장음표시 사용
11쪽
in aedificationem Corporis Christi consociatis studiis vi
res omnes intendere , atque aemulari semper charismata meliora. Cum enim una sit Regularium et Saecularium Praelatorum, et Subditorum eaeemptorum, et non Gemptorum universalis Ecclesia, eaetra quam nullus Omn no salvatur, quorum omnium unu3 est Dominus, una Fides, et unum Baptisma; decet, ut Omnes, qui ejusdem sunt corporis, unius etiam sint voluntatis, et sicin fratres ad invieem Minoulo caritatis sint adstricti iClem. unic. de exces. Praelat . .
IIaec sunt, Dilecti Filii, quae Vobis significanda, et monenda censuimus hac Nostra Epistola, ut plane intelligatis quanta Vos, vestrasque Religiosas Familias bene-Volentia prosequamur, quantoque studio earumdem familiarum rationibus, utilitatibus, dignitati et splendori providere velimus. Non dubitamus autem, quin Vos pro eximia vestra religione, pietate, Virtute, prudentia, ac summo vostri ordinis amore Nostris desideriis, curis, consiliis cumulatissime respondere gloriemini. Hac igitur siducia et spe laeti propensissimae Nostrae in Vos, cunctos' que vestros Religiosos Sodales voluntatis, et caritatis testem, ac caelestium omnium munerum auspicem Apostolicam Benedictionem ex intimo corde depromptam Vobis ipsis, Dilecti Filii Religiosi Viri, atque illis peramanter imperiimur. Datum Romae apud S. Mariam Majorem die xvii. Junii Anno ΜDCCCXLVII. Pontificatus Nostri Anno Primo.