Siluestri Petrasanctae Romani Soc. Iesu theologi Notae in epistolam Petri Molinaei ad Balzacum, cum responsione ad haereses, errores & calumnias eius, ac vindicijs vrbis Romae & Pontificis Romani

발행: 1634년

분량: 271페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

4쪽

SILVESTRI PETRASANCTAE

ROMANI

SOC. IESU THEOLOGI

AD BAL ZACVM,

Cum Responsione ad haereses,errores& calumnias eius,

ac Vindicijs Vrbis ROMAE,

6쪽

ILLUSTRISSIMO

REVERENDISSIMO

CLEMENTI

BONSIO

EPISCOPO

BI TERRENSI.

Eburonum agro, quem Nationes frequentant Vt ad perennitatem fontium saluberrimorum distutiant Corporum Vitia : compostamen valetudinis, dc comes dumtaxat alienae, seu necessitatis, seu relaxationis, Vtcbar otio, Ut

7쪽

ut aliqua scriberem, si quo modo iis possem Petri Molinari diu

aegrum animum sanare. Quod vero rudi Minerua concepit in terim animus, id cum coloribus

dc sub auspiciis iam Tuis prodit

vel ideo, quia monumentum ali- quod Gentis B o N s i a nobilissimae frequenter ibi obuersabatur oculis meis; atque imbuens me Tui recordatione iucundissima, hunc ipsum fetum animi veluti Colorabat. Erat videlicet, in speculari fenestra AEdis sacrae Vici Spadani, icon tesseraria Gentis Tuae ; hoc est, Rota aurea in scuto Cyaneo, cum nomine gloriose IO AN Nis BoNsii Episcopi Biterrensis, S. R. E. Cardinalis,Patrui Tui, velut index liberalita-i itis eius. Sed dc tunc, quia mO

8쪽

numentum illud vitreum erat, ac frangi poterat, excitatus animus, alia magis perennia coepit intueri virtutes nimirum Tuas ac Maiorum Tuorum; easque in primis, quae IOANNI BONs Io Cardinali Patruo consecrauere I au soleum gloriae. Has ego utique ignorare non poteram, quas laudaui Romae in honestissima Auditorum panegyri;

sed complorator verius, quam Orator : quia unius aestiuae noctis tenebrae, quas tu mihi praeseripseras, haud fuerunt satis, Ut in lumine publico res ab eo praeclare gestas collocarem. Fuit tamen ea non tam funeris, quam

triumphi dies: quia quod Ro

ma sertasse numquam vidit, eodem momento, intra duo diuem

9쪽

sa Templa , aliqui ex Augustis Patribus, in geminos distributi

consessus, ei parentarunt: atque

ita dulcissimum Collegam, Velut dispensatis lacrymis, gloriosius fleverunt. De illo, ac de aliis Maioribus Tuis, ne iam quidem

dicere, pro Voto meo pariter aC pro eorum amplis meritis pos- silm; cum omnia ipsorum decora, togaeque ac belli munia, Florentiae, ab annis octingentis,

domi forisque obita, usque ad supremum Reipublicae Magistratum, nequeant intra fines angustos unius epistolae comprehendi. Vnum commemoro, Millud sane memorabile quandoquidem Tu in Gallia degis Antistes magnus J nempe semper antehac nuptias Heroidum It hae

10쪽

liae nostrae, cum Regibus Gallis , eorumve consanguineis M gnatibus , Praesulem aliquem ex B o N s I A Gente conciliasse. ANTONI vs BONs Ius, frater Ro-BERTi Proaui Tui, Episcopus Terracinae, functus est Legatione CLEMEN Tis VI I. ad FRAN- :CISCvM Regem; ut Catharinam Mediceam illius gentilem desponderet Duci Aurelianensi

Regis filio, qui fuit postea HEN-

RICvs II. Rex. THOMAs BoN-s Ius frater DOMI Ni Ci Aui Tui, Episcopus Biterrensis, ac simul ditionis eius Praesectus, dum erant in Regno graues simultates, ab H ENRICO III. in Hetruriam missis est ut Eleo- noram Mediceam, Francisti Magni Ducis filiam natu ma- iorem,

SEARCH

MENU NAVIGATION