장음표시 사용
381쪽
pupugit animum translatio petita ex lanificio muliebri nec fuit ferendar huic ignominiae homo conditione quidem seruus eunuchus,sed victoriarum d gloriae compos Respondit veromere ac texere in Regia domo se olim quidem didicisse , at licio iam praeparato,breui orditurum se eiusmodi telam, quam nec ipsa Augusta, nec Iustinianus Uxorius
Imperator Vmquam retexerent: δ tum Alboinum Regem Longobardorum ex Pannonia,Vt Vno auulso bellicosissimae gentis Duce,alter succederet,in intima Imperi Romani viscera accersivit. Atque ita unus Eunuchus , aduersus viros plus quam vir , aduersus feminam minus quam femina fuit. Non tulit conuitium, quod illa armauerat metaphora seu similitudine artis ignaua in in quo exprobrationem masculati animi, tamquam ut men, vibrauerat Perstrinxisset pupugisset leuiter alia quaevis comparatio : haec patefecit locum vulneri magno, haec animum totum exhausit. Sed age ; unde nam oritur in similitudine aut metaphora , seu vis tam liquid ad delectandum, seu vis tam vehemens ad persuadendum Θ Vt rem expediam, sic equidem existimo : quando veniunt sententiae cum eo instructu collationis aut meta
382쪽
phora tunc illae proprios vultus posuerunt in qu dammodo laruam habent , id exseu honoris , seu contumeliae, seu boni, seu mali nuntiae fuerint, vehementius aut delectant, aut perturbant. Quod spectat ad delectationem , dixi eam per cipi maiorem , quando animus ac mens plura di scunt; euenire hoc in omni comparatione,in qua utrumque simile, utriusque conuenientiam, δίingenium praestans illius qui nouit res tam dispares conferre , consideramus. Quinin comparamus ea nos etiam; dum hoc fit, noua emergit voluptas, quam animus capit, dum ipse pariter iudicat Pr tasim cum Apodosi conuenire. Haec omnia experimur perinde in metaphora quae cum sit comparatio ad unum Verbum contracta, adhuc delectat liquidius iucundius. Eodem modo cum placeat Pictura explicatior , in tabula uniuersa placet ea magis, quando in arctum cogitur,in nihilominus exiguo in loco nihil de se ab oculo patitur desiderari, praeferens utique symmetriam eamdem , tantum eo discrimine, quὁd hi pulchre contrahitur, pulchre ibi explicatur. Iam cum haec sint omni comparationi de trans. lationi communia, eoque simplici locutioni generatim
383쪽
ratim collatio seu translatio praestet adhuc excellit similitudo inter comparationes aliaS, quia quo in gis vera est , eo conciliandae voluptati aptior cense tur. Quid enim Θ trahit sua voluptas namquam que facultatem animae; vim nobis inditam ad intelligendum, trahit v ERIΤΑs Illam ideo odoratur, Vestigat , ac perquirit semper , iuxta Horati j versiculum: Atque inter siluas cicademi quaerere VERUM.
Placet Apologus , placet Parabola, placent Hieroglyphica, Walia ingeniosa id genus hominum
commentas quia iis veritatis imitatio quaedam in est. Etenim Ficta, voluptatis causao sunt proximavem. Item placet adhuc magis Historia seu fortuita e Uenta , seu res gestas enuntiet: nam in his reperiatur verum, sed mixtum, aut libertate, aut casiaci,
Sedenim est cur placeat maxime similitudo quae sumitur ex natura, vel arte factis quia in his continetur verum stabile constans, ac perpetuum , citra metum, ne potius contra sit fundat vero assensus nostros: quod inde oritur, sicut in iis est maior veritas, ita maior est voluptas.
384쪽
Quoad vim ipsam persuadendi videtur locutio simplex de propria venire sola, sine comite ad aciem' locutio autem translata suos adducere auxialiares,ac proinde adesse fortior,&potentior: etenim unum simile in collatione seu metaphoras adiutorium e & veluti suppetiae similis alterius. Discrimen tamen est,quia Protasis,quae ex Apopogo,Chimaera,fabula,Pasabola, aut ex Hieroglyphicis hauritur,dumtaxat vim umbratilem dc commentitiam habet est veritatis larua, non veritas neque in ea aliter contingit, quam si stramineum commilitonem ad certamen quis adduceret. Protasis etiam,quae sumitur ex re sortuita,vel ab exemplo,in gradu suo aegre consistet nec diu obtinebit ordinem Ruia inest ei veritas quaedam infimma , e qua tenue auxilium percipi aut sperari pos
Ne multis;hae argumentationes habent tantummodyimpetum ac vim instar grandinis , quae numirum fortis non est , nisi quando densa vineam Verberat , aut segetem flagellat. At nos dumtaxat argumentatione una in his Heroicis Symbolis ii pressionem in animos facturi Penimuero debemus talem eligere , quae habeat impetum ac vim instar
385쪽
LIBER SEXTUS. o Isulminis atque hanc suppeditat similitudo, cuius
Protasis est manens,constanS,ac perpetua veritas.
Nimirum Apodosis,cui comes illa fuerit, mentem ferit potentius,quoniam secum una adducit ad persuadendum, non laruam militis, neque grega rium aliquem,sed Achillem. Adeo tinfirmare sit, in similitudine esse ficacitatem maiorem diem suadendum, quia in ea maior est veritas. Arctari fateor nostra Symbola, dum solas ad 'mittimus proprietates artis,aut natura si delectent quam maxime,& quam maxime persuadeant. Sed vitio id vertat, quisquis vitium credit scientiarum
etiam, ut dumtaxat necessarium opus naturae ea contemplentur. Nos praeterea etiam opus artis admittimus; ex qua eruere liceat multa,eaque non incuriosae, praeter diuitem ceteroqui naturae thesaurum, quem possis adire in Historia naturali Aristotelis,Plinij,AEliani, Gessieri,Aldrouandi aut in iis,que: Nicolaus Causinus,& Antonius de Balingliem Scriptores nostrae Societatis, ille in Symbolis Polyhistoricis, hic in Zoopaedia ediderunt. Certe Symbola nostra iis limitibus circumscripta, a nemine reprehendi, quin imo laudari anteferri aliis solent. Quae vero fiunt ex Apologis,
386쪽
Parabolis,Chim ris,Exemplis,aut Euentis ortuitis, aut Hieroglyphicis, ea passim traduci,expungi,dam nari,aut saltem subiici censurae consueuerunt. Cur autem Videns ac probans meliora sectari deteriora velim , ut Patronis postea indigeam , in Apollinis Curia, o in Senatu Litteratorum, qui ea defendere si qua tamen ratione aut ope valeant enitantur ZVna argumentatio, non plures, in uno Symbolo efferri potest, ut delectet simul Sc persuadeat sicut una in eo est comparatio: eligatur ea igitur,quq pti ma Messicacissima sit,& quae feriat instar fulminis: atque Arti Oratoriae permittantur argumentationes alia quae infirmiores cum sin feriunt instar grandinis i quod singulae nequeant , id uniueris conficiunt. Alioqui sicut una grandinis pars in agris non
facit tempestatem scita Vna alterius generi argumentatio, in Symbolis Heroicis, nec fati et persuasionem maximam, pariter nec maximam volupta
387쪽
VI D in figura reprehendi, quid laudari soleat aut quae vitia sint,quae illius dotes; iam seorsim considerabimus. Conseret vero id inprimis ad delectum ha
bendum Dut figurae nimirum eae tantum prodeant, quibus ab aliorum censura inagnopere Auctor m tuere non debeat.
SI Fin ea sit, quae exprimere la consilium
Auctoris abunde possit frustra erunt plures, numero suo parient confusionem. Cum h0c vero certum sita quaerimus potius in praesentia , num quando schemate unius figurae nequit omnino e
388쪽
poni Auctoris mens, adiicere tum alias, quo numero, liceat. Hieronymus Ruscellius plures quam duas n0n admittit Paulo est liberalior Lucas Contile sed supra tres adpingi non probat aut si prodeant ali
quando plures,oportere ait, ut ad scopum eumdem uniuersae collineent
Existimauerim ego primum figuras plures, quae solo discrepant numero, posse interdum admitti, de debere laudari in Symbolis Heroicis. Ex quo genere fuit schema Reginae Hispaniarum, desin eos plena
389쪽
plena Vrsae cadestis sidera, cum lemmate, VERTI'TUR, NON OCCIDIT. Quasi moriens Regina illatia, caderet, sed orbem suum dumtaxat commutaret mansura utique in septem liberis suis , ad quos alludere totidem Vrsae Hostis inoccidua sidera videbantur. Existimo deinde, figuras natura uenere plures, atque dissimiles, posse constare in uno atque eo dem symbolori modo uni serviant sententiae ira
sertim si earum liliqua prae alijs habeatur praeciapua. Quemadmodum est Rosa, quam hinc apis depascia
390쪽
depascitur in ex cuius fragrantia illinc scarabaeus exanimatur, cum hac Epigraphes V, I ALVS ALΤERI PERNICIE s. Quod Symbolum ei accommodatur, qui de rore cacti , quasi flos campi , natus dicitur in ruinam, o resurrectionem multo-M- sin qui, uti panis diuinus ac Hestis , mors est malis, mira bonis. Ceterum satis superque notum est, quando s-gum sunt plures , non debere praeter naturae seu artis Orvinem ac modum eas collocari , quod monuit Scipio Bargati a vi si bovi aptaret quis ει- num equi, vicissimequo iugum bouis.
PAradoxum videar in medium adserre , aut struere Lectori praestigiasci quasi velim figuras
non apparere,ac eas tamen exponere consilium Au
ctoris. Vt quaestiunculae huius sensum explicem, non id quaeritur iam, an figurae loco esse possit aliquid quod sit expers omnis picturae, vel ca laturae;
