Sanctissimi Domini Nostri Pii divina providentia papae 9. Epistola encyclica ad omnes supremos moderatores abbates provinciales aliosque superiores regularium ordinum

발행: 1847년

분량: 15페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

DIVINA PROVIDENTIA

847.

4쪽

Dilheli Filii Religiosi Viri, Salutem

et Apostolicam Benedictionem Ubi primum arcano divinae providentiao consilio ad totius Ecclesiao regimen evecti suimus, inter praecipuas Apostolici Nostri ministerii curas et sollicitudines nihil Nobis potius fuit, quam Religiosas vestras Familias singulari paternao Nostrae caritatis assectu complecti, omnibusquo studiis prosequi, tueri, defendere, ac majori earum bono et splendori tolis viribus consulere atque prospicere. Ipsae enim ad maiorem omnipotentis Dei gloriam, et animarum salutem procurandam a sanctissimis viris divino amante spiritu institutae, atque ab hac Apostolica Sedo confirmatae, multiplici earum sorma pulcherrimam illam varietatem efficiunt, quae mirifice circum- odat Ecclesiam, ac Ioctissimas illas auxiliaros Christi militum turmas constituunt, quae maximo tum christianae, tum civili rei publicae usui ornamento atque praesidio

sumper suerunt. Siquidem earum Alumni singulari Dei beneficio ad evangelicae sapientiae consilia profitenda Vο- eati , atque omnia detrimentum esse existimantes propter eminentem scientiam Christi Iesu. animo excelso et invicto terrestria cuncta despicientes , et caelestia unice spectantes, iis egregiis operibus insistere , gloriosisque laboribus perfungi semper visi sunt,

5쪽

quibus de catholica Ecclesia, deque civili societate optimo

meruerunt. Nemo certe ignorat, Vel ignorare potest, Religiosas Familias vel a prima earum institutionc innumeris paene claruisse Viris, qui omnigenae doctrinae , atque eruditionis copia insignes, Omnium Virtutum o

natu, et sanctitatis gloria fulgentes, amplissimis quoque Dignitatibus illustres, atque ardenti in Deum et homines amore flagrantes, et spectaculum lacti mundo, Angelis,ot hominibus, nihil aliud in deliciis habuere, quam omni

cura studio contentione in divinarum rerum meditatione dies noctesque haerere, mortificationem Iesu in suo corpore circumsurre, catholicam fidem ac doctrinam a solis ortuusque ad occasum propagare, ac pro ea sortiter pugnare, et cujusque generis acerbitates, tormenta, supplicia alacriter perpeti, ac vitam ipsam profundere, rudes barbarosque populos ab errorum tenebris, morum seritate, vitiorum coeno ad evangelicao veritatis lucem, omnemque virtutis, et civilis societatis cultum traducere, litteras, disciplinas, artes excolere tueri, atque ab interitu. vindicare, teneras juvenum mentes et cerea corda ad pietatem et honestatem maturo singere, sanisque doctrinis imbuere, errantes ad salutis tramitem revocare. Neque id satis, namque induti viscera misericordiae nul-

lum est heroicae caritatis genus, quod cum propriae etiam vitae discrimino ipsi non exercuerint, ut capti Vis, careere inclusis, aegrotantibus, morientibus, cunctisque miseris, egenis, calamitosis opportuna quaeque christianae beneficentiae, et providentiae subsidia amanter praebere, eorumque dolorem lenire, lacrimas detergere, ac necessitatibus omni ope et opera consulere possent.

6쪽

Ηinc porro ovenit, ut Ecclesiae Patres, ac Doctores merito atque optimo jure evangelicae persectionis cultores summis laudibus exornarint, et contra illorum oppugnatores acerrime decertarint, qui sacra haec Instituta tamquam inutilia et societati exitialia osse te mero denunciant. Romani vero Pontifices Decessores Nostri ipsos Regulares Ordines benevolo semper assectu prosequentes, Apostolicae auctoritatis patrocinio illos tegere, tutari, atque amplioribus privilegiis, honoribus decorare numquam omiserunt, probe noscentes quae quantaque bona et commoda ex ipsis Ordinibus in universam christianam rempublicam omni tempore redundarint. Λlque iidem Praedecessores Nostri

de hac potioro Dominici agri parte tantopere solliciti

fuere, ut, vix noverunt inimicum hominem clanculum superseminare rigania in medio tritici, vulpesque parvulas demoliri florentes palmites, nulla interposita mora curam omnem contulerint ad radicitus evellendum destruendumque quidquid uborrimos ac laetissimos jacti boni seminis

fructus posset impedire. Hac sane de causa rec. me. Clemens praesertim VIII, Urbanus pariter VIII, Innocentius X, Alexander VII, Clemens IX, Innocentius XI, itemque Innocentius XII, Clemens XI, Pius VII, Leo XII

Decessores Nostri tum saluberrimis initis consiliis, tum sapientissimis editis Decretis, et Constitutionibus omnes Pontificiae vigilantiae et providentiae nervos intendere haud intermiserunt ad mala penitus amovenda, quae tristissimis rerum ac temporum vicibus in Religiosas Familias irrepserant, atque ad regularem in illis disciplinam vel luendam vel instaurandam. Nos itaque pro summa, qua ordines ipsos caritate

7쪽

prosequimur, illustria Decessorum Nostrorum exempIa aemulantes, ac sapientissimis Tridentinorum praesertim Patrum sanctionibus inhaerentes s Sess. XXV. de Regular. et Monta l. l, pro supremi Nostri Apostolatus os-ficio, curas cogitationesquo Nostras toto cordis assectu ad vestras Religiosas Familias eo sano consilio convertere constituimus, ut si quid in ipsis infirmum sit consolidomus, si quid aegrotum sanemus, si quid confractum alligemus, si quid perditum reducamus, si quid abjectum

erigamus, quo morum integritas, Vitae sanctitas, regularis disciplinae observantia, litterae, scientiae presertim Sacrae, ac propriae cujusque ordinis leges ubique reviviscant, ac magis in dies vigeant ut floreant. Etsi enim vehementer in Domino lactamur, multos Sacrarum Familiarum existere Alumnos, qui sanctissimae Vocationis memores, ac Virtutum omnium exemplo et doctrinarum copia praestantus illustria Patrum suorum vestigia persequi, in ministerio salutis laborare, bonumque Christi odorem undique dissundere summopere student, tamen d Olemus nonnullos reperiri, qui eorum prosessionis ac dignitalis obliti a suscepto instituto ita declinarunt, ut, non sine maximo ipsorum ordinum et Fidelium damno, speciem tantum habitumque pietatis praeserant, ac professi instituti sanctitatem nomen vestemque vita et moribus refellant.

Has igitur ad Vos, Dilecti Filii, qui corumdem ordinum Moderatores cstis, Litteras damus studiosissimae Nostrae erga Vos, vestrosque religiosos ordines voluntatis nuncias, quibus consilium a Nobis de regulari disciplina instauranda susceptum significamus. Quod qui-

8쪽

dem consilium eo omnino contendit, ui, Deo bene juvante, illa omnia statuere, et persicere . Valeamus, quae ad cujusque Religiosae Familiae incolumitatem prosperitatemque tuendam, comparandam, ad populorum utilitatem procurandam, atque ad divinum cultum amplificandum , Deique gloriam promovendam magis magisque possint conducere. Etenim in vestrorum ordinum disciplina instauranda eo potissimum Nostra studia, et desideria spectant, ut ex ipsis ordinibus navos atque industrios operarios pietate non minus quam sapientia pollentes, hominesque Dei persectos, et ad omne opus bonum instructos habere possimus, quorum operam in vinea Domini excolenda, in catholica fide penes infideles praesertim populos propaganda, in gravissimis Ecclesiae et hujus Apostolicae sedis negotiis pertractandis adhibero valeamus. Ut autem tanti momenti negotium religioni, atque ipsis Regularibus ordinibus, quod est maxime in

votis, prospere seliciterque e Veniat, atque optatum exitum obtineat, vestigiis Praedecessorum Nostrorum insistentes, peculiarem Venerabilium Fratrum Nostrorum S. B. E. Cardinalium Congregationem instituimus, quam de Statu Regularium ordinum nominavimus , quo ipsi V V. FF. ΝΝ. pro singulari corum sapientia, prudentia, consilio, rerumque gerendarum usu et peritia adjutricem Nobis manum in tanto Opere praebeant.

At Vos quoque, Dilecti Filii, in ejusdem Operis consortium advocamus, ac Vehementer in Domino monemus,

hortamur, Obsecramus, ut Nostris hisce curis studiisque omni alacritate adlaborare velitis, quo vester ordo pristina dignitate et splendore refulgeat. Itaque pro loco quem

9쪽

tenetis, pro munere quo insigniti estis, nihil intentatum relinquite, ut Religiosi Viri Vobis subjecti serio

meditantes Vocationem, qua vocati sunt, digne ambulent in ea, et Vota, quao Deo semel voverunt, religiosissime semper reddere studeant. Omni vero vigilantia prospicite, ut ipsi insignia Majorum suorum Vestigia 38-ctantes, Sanctamque disciplinam custodientes, mundique

illecebris , spectaculis , negotiis quibus se abdicarunt

omnino adversantes, sino intermissione precationi, rerum caelestium commentationi, doctrinae, lectioni in-

Stent, in animarum salutem ex proprii ordinis instituto incumbant, et mortificati carne, vivificati aulem spiritu, seipsos Populo Dei exhibeant modestos, humiles, sobrios, benignos, patientes, justos, integritate, casti tale irreprehensibiles, caritato serventes, sapientia honorabiles, ne cuipiam sint offensioni, sed omnibus praebeant exemplum bonorum Operum, ut qui ex adverso ost vereatur, nihil habens. malum dicere dc ipsis. Etenim probe noscitis

qua vitae sanctitate, et virtutum omnium ornatu ii praelucere omnino debeant, qui omnibus rerum humanarum

blandimentis, voluptatibus, sallaciis, vanitatibus penitus abjectis, uni se Deo Deique cultui adhaerere pollicitiae professi sunt, ut christiana plebs in eos tamquam in nitidissimum speculum intuens, ea pietatis, religionis, ei cujusque virtutis documenta ab ipsis excipial, quibus seri lictore pede percurrat semitas Domini. Cum autem e X diligenti tironum admissione, atque optima illorum institutione totius cujusque sacrao familiae status decorque Plane pendeat, Vos summopere hortamur, ut eorum, qui religiosae vestrae familiae nomen daturi sunt, indolem,

10쪽

ingenium, mores antea accurate exploretis, ac sedulo investigetis quo consilio, quo Spiritu, qua ratione ad regularem vitam ineundam ipsi ducantur. Ac postquam noveritis illos in religiosa vita amplectenda nihil aliud spectaro nisi Dei gloriam, Ecclesiae utilitatem, ac propriam et aliorum salutem , in id potissimum omni diligentia , cura, industria incumbite, ut tirocinii tempore ex proprii Oedinis legibus pio sancteque ab optimis Magistris ed

centur, et ad omnem virtutem, atque ad initum regularis vitae institutum quam optime informentur. Et quoniam praecipua atque illustris Regularium ordinum laus semper fuit litterarum studia excolere fovere, ne tot eruditis doctis laboriosisque operibus humanarum divinarumque rerum scientiam illustrare, iccirco Vos summopere ocitamus monemus, ut juxta vestri ordinis leges maxima cura sollertia rectam studiorum rationem promovere, et omnia conari velitis, ut Religiosi vestri Alumni in humaniores litteras, ac severiores disciplinas praesertim sacras addiscendas constanter incumbant, quo ipsi optimis sanisque doctrinis apprime exculti, et proprii muneris partes, et sacra ministeria roligiose sapienterque obire valeant. Iam vero cum summopere Opiemus, ut omnes qui militant in castris Domini unanimes uno ore honorificent Deum et Patrem Domini Nostri Iesu Christi, ac persecti in eodem sensu atque Sententia solliciti sint servare unitatem spiritus in vinculo pacis, a Vobis etiam atque etiam emagitamus, ut arctissimo concordiae et caritatis foedere, summaque animOrum consensione V V. FF. Episcopis, et saeculari Clero

conjuncti nihil antiquius habeatis, quam in opus ministerii,

SEARCH

MENU NAVIGATION