장음표시 사용
1쪽
QVoo tanta uniuersi studii Pario
silensis trepidatione concurrimuS, tam acri tamqtae sblicita singulorum Academiae ordinum contentione , facit communis, quod in ista causa vertitur, periculi magnitudo. Tentantur in unius scholae discrimine fortunae omnes uniuersitatis , spes patrimoni simque studiosorum inopum , beneficia Regum, Pontificum, hominum sanctissimorum, praediorum nostrorum Collegiorumque firmitas omnium hoc uno iudieio constituenda, aut, quod Deus omen auertat , aduersariorum fraude labefactanda. Id agitur aneorviii qui se Domini Iesu Societatem no minare audent; insatiabili auaritiae patere, opibus parere .sacra , profana aliena debeant omnia ι an incolumi Academiae Parisiensi ornamenta sua, aut, si miniis ea, sua certe membra Collegiaque liceat in posterum, tuta ab istorum cupiditate resi
2쪽
nere. Nec enim recusandum erit, distregia potestate ac vestrarum aequitate sententiarum, illustrissimi Comites , Iudices integerrimi, noua istorum molitio euersa sit, quin, sicut in Cenomano coeperim, Choletarum quoque Collegium , quod iampridem occupare conati sunt, Plestiacum, Malorisque Monasterii, quae dudum a B. Martini Turonibus Monachis eblandiuntur, vicina Remorum, Bea ae Barbarae, quibus imminent, tum vero caetera
Nauarraeum atque Sorbonicum, quibus inuident, tandem obtineant , si parem nacti sint Episcopo Cenomanico Moderatorem, A dministium, Tutoremue scholarum , qui rem alienam, fidei suae commendatam distrahere pretio , ad eXtraneos transferre audeat,& in sua commoda
Christi res eiusque studiosorum pauperum in mercimonium abducitur: id instituunt Sacerdotes & Episcopus seu Princeps Sacerdotum ; pretium non argentei triginta, sed, sicut sunt istorum copiae majores, Turonicorum argenteorum tria dctriginta millia, Vendit is cuiuS erat maXime
tueri: emunt, quibus nihil satis esse potest,
3쪽
ι 3 quos urbium amplissima Lutetia , quos uniuersa Gallia orbisque terrarum, si venalis sit, emtores inuenerit. Vendit ille, cui, si praedia beneficiaue Clericorum . si Canonicorum munera , si ordinationes, ipsumque sacerdotium , si altaria, delubra, sacrinue omnia, profanae impiaeque
pecuniae commercio mutarentur sanorum integrumque esse debuit, quod Parisiis in hoc splendore literarum, in hac luce Galliae, Sole Iustitiae Regis in oculis aspectuque positum esset. Emunt, quibus admirabili maximi Regis clementia ab exilio reuocatis eadem restitutionis suae lege interdictum est, ne quid in Academias nouae rei moliantur, ne quid nouae possessionis acquirant: qui contemta illa
regiae voluntatis, suaeq; reuocationi S conditione , annis duodecim proximis circa suum Claro montanum, aedes octo: plures ad B. Pauli, ubi vastissima quoque palaria copiosis hominibus locant: ad Germani Suburbium , lati sundia; ubique immen fas areas, excitandis amplissimis templis, quibus antiqua par oeciarum iura disturbent, ubique latas insulas compararunt: in proximo rure ad dextram Sequanae
4쪽
ripam, Roquetum N Charonarum , ad sinistram, Issiacum δc Gentiliacum , hinc
inde magnificas aedes, hortos, ambulationes arboribus consitaS, nemora, fonteS , vivaria, lacus, vineas, agros: quae si conferrentur in unum omnia, δc amplitudine loci ac vastitate, dc aedificiorum mole, quampi mas e clarissimis Galliae ciuitatibus longe superarent. Pactio autem ,ut ad rem causamq; Veniamus, iis legibus instituta, ut Collegium Cenomanum, aedes eius sacrae caeteraeque , fundi, census is aliena omnia
tenenda , possibendaque ijs tradantur, qui se Iesultas appellari volunt. Alumni seu alimentarii scholastici, Bursarios vulgo
dicunt , decem fuerant : unus praeterea communis rei Procurator , Vnus etiam
Collegii Moderator , quorum Uterque, Collegarum duorum locum δc comoda obtinebat : ita quatuordecim Alumni fuerant: status ille numerus commoue-ῆur, pro quatuordecim quinque retinen-rur , quos alant inter discipulos suos Iesultae. Merces Episcopo proponitur , triginta tria Turonicarum librarum millia,
quam ille conserat in aedes sibi ., dc ut
5쪽
posteritatis studio ducitur, Succetaribus
suis, Lutetiae comparandas. Atque , ut in eo primum gradu consistam, quod caput est totius controuersiae: quo itare, quanam authoritate, Carolus Bello manerius venerabilis Cenomanorum Antistes , tantum sibi licere Voluit, non alia praeditus administrandi Collegij potestate, quam quae lege Con ditionis , ea fundatio es , ei tribuitur ZVt Collegas dicat, atque in eorum mores dc studia animaduertat , sussiciat dece
dentibus alumnis successores , rationes
procuratae rei expendati id ille si neglexerit, ius sit insignis Ecclesiae Parisiensis Cancellario inspiciendi, ius sit Archiepiscopo Turonum, inde Liagdunensium,l decernendi : si quid ille perperam constituerit, si quid contra statuta Condito rum sanxerit, fas sit Collegis omnibus se suinue aduersus eius iniuriam tueri, eius voluntati obsistere, decreta, signum, tabulas repudiare Z Id Luxem burgici testamenti Curatores, qui collegium id, ex amplissimi Cardinalis mente iudicioque
diligentissime prouiderunt,id praecipuasque tabulas retule
6쪽
runt: ne quando Conditoris beneficium:
sicut ipsi timuerunt , dc sedulo praemonuerunt, Episcoporum Cenomanorum incuria concideret, aut libidine ac temeritate alio traheretur. At reuerendus Cenomanicus totam conditionis legem euertit, nouam arbitrio suo, in alienam rem inducit, Collegarum numerum a Philippo institutum mouet, Magistrum Collegii dc Procuratorem ex illius suprema voluntate positos exturbat. Scholam Academiae Parisiensis ornamento praesidioque structam nouis hominibus tradit , quos Philippus Luxem burgicus nescijt, quos eius aetas felicior ignorauit. Collegium Cenomanum Luxemburgicae familiae munus est, non Lauardinorum , Carole venerabilis
antistes, non Bellomaneriorum illorum.
Est amplissimi Cardinalis beneficium, Episcopi quidem Cenomani,non est, Episcopatus aut Cleri , - Ecclesiae Ceno ..manorum est. E Philippi Luxem burgici, Morinorum, deinde Cenomanorum Episcopi pecunia conditum est, non ex Episcopatus vel Ecclesiet Cenomanicae fundo munusculoue ullo.
7쪽
At quod Cenomanum est Collegium,
ita enim dicunt pro magno Venditant causς suς firmamento, aedes olim Cenomanorum Episcoporum fuerunt. Fueruntsdium vetustate intercidentium, aut etiam collapsarum, pridem desert reliqui . maceri rudera, quq dc ipsa purgasa atque auecta sunt , nouum ut aedificium a Curatoribus Lux emburgici testamenti exstrueretur. Nec ea quidem donata sunt ab Episcopo Cleroque Cenomanorum; vendita sunt, sicut & tabulis emtionis liquet, vendita sunt rudera maceri qUe : a curatoribus emta est area, post sedulam Cenomani Cleri ac Episcopi, post accuratam Archiepiscopi Turonum inquisitionem, annuus census viginti quinque librarum Turonicarum assignatus est, qui quotan nis eo nomine Cenomanum Episcopis a collegio penderetur , aere collegi j, si
quando commodum esset, redimendus.
Nec ijs quidem collapsarum aedium spatijs totius collegij aedificatio comprehensa
est: plures e vicinia domus adsunctae sunt, primum a testamenti curatoribus, dehinc a collegis,pretio,ut sese fors obtulit, comparatae. Area quoque a religiosis vitis
8쪽
Maioris Monasterij fratribus , Collegio
Cenomanico data est, in qua cum aedes aliae conditae , tum eximium sacellum, quod jam euertendum, ut ex ista pactione constat, Iesiuitis a reuerendo Cenoma Dico tribuebatur. Itane vero Z quod post Lux emburgicum beneficium venerandi
Abbates Maloris Monasterij , que locum Eminentissimus Cardinalis tuetur ille qui Francicam dignitatem inuicii Regis auspiciis unus omnium fortissime constantissimeque defendit; quod B. Martini fratres collegio suo detraxerint, Cenomano piam in causam adiunxerint, id ijs insciis , id inuitis Zc repugnantibus ad Iesu itas perueniat, alios in usuScommutandum 3 Ideone Collegae stiperiores magna viri castitate atque parsit nia, aedificati biit Luxem burgicae coemtas aedes adjecerunt , ut in iis tandem aduersarii
sui perpetui, ejectis legitimis possessioribus , exultarent ; ut Carolus Bellomanerius Reuerendus Praesul, venditis ijs tectis, nouis sibi comparatis, ample magnificeque Parisijs habitaret , si quando
eum Vitae Cenomanicae rusticique secessus poeniteret ξIam
9쪽
Iani Verb qualis est ista iuris legum.
que pectumnio Z Alumni XI v. ad v. rediguntur hi inque fiunt: at quatuordecim esse iusserant , qui e Lux emburgico testamento Scholam condiderunt. Ea lego, ea
conditione Philippus de suo dedi ,
de tuo, Carole venerabilis antistes, ut ad eum numerum quem eius voluntatis interpretes Curatores testamenti designarunt, eius beneficium pertineret, non Vt ad istas angustias tuo arbitratu contraheretur : non ut quod illi cum pluribus communicandum instituerunt, ad paucos tuo iudicio recideret; quique locus pauperibus quatuordecim lege Conditionis datur, eum ut tu locupletum quinque consanguineorum , cognatorum , aut amicorum tuorum liberis assigna res. Nam
ita se res habet, illustrissimi Comites. Pactus est cum iesuitis Episcopus Cenomanorum , ut ij quinque, quos residuos esse voluerunt, cum lautiorum, , ut ipsi appellant ι honestiorum liberis alantur. Eores videlicet unitiersa spectat ut qui plurimum in agro Cenomano anabitione gratiaque apii d Episcopum valebunt ; valebunt autem his moribus semper,qui plin
10쪽
mum opibus in ea dioecesi poteruns : aut si qui pecunia Comitatum Epis j famu losque corruperint, nec enim in Episcopo suspicari sordes &auaritiam licet, eorum liberi in Iesultarum disciplinam tradantur: pauperculisque duodecim studi s , quinque locupletes substituantur. Sed aequam videri volunt facti sui causam, septe collegas, aut nouem detrahunt, ut unctius residui quinq; lautitisq;.vescantur. At conditionis tabulis non solum diligentissime prohibetur, quod ille venditor, quod emtores isti volunt, ne definitus a Conditore numerus idcirco minuatur , ut sit paucioribus alumnis, undo saturi sint , religiosissime quoque cautum est, ne plura commoda duodecim illis aut quatuordecim alumnis postmodum adiiciantur. Lux emburgici testamenti Conditores eam praeferunt produn tque testatoris sapientissimi voluntatem, constituunt ne collegis quos e pauperibus lectos ali parce, nam ita loquuntur, parc ctenuiterque praeceperunt, iis, duodecim, si plures fuerint, ne praeter eum censum quem assignauerunt, uberior alius adjungatur. Non id Episcopo Cencmano mut-