De symbolis heroicis, libri IX

발행: 1634년

분량: 601페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

bola Heroica ab talis fuisse inuenta : quemadmodum etiam Aristoteles fert, Comoediam esse in uentionem Doricam quia est Doricum vocabulum

Porro sicuti Augustus dici non potuisset aliquid β 2'. 'aggredi seu moliri, quando metu Solis etiam hibe ni petasatus domi sub dio spatiabatur quae res fi nitima otio fuit, claude caruit .sed quando Rempublicam ordinabat , vel Ianum pacato Imperio claudebat ita semper ea dictione, I res, grande aliquid exprimimus uti farsi res in Terra sania, hoc est , suscipere expeditionem in Terram sanctam Gnec eam usurpamus pro re quae possit ded cori esse, vel ex qua nihil aut parum laudis promereri videamur.

CAPUT II. Quonam modo posit Latim reddi eadem Liaica et Impresa.

Via idem nomen sortiuntur,ipsa rei praeclarae susceptio,in eius ingeniosa explicatio de hac in praesentia quaerimus, quemadmodum exprimi Latine possit.

Schema.

252쪽

168 DT SYMBOLIS HEROICIS

Schema,Phrenoschema,Epicherema,Symbolum, Signum . Insigne, Argumentum , essera, Vel sunt Graeca nomina, vel Latinitati quidem seruiunt; sed tam pulchritudinem ac dignitatem eius vocabuli

auribus non proponunt. Id etiam est causae, cur nec omnino placeat nomen figurat Epigrammatis quod ei nuper dedit: Alexander Donatus e Societate nostra, in suis de arte Poetica eruditis Commentariis. Praeterqubam quod ea appellatio posset transferri quoque in Alciati Emblemata, quae conflantur ex figura repigrammate, seu breui carmine decet autem nomina quoque rerum distare, quando res differunt. Quocirca inducor equidem, ut quod est Italice Dpres , Latine id appellem Symbolum Heropcum. Symbolum quippe, aut iam figuram, aut lemma solum, aut utrumque significat. Et dum addo Hersicum, assequor vim ac dignitatem vocabuli quoniam, uti aiebam , semper ea vox Dpres rem si nat laudis de famae compotem , honorisque appellatio ea iudicatur.

253쪽

uo primis tempore rodierint has , Θ oti Heroica. A repetere sit haec Symbola ab Arturo Bri

tanno Rege, an a septem Ducibus ad Thebas, an a magis prisca origine Visquirant definiant i , qui semper aeui sui fastidiunt gloriam icarbitrantur nihil posse promi praeclarum aut magnum, quod Pilumniis Venaliae non interfuerit

Ego vestigia eorum aliqua extare apud Veteres, adeo non dissimulem,ut imo ea proferam. Sint omnium instar duo , figurata simul de diserta nempe in scuto Capanei Vir cum taeda, cum Epigraphe, COMBvRAM RBEM. in scuto Etheoclis girii. Vir item cum scala, ut arcem inscenda ac cum a. GLIbi χω scripto clamore, in haec verba NEC MAR QvΙ-DEM REPELLEΤ. Figuram utriusque sequens pagina ostendet.

255쪽

- , LIBER SEXTUS. III Sed haec Symbola, cum figura simulis lenam

te , apud antiquos Scriptores ad eb sunt rara, ut eo rum aliud par apud ipsos aegre ac vix reperias. Sunt praeterea imperfecta neque iis legibus ac praeceptis concinnata, quae in ipsis construendis ingenium er

rare non patiantur.

Cum autem haec praecepta de has leges excogitasse, sit Heroica Symbola inuenisse, sit praescripsis se normam perfectionem eorum hinc potest merito nostra Hias , quae ea leges praecepta primum excogitauit, de illorum inuentione felici gloriari.

ADducam in medium Auctores varios , ut dicant sententiam, veluti coacto Senatu : nec eorum quemquam primum, aut proximum prae a

liis, nisi ex nominis ordine rogabo. 'Adrianus Politus ait Symbolum Heroicum esse consilium animi, quod exprimitur comparati ne unius lemmatis,4 unius corporis figurati. L Alexan-

256쪽

I72 DT SYMBOLIS HEROICI sDe Arie Alexander Donatus e Societate nostra , ait, in 'Symbolis his figuram . accedente Verborum nota certam repraesentandi facultatem adipisci fieri velut ex duobus constatum corpus, quod nanciscutu vim ulteriorem signis candae actionis in altero, cuius gratia excogitatum Symbolum fuerit.Et paul- lo post ait ipsum eo tendere, ut per spectatam si militudinem, quidpiam mente conceptum,praeclara inuentione significetur. Hercules assius existimat, constare necessario Symbolum Heroicum ex figura, vel naturali humana tamen sublata vel artificiali , ex verbis ali quod, seu propriis , seu translatis quae duo seorsim accepta nihil inferant , iuncta vero inuicem exprimant; non dotem ullam quidem ipsius figurae, sed consilium illius qui Symboli fuerit Auctor.

Iulius Caesar Capacius,Symbolum Heroicum ait expressionem esse, qua fit specie alicuius rei natur iis eleuatae, ut ipse loquitur , supra naturae propria significationem ut fiat significatio alia nobilior occulti consilij, quod ipse Symboli Auctor inierit.

Lucas Contile Symbolum Heroicum modo ait esse compositionem figurae ac lemmatis, quae reprae sentet consilium virtutis magnanima modo esse expressum

257쪽

LI ER SEX VI. 73 pressiam desiderium aliquid moliendi ad immortalis

famae acquisitionern modo esse susceptionem rei a duae, ac testimbnium praeclarii generosi conatus.

Existimat vero in figura semper reperiri debere similitudinem in debere lemmate ipso designari dotem eam peculiarem figurae , ex qua similitudo hauri tur. Quin imo in eiusmodi Symbolo putat illustrem promissionem contineri , qua suam nictor obstringit fidem ad id praestandum, quod in eo

spondet, ac veluti pollicetur: atque adeo lemma existimat esse promissionis eiusmodi stipulatorem , fidei rus rem, sigillum, testem etiam iuratum. Nicolaus Caussinus e Societate nostra, cum in1-- Pr 'xisset, Symbolum Heroicum quod Emblema ipse Θ appellat eo differre ab AEnigmate , quod sublatis velis rem purius ac liquidius proponat affirmauit ipsum proprie esse Symbolum aliquod ingeniosum,

suave ac moratum, ex pietura Hemmate con

stanso quo aliqua grauior sententia indicari solet. De quo autem Symboli genere loquatur , statim exemplo indicat: Si vel si inquit , significare patientiam ebm aduersis illatirari s tum depingas Cerauniam gemmam, quam aiunt in locis dumtaxat fulmine inu ista ueniri, interfulgura, Uique tumultus , suauiter emican-Y 3 tem

258쪽

174 DT SYMBOLIS HEROICIS

temn addas, FULMINE CREVI Τ, scies smblema.

Paulus Aresus, Symbolum Hero1cum ait esse imaginem , seu similitudinem, quae exprima suadeatque peculiare consilium suscipiendi rem arduam atque laudabilem. Alio in loco ait,esse Symbolum compositum ex figura clemmate cuius propria significat in potissima eo spectet, ut efficaciter cum voluptate consilium Auctoris re

praesentet.

Scipio Ammiratus ait Symbolum Heroicum videri significationem mentis nostrae quae noran-neXu rerum ac verborum insinuet aliquantulum si creto id,quod cum animus molitur.

Scipio Bargalius etiam ipse iudicat Symbolum Heroicum esse expositionem peculiaris consilij,quae fiat similitudine rei seu naturalis excepta humana specie seu artificialis, cum adiuncta necessaria breuia acuta Epigraphe. Torquatus Tassus existimat Symbolum Hero cum esse expressionem consili deliberati circa rem nec modicam nec indecoram; in qua suscipienda expediendaque sint futurae difficultates Alibi ait esse imaginem naturalem seu artificialem, quae possit

259쪽

LIBER SEXTUS. Ipsad nobilis animi simile consilium jusceptum ex honoris ac famae desiderio, transferri. Plura ex iis Auctoribus, imo plures Auctores eo iam proferrem in praesentia , si scriberem haec in I talia, ubi Codices multi suppetunt idiomate Itali'co, editi de hoc argumento atque adeomisi Romae ALEXANDRO CARDINALI VRsΙΝ , qui tum inrad magnum Vaticanae Purpurae lumen ac decus, reliquissem aureum de his Heroicis Symboli. lumen FAMIANI STRADAEMagistri mei quod Volumen, alios illustres de arte Oratoria loetica Commentarios , utinam praelo iam cluci nimia Auctoris modestia non subtraheret.

Nihilominus summatim illud affirmare sit, Symbolum Heroicum communiter,in ex quodam e

Uti consensu , appellari explicationem consili de re laudabili; censeri publicam professionem, atque, ut ita dicam,chirographum omnino exstimulans ad ea gerenda quae Auctor aggredi ac moliri proposuerit quemadmodum Ducem frenuos bellato res exstimulant, quaecumque in vexillis, in sagulis, clypeis, loricis, saleis figurant.

Ceterum ego ex eorumdem Auctorum, aut o

nium, aut plurium calculis atque suffragiis, as- sumam

260쪽

176 DE SYMBOLIS HEROICIS

sumam deinceps pronuntiata nonnulla ,eaque instar legum erunt, vim atque naturam constituent Symboli Heroici. Quoties praeterea accedet Onsensus Academicorum, toties arbitrium, exec nomma,ac ne multi Senatusconsultum habebitur cui refragari, temeritas aut piaculum videatur.

Modis in usu lemmatis solius habeas dum

taXat numerorum characteres Sic Is

bella Mantuae Princeps scripsit pro se has notas:

Hierogl.

quasi diceret, uti explicat Paulus Iouius, VINΤ S TU; hoc est,Victi estis suos enim aduersarios atque aemulos superauerat.

Sic olim Hieroglyphicum silenti erat in iis numeris, quia ille dieru census trienniispatium coimprehendit:

SEARCH

MENU NAVIGATION