam metus anxii de dubio operationis successu aegri, vel dolor, vel terror, quo dum vulneratur, percutitur aeger, parit 3 Singularis sane obseruatio est, dissicilius purgari hos aegros, ita ut non raro remedii cuiusdam purgantis secundo post operationem' die sumta dosis effectu careat, quae ante operationem exhibita quater Vel pluries aegrum purgauit. Spasmodicam aliquam 'tensionem hic suspicans usum suasi clysmatum, balneorumque emollientium relaXam lium, potuumque anodynorum, & tertio die, quo nempe sanguinis ad oculum decubituna plerumque fieri obseruaui, medicamentum lene purgans, quod tunc simper facile aluum mouit, exhibui, de egregium horum remediorum post secundam & tertiam operationem

successum laetus vidi f). Oculus ante quartum post operationem

diem, D Non solimi post hane, sed alias etiam inprimis grauiores operationes,

vel etiam vulnera inflicta, plura symptomata neruis tribuenda, egregiumque ad ea arcenda vim esse relaXantium clysmatum, balneorum, fomentationum frequens experientia docet. Vidi Cel. le Cat post operationem , qua calculus e vesica extrahitur, aegros semicupio immittere, ct constanti operationum suorum successu frui. Ol. Moreau peritissimus Nosocomii Ρarisiensis, quod Hotet de Dieii appellatur, Chirurgus

Primarius, aegris, quibus secundum starn methodum calculos extrahit, flatim post operationem totum abdomen blandis emollientibus oleosis fouet, ct paucissimos operatione perire experitur. In vulneribus scio- peto inflictis, quae neruos totius eorporis ingenti commotione ct ter- Tore quo aeger, dum vulneratur, percutitur, pessime adficiunt, emol- Iientissimis obuolui partem vulneratam, immo aquae tepidae immitti, pedes totumqne abdomen semicupio immergi Boucher iubet, horumque remediorum egregium & successit plenum usum obseruationibus probat in Memoici de l'Acad Chirurg. de Paris T. V. p. 3oo. Edit. in 8. Inter haec tamen negligenda venaesectio non est, quae, Vbi requiritur, nunquam sine periculo omittitur. Monemus etiaM primarum viarum

15쪽

diem, nisi dolor vel alia symptomata urgeant, aperiri non debet', cum oculus primis diebus lucis valde impatiens, luminis aerisque attactuni sine imminentis inflammationis increscente periculo non ferat. Neque male aegro consules, si apparatum, quo tegitur oculus, in loco non nimis lucido soluis, siquidem clausis etiam palpebris vividam lucem oculis saepe molestain esse, experientia docet. Alia adhuc. praeter liaee, incommoda parit intempestiua palpebrarum diductio,

corneae enim vulnusculum , quod altero plerumque, certe tertio

die, iam colitum reperitur, facile, dum palpebras diducis, diuellitur rursus, cum nouo humoris aquei effluxu, variisque inde oriundis dissimitatibus. Idem saepe accidit, si nimis constringitur, qua deligatur oculus quarta die, fascia, quae corneam humore aqueo intumescentem comprimit, ct humorem illum diducto corneae vulnusculo ex oculo expellit.

Eni Vir Illustris, qualescunque laborum meorum successus, qui tamen, ut mihi apsi arrideant, Tuo adhuc inprimis adplausu egent; tunc enim scopum , quo tendo, attigisse mihi videbor, si he,

neficia Tua, quibus innumeris me ornasti, Te non male in me collocasse putabis. Semper enim, cum non sit, qui plura maioraque Tibi debeat paternae voluntatis pignora, in eo allaboraui allaboraboqite ut Tibi confirmem , Te benignissimum fuisse erga gratissimum. Non solum enim , primum in celebri hac musarum sede medicinae campum, Te duce ingressus sint, sed Tuis etiam inprimis bene fietis sussultus iter institui literarium ad exteros, ubi horum quoque doctrina frui, illustriumque in arte medica virorum experiisentia

rationem semper habendam esse in oeulorum inflammationibus, quae latentes ibidein sordes saepe caussas agnoseunt. Inde in variis, inprimis post animi adfectunt ortis opthalmiis, ct chronicis illis, quae animo commoto, saepe redeunt, vel fi adsunt, augentur, spiritus vitrioli, vel aliquando potius vomitorii usum egregium saepe reperi.

16쪽

entia instrui lienit. Illa inprimis exoptatissima fuit occasio ea loca

adeundi, ubi confluit quasi omnium morborum, qui humanam naturam affigunt, cohors, ubi versari frequenter inter lectulos aegro rum possunt, qui medicam artem colunt, ut cognoscant morbos eorumque naturam , inuno ut adsuescant aures miserorum eiulatibus, ut manus acquirat deXteritatem, animus intrepiditatem, quae quidem in illis inprimis requiritur medicis, quibus non solum tuto ae iucunde sanare morbos, sed armata etiam, si requiritur, sauciaque manu salutem restituere miseris propositum est, ct quam, qui hac oceasone carent, lenta plerumque experientia acquirunt. Quoties pectus Tui amore impleuit haec meae, qua dum apud exteros essem frui lieebat, felicitatis consideratio, & Tuae inprimis, quibus saepe beneuolum Tuum erga me animum declarabas, literae, quas tanquam testes paterni Tui amoris seruo, ipsis tuis beneficiis, quae plerumque comi tabantur, eariores. Tacere tamen iuuat, nec plura repetere Tibicut displicet grata illa verbositas, magis placent tacita grati pectoris vota. Aliud iam incumbit ossicium erga Te, qui hodie diem natalem septuagesimum quintum rara quidem asst docto & inprimis medi- eo digna selieitate celebras. Merito igitur omnium quos vel reuerentiae erga merita virtutesque Tuas, Vel amoris erga praeceptorem suum,

vel etiam beneficiorum tibi obstringit vinculum, laetitia & piis votis feruent pectora, ct ego inprimis perfundor , quem triplici hoc vin- eulo Tibi obstrinxisti. Hunc igitur laeti gratique pectoris sensum

publice Tibi declarandi arripio occasionem, & oro Deum. ut diu saluum incolumemque Te seruet, optoque ut splendidum, quem ab Aeademia condita tenes, locum diu adhuc virtutibus Tuis & praeclara doctrina, ornes, ut hOGOribus, Virtutum meritorumque praea

17쪽

iniis, omniumque amore, inprimis vero blando illo eoniugalla amodris, quo nouo foedere inito iam frueris, sotu, senectutis inolesias, quibus raro penitus illa caret, lenituro, diu adhuc, & ad senilemvsque vitae satietatem fruaris. Vale, Vir Idustris, ct saue

NOMNIS TVI ILLUSTEIS

cultori observantissimω

SEARCH

MENU NAVIGATION